| LIBER QUADRAGESIMUS PRIMUS | |
| DE ADQUIRENDO RERUM DOMINIO | |
| Gaius libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum. Quarundam | 41.1.1.pr.1 |
| rerum dominium nanciscimur iure gentium, quod ratione naturali inter omnes homines | |
| peraeque seruatur, quarundam iure ciuili, id est iure proprio ciuitatis nostrae. et quia | |
| antiquius ius gentium cum ipso genere humano proditum est, opus est, ut de hoc prius | |
| referendum sit. Omnia igitur animalia, quae terra mari caelo capiuntur, id est | 1.1 |
| ferae bestiae et uolucres pisces, capientium fiunt: | |
| Florentinus libro sexto institutionum. uel quae ex his apud nos sunt edita. | 2.pr.1 |
| Gaius libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum. Quod enim | 3.1.1 |
| nullius est, id ratione naturali occupanti conceditur. Nec interest quod ad feras bestias et | |
| uolucres, utrum in suo fundo quisque capiat an in alieno. plane qui in alienum fundum | |
| ingreditur uenandi aucupandiue gratia, potest a domino, si is prouiderit, iure prohiberi ne | |
| ingrederetur. Quidquid autem eorum ceperimus, eo usque nostrum esse intellegitur, donec | 2.1 |
| nostra custodia coercetur: cum uero euaserit custodiam nostram et in naturalem libertatem | |
| se receperit, nostrum esse desinit et rursus occupantis fit: | |
| Florentinus libro sexto institutionum. nisi si mansuefacta emitti ac reuerti | 4.pr.1 |
| solita sunt. | |
| Gaius libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum. Naturalem | 5.pr.1 |
| autem libertatem recipere intellegitur, cum uel oculos nostros effugerit uel ita sit in con- | |
| spectu nostro, ut difficilis sit eius persecutio. Illud quaesitum est, an fera bestia, | 1.1 |
| quae ita uulnerata sit, ut capi possit, statim nostra esse intellegatur. Trebatio placuit | |
| statim nostram esse et eo usque nostram uideri, donec eam persequamur, quod si desieri- | |
| mus eam persequi, desinere nostram esse et rursus fieri occupantis: itaque si per hoc | |
| tempus, quo eam persequimur, alius eam ceperit eo animo, ut ipse lucrifaceret, furtum | 5 |
| uideri nobis eum commississe. plerique non aliter putauerunt eam nostram esse, quam si | |
| eam ceperimus, quia multa accidere possunt, ut eam non capiamus: quod uerius est. | |
| Apium quoque natura fera est: itaque quae in arbore nostra consederint, ante- | 2.1 |
| quam a nobis alueo concludantur, non magis nostrae esse intelleguntur quam uolucres, | |
| quae in nostra arbore nidum fecerint. ideo si alius eas incluserit, earum dominus erit. | |
| Fauos quoque si quos hae fecerint, sine furto quilibet possidere potest: sed ut supra quo- | 3.1 |
| que diximus, qui in alienum fundum ingreditur, potest a domino, si is prouiderit, iure pro- | |
| hiberi ne ingrederetur. Examen, quod ex alueo nostro euolauerit, eo usque nostrum esse | 4.1 |
| intellegitur, donec in conspectu nostro est nec difficilis eius persecutio est: alioquin occu- | |
| pantis fit. Pauonum et columbarum fera natura est nec ad rem pertinet, quod | 5.1 |
| ex consuetudine auolare et reuolare solent: nam et apes idem faciunt, quarum constat | |
| feram esse naturam: ceruos quoque ita quidam mansuetos habent, ut in siluas eant et | |
| redeant, quorum et ipsorum feram esse naturam nemo negat. in his autem animalibus, | |
| quae consuetudine abire et redire solent, talis regula comprobata est, ut eo usque nostra | 5 |
| esse intellegantur, donec reuertendi animum habeant, quod <si> desierint reuertendi animum | |
| habere, desinant nostra esse et fiant occupantium. intelleguntur autem desisse reuertendi | |
| animum habere tunc, cum reuertendi consuetudinem deseruerint. Gallinarum et | 6.1 |
| anserum non est fera natura: palam est enim alias esse feras gallinas et alios feros an- | |
| seres. itaque si quolibet modo anseres mei et gallinae meae turbati turbataeue adeo lon- | |
| gius euolauerint, ut ignoremus ubi sint, tamen nihilo minus in nostro dominio tenentur. | |
| qua de causa furti nobis tenebitur, qui quid eorum lucrandi animo adprehenderit. Item | 7.1 |
| quae ex hostibus capiuntur, iure gentium statim capientium fiunt: | |
| Florentinus libro sexto institutionum. item quae ex animalibus | 6.pr.1 |
| dominio nostro eodem iure subiectis nata sunt: | |
| Gaius libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum. adeo qui- | 7.pr.1 |
| dem, ut et liberi homines in seruitutem deducantur: qui tamen, si euaserint hostium po- | |
| testatem, recipiunt pristinam libertatem. Praeterea quod per alluuionem agro | 1.1 |
| nostro flumen adicit, iure gentium nobis adquiritur. per alluuionem autem id uidetur adici, | |
| quod ita paulatim adicitur, ut intellegere non possimus, quantum quoquo momento tem- | |
| poris adiciatur. Quod si uis fluminis partem aliquam ex tuo praedio detraxerit | 2.1 |
| et meo praedio attulerit, palam est eam tuam permanere. plane si longiore tempore | |
| fundo meo haeserit arboresque, quas secum traxerit, in meum fundum radices egerint, ex | |
| eo tempore uidetur meo fundo adquisita esse. Insula quae in mari nascitur | 3.1 |
| (quod raro accidit) occupantis fit: nullius enim esse creditur. in flumine nata (quod fre- | |
| quenter accidit), si quidem mediam partem fluminis tenet, communis est eorum, qui ab | |
| utraque parte fluminis prope ripam praedia possident, pro modo latitudinis cuiusque praedii, | |
| quae latitudo prope ripam sit: quod si alteri parti proximior sit, eorum est tantum, qui | 5 |
| ab ea parte prope ripam praedia possident. Quod si uno latere perruperit flumen et alia | 4.1 |
| parte nouo riuo fluere coeperit, deinde infra nouus iste riuus in ueterem se conuerterit, | |
| ager, qui a duobus riuis comprehensus in formam insulae redactus est, eius est scilicet, | |
| cuius et fuit. Quod si toto naturali alueo relicto flumen alias fluere coeperit, | 5.1 |
| prior quidem alueus eorum est, qui prope ripam praedia possident, pro modo scilicet | |
| latitudinis cuiusque praedii, quae latitudo prope ripam sit: nouus autem alueus eius iuris | |
| esse incipit, cuius et ipsum flumen, id est publicus iuris gentium. quod si post aliquod | |
| temporis ad priorem alueum reuersum fuerit et flumen, rursus nouus alueus eorum esse | 5 |
| incipit, qui prope ripam eius praedia possident. cuius tamen totum agrum nouus alueus | |
| occupauerit, licet ad priorem alueum reuersum fuerit flumen, non tamen is, cuius is ager | |
| fuerat, stricta ratione quicquam in eo alueo habere potest, quia et ille ager qui fuerat | |
| desiit esse amissa propria forma et, quia uicinum praedium nullum habet, non potest ratione | |
| uicinitatis ullam partem in eo alueo habere: sed uix est, ut id optineat. Aliud | 6.1 |
| sane est, si cuius ager totus inundatus fuerit: namque inundatio speciem fundi non mutat | |
| et ob id, cum recesserit aqua, palam est eiusdem esse, cuius et fuit. Cum quis | 7.1 |
| ex aliena materia speciem aliquam suo nomine fecerit, Nerua et Proculus putant hunc do- | |
| minum esse qui fecerit, quia quod factum est, antea nullius fuerat. Sabinus et Cassius | |
| magis naturalem rationem efficere putant, ut qui materiae dominus fuerit, idem eius quo- | |
| que, quod ex eadem materia factum sit, dominus esset, quia sine materia nulla species | 5 |
| effici possit: ueluti si ex auro uel argento uel aere uas aliquod fecero, uel ex tabulis tuis | |
| nauem aut armarium aut subsellia fecero, uel ex lana tua uestimentum, uel ex uino et melle | |
| tuo mulsum, uel ex medicamentis tuis emplastrum aut collyrium, uel ex uuis aut oliuis aut | |
| spicis tuis uinum uel oleum uel frumentum. est tamen etiam media sententia recte existi- | |
| mantium, si species ad materiam reuerti possit, uerius ess<e>, quod et Sabinus et Cassius | 10 |
| senserunt, si non possit reuerti, uerius esse, quod Neruae et Proculo placuit. ut ecce uas | |
| conflatum ad rudem massam auri uel argenti uel aeris reuerti potest, uinum uero uel oleum | |
| uel frumentum ad uuas et oliuas et spicas reuerti non potest: ac ne mulsum quidem ad | |
| mel et uinum uel emplastrum aut collyria ad medicamenta reuerti possunt. uidentur | |
| tamen mihi recte quidam dixisse non debere dubitari, quin alienis spicis excussum fru- | 15 |
| mentum eius sit, cuius et spicae fuerunt: cum enim grana, quae spicis continentur, per- | |
| fectam habeant suam speciem, qui excussit spicas, non nouam speciem facit, sed eam quae | |
| est detegit. Uoluntas duorum dominorum miscentium materias commune totum | 8.1 |
| corpus efficit, siue eiusdem generis sint materiae, ueluti uina miscuerunt uel argentum | |
| conflauerunt, siue diuersae, ueluti si alius uinum contulerit alius mel, uel alius aurum alius | |
| argentum: quamuis et mulsi et electri noui corporis sit species. Sed et si sine uoluntate | 9.1 |
| dominorum casu confusae sint duorum materiae uel eiusdem generis uel diuersae, idem | |
| iuris est. Cum in suo loco aliquis aliena materia aedificauerit, ipse dominus in- | 10.1 |
| tellegitur aedificii, quia omne quod inaedificatur solo cedit. nec tamen ideo is qui materiae | |
| dominus fuit desiit eius dominus esse: sed tantisper neque uindicare eam potest neque ad | |
| exhibendum de ea agere propter legem duodecim tabularum, qua cauetur, ne quis tignum | |
| alienum aedibus suis iunctum eximere cogatur, sed duplum pro eo praestet. appellatione | 5 |
| autem tigni omnes materiae significantur, ex quibus aedificia fiunt. ergo si aliqua ex causa | |
| dirutum sit aedificium, poterit materiae dominus nunc eam uindicare et ad exhibendum | |
| agere. Illud recte quaeritur, an, si id aedificium uendiderit is qui aedificauerit et | 11.1 |
| ab emptore longo tempore captum postea dirutum sit, adhuc dominus materiae uindica- | |
| tionem eius habeat. causa dubitationis est, an eo ipso, quo uniuersitas aedificii longo | |
| tempore capta est, singulae quoque res, ex quibus constabat, captae essent: quod non | |
| placuit. Ex diuerso si quis in alieno solo sua materia aedificauerit, illius fit aedi- | 12.1 |
| ficium, cuius et solum est et, si scit alienum solum esse, sua uoluntate amississe proprie- | |
| tatem materiae intellegitur: itaque neque diruto quidem aedificio uindicatio eius materiae | |
| competit. certe si dominus soli petat aedificium nec soluat pretium materiae et mercedes | |
| fabrorum, poterit per exceptionem doli mali repelli, utique si nescit qui aedificauit alienum | 5 |
| esse solum et tamquam in suo bona fide aedificauit: nam si scit, culpa ei obici potest, | |
| quod temere aedificauit in eo solo, quod intellegeret alienum. Si alienam plantam | 13.1 |
| in meo solo posuero, mea erit: ex diuerso si meam plantam in alieno solo posuero, illius | |
| erit: si modo utroque casu radices egerit: antequam enim radices ageret, illius permanet, | |
| cuius et fuit. his conueniens est, quod, si uicini arborem ita terra presserim, ut in meum | |
| fundum radices egerit, meam effici arborem: rationem enim non permittere, ut alterius | 5 |
| arbor intellegatur, quam cuius fundo radices egisset. et ideo prope confinium arbor posita, | |
| si etiam in uicinum fundum radices egerit, communis est | |
| Marcianus libro tertio institutionum. pro regione cuiusque praedii. Sed et si | 8.1.1 |
| in confinio lapis nascatur et sunt pro indiuiso communia praedia, tunc erit lapis pro in- | |
| diuiso communis, si terra exemptus sit. | |
| Gaius libro secundo rerum cottidianarum si<u>e aureorum. Qua ra- | 9.pr.1 |
| tione autem plantae quae terra coalescunt solo cedunt, eadem ratione frumenta quoque | |
| quae sata sunt solo cedere intelleguntur. ceterum sicut is, qui in alieno solo aedificauit, | |
| si ab eo dominus soli petat aedificium, defendi potest per exceptionem doli mali, ita eius- | |
| dem exceptionis auxilio tutus esse poterit, qui in alienum fundum sua impensa conseuit. | 5 |
| Litterae quoque licet aureae sint, perinde chartis membranisque cedunt, ac solo | 1.1 |
| cedere solent ea quae aedificantur aut seruntur. ideoque si in chartis membranisue tuis | |
| carmen uel historiam uel orationem scripsero, huius corporis non ego, sed tu dominus | |
| esse intellegeris. sed si a me petas tuos libros tuasue membranas nec impensas scripturae | |
| soluere uelis, potero me defendere per exceptionem doli mali, utique si bona fide eorum | 5 |
| possessionem nanctus sim. Sed non uti litterae chartis membranisue cedunt, ita solent | 2.1 |
| picturae tabulis cedere, sed ex diuerso placuit tabulas picturae cedere. utique tamen | |
| conueniens est domino tabularum aduersus eum qui pinxerit, si is tabulas possidebat, | |
| utilem actionem dari, qua ita efficaciter experiri poterit, si picturae impensam exsoluat: | |
| alioquin nocebit ei doli mali exceptio: utique si bona fide possessor fuerit qui soluerit. | 5 |
| aduersus dominum uero tabularum ei qui pinxerit rectam uindicationem competere dicimus, | |
| ut tamen pretium tabularum inferat: alioquin nocebit ei doli mali exceptio. Hae | 3.1 |
| quoque res, quae traditione nostrae fiunt, iure gentium nobis adquiruntur: nihil enim tam | |
| conueniens est naturali aequitati quam uoluntatem domini uolentis rem suam in alium | |
| transferre ratam haberi. Nihil autem interest, utrum ipse dominus per se tradat | 4.1 |
| alicui rem an uoluntate eius aliquis. qua ratione, si cui libera negotiorum ad- | |
| ministratio ab eo qui peregre proficiscitur permissa fuerit et is ex negotiis rem uendiderit | |
| et tradiderit, facit eam accipientis. Interdum etiam sine traditione nuda uoluntas | 5.1 |
| domini sufficit ad rem transferendam, ueluti si rem, quam commodaui aut locaui tibi aut | |
| apud te deposui, uendidero tibi: licet enim ex ea causa tibi eam non tradiderim, eo tamen, | |
| quod patior eam ex causa emptionis apud te esse, tuam efficio. Item si quis | 6.1 |
| merces in horreo repositas uendiderit, simul atque claues horrei tradiderit emptori, trans- | |
| fert proprietatem mercium ad emptorem. Hoc amplius interdum et in incertam personam | 7.1 |
| collocata uoluntas domini transfert rei proprietatem: ut ecce qui missilia iactat in uulgus, | |
| ignorat enim, quid eorum quisque excepturus sit, et tamen quia uult quod quisque ex- | |
| ceperit eius esse, statim eum dominum efficit. Alia causa est earum rerum, | 8.1 |
| quae in tempestate maris leuandae nauis causa eiciuntur: hae enim dominorum permanent, | |
| quia non eo animo eiciuntur, quod quis eas habere non uult, sed quo magis cum ipsa | |
| naue periculum <maris> effugiat. qua de causa si quis eas fluctibus expulsas uel etiam in | |
| ipso mari nanctus lucrandi animo abstulerit, furtum committit. | 5 |
| Idem libro secundo institutionum. Adquiruntur nobis | 10.pr.1 |
| non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eos quos in potestate habemus, item per | |
| seruos, in quibus usum fructum habemus, item per homines liberos et seruos alienos, quos | |
| bona fide possidemus: de quibus singulis diligentius dispiciamus. Igitur | 1.1 |
| quod serui nostri ex traditione nanciscuntur siue quid stipulentur uel ex qualibet alia | |
| causa adquirunt, id nobis adquiritur: ipse enim, qui in potestate alterius est, nihil suum | |
| habere potest, ideoque si heres institutus sit, nisi nostro iussu hereditatem adire non | |
| potest, et si iubentibus nobis adierit, hereditas nobis adquiritur, perinde atque si nos | 5 |
| ipsi heredes instituti essemus. et his conuenienter scilicet legatum nobis per eundem | |
| adquiritur. Non solum autem proprietas per eos, quos in potestate habemus, | 2.1 |
| adquiritur nobis, sed etiam possessio: cuiuscumque enim rei possessionem adepti fuerint, | |
| id nos possidere uidemur. unde etiam per eorum longam possessionem dominium nobis | |
| adquiritur. De his autem seruis, in quibus tantum usum fructum ha- | 3.1 |
| bemus, ita placuit, ut quidquid ex re nostra uel ex operis suis adquirant, id nobis ad- | |
| quiratur, si quid uero extra eas causas persecuti sint, id ad dominum proprietatis per- | |
| tinet. itaque si is seruus heres institutus sit legatumue quid aut ei donatum fuerit, | |
| non mihi, sed domino proprietatis adquiritur. Idem placet de eo, qui nobis | 4.1 |
| bona fide possidetur, siue liber sit siue alienus seruus: quod enim placuit de usufructuario, | |
| idem probatur etiam de bonae fidei possessore. itaque quod extra duas causas adqui- | |
| ritur, id uel ad ipsum pertinet, si liber est, uel ad dominum eius, si seruus est. | |
| Sed bonae fidei possessor cum usuceperit seruum, quia eo modo dominus fit, ex | 5.1 |
| omnibus causis per eum sibi adquirere potest: usufructuarius uero usucapere seruum | |
| non potest, primum quia non possidet, sed habet ius utendi fruendi, deinde quoniam | |
| scit seruum alienum esse. | |
| Marcianus libro tertio institutionum. Pupillus quantum ad adquirendum | 11.pr.1 |
| non indiget tutoris auctoritate: alienare uero nullam rem potest nisi praesente tutore | |
| auctore, et ne quidem possessionem, quae est naturalis, ut Sabinianis uisum est: quae | |
| sententia uera est. | |
| Callistratus libro secundo institutionum. Lacus et stagna licet interdum | 12.pr.1 |
| crescant, interdum exarescant, suos tamen terminos retinent ideoque in his ius alluuionis | |
| non adgnoscitur. Si aere meo et argento tuo conflato aliqua species facta sit, | 1.1 |
| non erit ea nostra communis, quia, cum diuersae materiae aes atque argentum sit, ab arti- | |
| ficibus separari et in pristinam materiam reduci solet. | |
| Neratius libro sexto regularum. Si procurator rem mihi | 13.pr.1 |
| emerit ex mandato meo eique sit tradita meo nomine, dominium mihi, id est proprietas | |
| adquiritur etiam ignoranti. Et tutor pupilli pupillae similiter ut procurator emendo nomine | 1.1 |
| pupilli pupillae proprietatem illis adquirit etiam ignorantibus. | |
| Neratius libro quinto membranarum. Quod in litore quis aedificauerit, eius | 14.pr.1 |
| erit: nam litora publica non ita sunt, ut ea, quae in patrimonio sunt populi, sed ut ea, | |
| quae primum a natura prodita sunt et in nullius adhuc dominium peruenerunt: nec dissi- | |
| milis condicio eorum est atque piscium et ferarum, quae simul atque adprehensae sunt, | |
| sine dubio eius, in cuius potestatem peruenerunt, dominii fiunt. Illud uidendum est, sublato | 1.1 |
| aedificio, quod in litore positum erat, cuius condicionis is locus sit, hoc est utrum maneat | |
| eius cuius fuit aedificium, an rursus in pristinam causam reccidit perindeque publicus sit, | |
| ac si numquam in eo aedificatum fuisset. quod propius est, ut existimari debeat, si modo | |
| recipit pristinam litoris speciem. | 5 |
| Idem libro quinto regularum. Qui autem in ripa fluminis aedificat, non | 15.pr.1 |
| suum facit. | |
| Florentinus libro sexto institutionum. In agris limitatis ius alluuionis lo- | 16.pr.1 |
| cum non habere constat: idque et diuus Pius constituit et Trebatius ait agrum, qui hosti- | |
| bus deuictis ea condicione concessus sit, ut in ciuitatem ueniret, habere alluuionem neque | |
| esse limitatum: agrum autem manu captum limitatum fuisse, ut sciretur, quid cuique da- | |
| tum esset, quid uenisset, quid in publico relictum esset. | 5 |
| Ulpianus libro primo ad Sabinum. Si duo domini seruo communi rem tra- | 17.pr.1 |
| diderit, adquirit alteri ab altero. | |
| Idem libro quarto ad Sabinum. Per hereditarium seruum quod est eiusdem | 18.pr.1 |
| hereditatis heredi adquiri non potest et maxime ipsa hereditas. | |
| Pomponius libro tertio ad Sabinum. Liber homo, qui bona fide mihi seruit, | 19.pr.1 |
| id quod ex operis suis aut ex re mea pararet, ad me pertinere sine dubio Aristo ait: quod | |
| uero quis ei donauerit aut ex negotio gesto adquisierit, ad ipsum pertinere. sed heredi- | |
| tatem legatumue non adquiri mihi per eum, quia neque ex re mea neque ex operis suis | |
| id sit nec ulla eius opera esset in legato, in hereditate aliquatenus, quia per ipsum adiretur | 5 |
| (quod et Uarium Lucullum aliquando dubitasse), sed uerius esse non adquiri, etiamsi | |
| testator ad me uoluisset pertiner<e>. sed licet ei minime adquirit, attamen, si uoluntas eui- | |
| dens testatoris appareat, restituendam esse ei hereditatem. sed Trebatius, si liber homo | |
| bona fide seruiens iussu eius cui seruiet hereditatem adisset, heredem ipsum fieri nec inter- | |
| esse quid senserit, sed quid fecerit. Labeo contra, si ex necessitate id fecisset: quod si | 10 |
| ita, ut et ipse uellet, ipsum fieri heredem. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad Sabinum. Traditio nihil amplius trans- | 20.pr.1 |
| ferre debet uel potest ad cum qui accipit, quam est apud eum qui tradit. si igitur quis | |
| dominium in fundo habuit, id tradendo transfert, si non habuit, ad eum qui accipit nihil | |
| transfert. Quotiens autem dominium transfertur, ad eum qui accipit tale transfertur, quale | 1.1 |
| fuit apud eum qui tradit: si seruus fuit fundus, cum seruitutibus transit, si liber, uti fuit: | |
| et si forte seruitutes debebantur fundo qui traditus est, cum iure seruitutium debitarum | |
| transfertur. si quis igitur fundum dixerit liberum, cum traderet, eum qui seruus sit, nihil | |
| iur<i> seruitutis fundi detrahit, uerumtamen obligat se debebitque praestare quod dixit. Si | 2.1 |
| ego et Titius rem emerimus eaque Titio et quasi meo procuratori tradita sit, puto mihi | |
| quoque quaesitum dominium, quia placet per liberam personam omnium rerum possessionem | |
| quaeri posse et per hanc dominium. | |
| Pomponius libro undecimo ad Sabinum. Si seruus meus tibi bona fide ser- | 21.pr.1 |
| uiret <et> rem emisset traditaque ei esset, Proculus nec meam fieri, quia seruum non possi- | |
| deam, nec tuam, si non ex re tua sit parata. sed si liber bona fide tibi seruiens emerit, | |
| ipsius fieri. Si rem meam possideas et eam uelim tuam esse, fiet tua, quamuis possessio | 1.1 |
| apud me non fuerit. | |
| Ulpianus libro quadragensimo ad Sabinum. Nemo seruum ui possidens aut | 22.pr.1 |
| clam aut precario per hunc stipulantem uel rem accipientem potest adquirere. | |
| Idem libro quadragensimo tertio ad Sabinum. Qui bona fide alicui seruit, | 23.pr.1 |
| siue seruus alienus est siue homo liber est, quidquid ex re eius cui seruit adquirit, ei ad- | |
| quirit, cui bona fide seruit. sed et si quid ex operis suis adquisierit, simili modo ei ad- | |
| quirit: nam et operae quodammodo ex re eius cui seruit habentur, quia iure operas ei | |
| exhibere debet, cui bona fide seruit. Tamdiu autem adquirit, quamdiu bona fide seruit: | 1.1 |
| ceterum si coeperit scire esse eum alienum uel liberum, uideamus, an ei adquirit. quaestio | |
| in eo est, utrum initium spectamus an singula momenta: et magis est, ut singula momenta | |
| spectemus. Generaliter dicendum est, quod ex re sua, hoc est eius cui bona fide quis | 2.1 |
| seruit, ei adquirere non potest, sibi eum adquisiturum, quod autem non ex re eius sibi | |
| adquirere non potest, ei adquisiturum, cui bona fide seruit. Si quis duobus bona fide ser- | 3.1 |
| uiat, utrique adquiret, sed singulis ex re sua. quod autem ex re alterius est, utrum pro | |
| parte ei, cui bona fide seruit, pro parte domino, si seruus sit, aut, si liber sit, ei cui | |
| bona fide seruit, an uero ei debeat adquirere totum, ex cuius re est, uideamus. quam | |
| speciem Scaeuola quoque tractat libro secundo quaestio- | 5 |
| num: ait enim, si alienus seruus duobus bona fide seruiat et ex unius eorum re adquirat, | |
| rationem facere, ut ei dumtaxat in solidum adquirat. sed si adiciat eius nomen, ex cuius | |
| re stipulatur, nec dubitandum esse ait, quin ei soli adquiratur, quia et si ex re ipsius | |
| stipularetur alteri ex dominis, nominatim stipulando solidum ei adquiret. et in inferioribus | |
| probat, ut, quamuis non nominatim nec iussu meo, ex re tamen | 10 |
| mea stipulatus sit, cum pluribus bona fide seruiret, mihi soli adquirat. nam et illud, re- | |
| ceptum est, ut, quotiens communis seruus omnibus adquirere non potest, ei soli eum ad- | |
| quirere, cui potest. et hoc Iulianum quoque scribere saepe rettuli eoque iure utimur. | |
| Paulus libro quarto decimo ad Sabinum. In omnibus, quae ad eandem | 24.pr.1 |
| speciem reuerti non possunt, dicendum est, si materia manente species dumtaxat forte | |
| mutata sit, ueluti si meo aere statuam aut argento scyphum fecisses, me eorum dominum | |
| manere, | |
| Callistratus libro secundo institutionum. nisi uoluntate domini alterius | 25.pr.1 |
| nomine id factum sit: propter consensum enim domini tota res eius fit, cuius nomine | |
| facta est. | |
| Paulus libro quarto decimo ad Sabinum. Sed si meis tabulis nauem fecisses, | 26.pr.1 |
| tuam nauem esse, quia cupressus non maneret, sicuti nec lana uestimento facto, sed cu- | |
| presseum aut laneum corpus fieret. Proculus indicat hoc iure nos uti, quod Seruio et La- | |
| beoni placuisset: in quibus propria qualitas exspectaretur, si quid additum erit toto cedit, | |
| ut statuae pes aut manus, scypho fundus aut ansa, lecto fulcrum, naui tabula, aedificio | 5 |
| cementum: tota enim eius sunt, cuius ante fuerant. Arbor radicitus eruta et in alio po- | 1.1 |
| sita priusquam coaluerit, prioris domini est, ubi coaluit, agro cedit, et si rursus eruta sit, | |
| non ad priorem dominum reuertitur: nam credibile est alio terrae alimento aliam factam. | |
| Si meam lanam infeceris, purpuram nihilo minus meam esse Labeo ait, quia nihil interest | 2.1 |
| inter purpuram et eam lanam, quae in lutum aut caenum cecidisset atque ita pristinum | |
| colorem perdidisset. | |
| Pomponius libro trigensimo ad Sabinum. Quidquid infecto argento alieni ar- | 27.pr.1 |
| genti addideris, non esse tuum totum argentum fatendum est: at contra si tuum scyphum | |
| alieno plumbo plumbaueris alienoue argento ferruminaueris, non dubitatur scyphum tuum | |
| esse et a te recte uindicari. Ubi simul plura contribuuntur, ex quibus unum medicamen- | 1.1 |
| tum fit, aut coctis odoribus unguenta facimus, nihil hic suum uere dicere potest prior do- | |
| minus: quare potissimum existimari, cuius nomine factum sit, eius esse. Cum partes duo- | 2.1 |
| rum dominorum ferrumine cohaereant, hae cum quaereretur utri cedant, Cassius ait pro por- | |
| tione rei aestimandum uel pro pretio cuiusque partis. sed si neutra alteri accessioni est, | |
| uideamus, ne aut utriusque esse dicenda sit, sicuti massa confusa, aut eius, cuius nomine | |
| ferruminata est. sed Proculus et Pegasus existimant suam cuiusque rem manere. | 5 |
| Idem libro trigensimo tertio ad Sabinum. Si supra tuum parietem uicinus | 28.pr.1 |
| aedificauerit, proprium eius id quod aedificauerit fieri Labeo et Sabinus aiunt: sed Pro- | |
| culus tuum proprium, quemadmodum tuum fieret, quod in solo tuo alius aedificasset: quod | |
| uerius est. | |
| Paulus libro sexto decimo ad Sabinum. Inter eos, qui secundum unam | 29.pr.1 |
| ripam praedia habent, insula in flumine nata non pro indiuiso communis fit, sed regionibus | |
| quoque diuisis: quantum enim ante cuiusque eorum ripam est, tantum, ueluti linea in di- | |
| rectum per insulam transducta, quisque eorum in ea habebit certis regionibus. | |
| Pomponius libro trigensimo quarto ad Sabinum. Ergo si insula nata adcre- | 30.pr.1 |
| uerit fundo meo et inferiorem partem fundi uendidero, ad cuius frontem insula non respicit, | |
| nihil ex ea insula pertinebit ad emptorem eadem ex causa, qua nec ab initio quidem eius | |
| fieret, si iam tunc, cum insula nasceretur, eiusdem partis dominus fuisset. Celsus filius, si | 1.1 |
| in ripa fluminis, quae secundum agrum meum sit, arbor nata sit, meam esse ait, quia so- | |
| lum ipsum meum priuatum est, usus autem eius publicus intellegitur. et ideo cum exsic- | |
| catus esset alueus, proximorum fit, quia iam populus eo non utitur. Tribus modis insula | 2.1 |
| in flumine fit, uno, cum agrum, qui aluei non fuit, amnis circumfluit, altero, cum locum, | |
| qui aluei esset, siccum relinquit et circumfluere coepit, tertio, cum paulatim colluendo | |
| locum eminentem supra alueum fecit et eum alluendo auxit. duobus posterioribus modis | |
| priuata insula fit eius, cuius ager propior fuerit, cum primum extitit: nam et natura flu- | 5 |
| minis haec est, ut cursu suo mutato aluei causam mutet. nec quicquam intersit, utrum | |
| de aluei dumtaxat solo mutato an de eo, quod superfusum solo et terrae sit, quaeratur, | |
| utrumque enim eiusdem generis est. primo autem illo modo causa proprietatis non mu- | |
| tatur. Alluuio agrum restituit eum, quem impetus fluminis totum abstulit. itaque si ager, | 3.1 |
| qui inter uiam publicam et flumen fuit, inundatione fluminis occupatus esset, siue paulatim | |
| occupatus est siue non paulatim, sed eodem impetu recessu fluminis restitutus, ad pristi- | |
| num dominum pertinet: flumina enim censitorum uice funguntur, ut ex priuato | |
| in publicum addicant et ex publico in priuatum: itaque sicuti hic fundus, cum alueus | 5 |
| fluminis factus esset, fuisset publicus, ita nunc priuatus eius esse debet, cuius antea fuit. | |
| Si pilas in mare iactauerim et supra eas inaedificauerim, continuo aedificium <m>eum fit. | 4.1 |
| item si insulam in mari aedificauerim, continuo mea fit, quoniam id, quod nullius sit, oc- | |
| cupantis fit. | |
| Paulus libro trigensimo primo ad edictum. Numquam nuda traditio trans- | 31.pr.1 |
| fert dominium, sed ita, si uenditio aut aliqua iusta causa praecesserit, propter quam tra- | |
| ditio sequeretur. Thensaurus est uetus quaedam depositio pecuniae, cuius non | 1.1 |
| exstat memoria, ut iam dominum non habeat: sic enim fit eius qui inuenerit, quod non | |
| alterius sit. alioquin si quis aliquid uel lucri causa uel metus uel custodiae condiderit sub | |
| terra, non est thensaurus: cuius etiam furtum fit. | |
| Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale. Etiam inuitis nobis per seruos | 32.pr.1 |
| adquiritur paene ex omnibus causis. | |
| Ulpianus libro quarto disputationum. In eo, quod seruo castrensi ante adi- | 33.pr.1 |
| tam hereditatem filii familias militis legatur, uel eo, quod stipulatur seruus, tractatur apud | |
| Marcellum libro uicensimo, ex cuius persona uel stipulatio uires habeat uel legatum. et | |
| puto uerius, quod et Scaeuolae uidetur et ipse Marcellus tractat, si quidem adeatur here- | |
| ditas, omnia ut in hereditario seruo, si adita non sit, ut in proprio patris esse spectanda: | 5 |
| et si usus fructus fuerit huic seruo relictus, modo patri uideri delatum, modo heredi, nec | |
| a persona in personam creditur transisse. Eadem distinctione quis utetur etiam, si res | 1.1 |
| fuerit subtracta: aut cessare aut non furti actionem dicet, si ex testamento adierit, quoniam | |
| hereditati furtum non fit, aut, si non adierit, patri dabitur furti actio. Nam et condictio, | 2.1 |
| quotiens seruus hereditarius stipulatur uel per traditionem accipit, ex persona defuncti | |
| uires assumit, ut Iuliano placet: cuius et ualuit sententia testantis personam spectandam | |
| esse opinantis. | |
| Idem libro quarto de censibus. Hereditas enim non heredis personam, sed | 34.pr.1 |
| defuncti sustinet, ut multis argumentis iuris ciuilis comprobatum est. | |
| Idem libro septimo disputationum. Si procurator meus uel | 35.pr.1 |
| tutor pupilli rem suam quasi meam uel pupilli tradiderint, non recessit ab eis domi- | |
| nium et nulla est alienatio, quia nemo errans rem suam amittit. | |
| Iulianus libro tertio decimo digestorum. Cum in corpus | 36.pr.1 |
| quidem quod traditur consentiamus, in causis uero dissentiamus, non animaduerto, cur in- | |
| efficax sit traditio, ueluti si ego credam me ex testamento tibi obligatum esse, ut fundum | |
| tradam, tu existimes ex stipulatu tibi eum deberi. nam et si pecuniam numeratam tibi | |
| tradam donandi gratia, tu eam quasi creditam accipias, constat proprietatem ad te transire | 5 |
| nec impedimento esse, quod circa causam dandi atque accipiendi dissenserimus. | |
| Idem libro quadragensimo quarto digestorum. Per seruum, qui pignori datus | 37.pr.1 |
| est, creditori nec possessio adquiritur, quia nec stipulatione nec traditione nec ullo alio | |
| modo per eum seruum quicquam ei adquiritur, quamuis possessio penes eum sit. Si unus | 1.1 |
| ex dominis seruo communi pecuniam donauit, in potestate domini est, quemadmodum seruo | |
| communi pecuniam donet. nam si hoc solum egerit, ut ea separetur a suis rationibus et | |
| in peculio serui sit, manebit eiusdem domini proprietas: si uero eo modo pecuniam seruo | |
| communi donauerit, quomodo alienis seruis donare solemus, fiet sociorum communis pro | 5 |
| portione, quam in seruo habebunt. Sed ut sequens quaestio locum habeat, constituamus | 2.1 |
| socium ita seruo communi pecuniam donasse, ut proprietatem suam manere uellet. si ex | |
| hac pecunia seruus fundum comparauerit, erit is fundus communis sociorum pro portione | |
| dominii: nam et si furtiuis nummis seruus communis fundum comparauerit, sociorum erit | |
| pro portione dominii. neque enim ut fructuarius seruus ex re fructuarii non adquirit pro- | 5 |
| prietario, ita et communis seruus ex re alterius domini non adquirit alteri domino. sed | |
| quemadmodum in his, quae aliunde adquiruntur, diuersa condicio est fructuarii et serui | |
| communis, ueluti cum alter fructuario non adquirat, alter dominis adquirat: ita quod ex re | |
| quidem fructuarii adquisitum fuerit, ad eum solum pertinebit, quod ex re alterius domini | |
| seruus communis adquisierit, ad utrumque dominum pertinebit. Sicut seruus communis | 3.1 |
| stipulando nominatim alteri ex dominis, ita per traditionem accipiendo soli ei adquirit. | |
| Quod unius seruus per traditionem accipiendo se accipere dixerit domino et Titio, partem | 4.1 |
| domino adquiret, in parte nihil agit. Fructuarius seruus si dixerit se domino proprietatis | 5.1 |
| per traditionem accipere, ex re fructuarii totum domino adquiret: nam et si<c> stipulando ex | |
| re fructuarii domino proprietatis adquireret. Si, cum mihi donare uelles, iusserim te seruo | 6.1 |
| communi meo et Titii rem tradere isque hac mente acciperet, ut rem Titii faceret, nihil | |
| agetur: nam et si procuratori meo rem tradideri<s>, ut meam facere<s>, is hac mente acceperit, | |
| ut suam faceret, nihil agetur. quod si seruus communis hac mente acceperit, ut duorum | |
| dominorum faceret, in parte alterius domini nihil agetur. | 5 |
| Alfenus Uarus libro quarto digestorum a Paulo epitomatorum. Attius | 38.pr.1 |
| fundum habebat secundum uiam publicam: ultra uiam flumen erat et ager Lucii Titii: fluit | |
| flumen paulatim primum omnium agrum, qui inter uiam et flumen esset, ambedit et uiam | |
| sustulit, postea rursus minutatim recessit et alluuione in antiquum locum rediit. respondit, | |
| cum flumen agrum et uiam publicam sustulisset, eum agrum eius factum esse, qui trans | 5 |
| flumen fundum habuisset: postea cum paulatim retro redisset, ademisse ei, cuius factus | |
| esset, et addidisse ei, cuius trans uiam esset, quoniam eius fundus proximus flumini esset, | |
| id autem, quod publicum fuisset, nemini accessisset. nec tamen impedimento uiam esse | |
| ait, quo minus ager, qui trans uiam alluuion<e> relictus est, Attii fieret: nam ipsa quoque | |
| uia fundi esset. | 10 |
| Iulianus libro tertio ex Minicio. Etiam furtiuus seruus | 39.pr.1 |
| bonae fidei emptori adquirit, quod ex re eius stipulatur aut per traditionem accipit. | |
| Africanus libro septimo quaestionum. Quaesitum est, si is, cui liber homo | 40.pr.1 |
| bona fide seruiret, decesserit eique is heres extiterit, qui liberum eum esse sciat, an ali- | |
| quid per eum adquirat. non esse ait, ut hic bona fide possessor uideatur, quando sciens | |
| liberum possidere coeperit, quia et si fundum suum quis legauerit, heres, qui eum legatum | |
| esse sciat, procul dubio fructus ex eo suos non faciet: et multo magis si testator eum | 5 |
| alienum bona fide emptum possedit. et circa seruorum igitur operam ac ministerium ean- | |
| dem rationem sequendam, ut, siue proprii siue alieni uel legati uel manumissi testamento | |
| fuerint, nihil per eos heredibus, qui modo eorum id non ignorarent, adquiratur. etenim | |
| simul haec fere cedere, ut, quo casu fructus praediorum consumptos suos faciat bona | |
| fide possessor, eodem per seruum ex opera et ex re ipsius ei adquiratur. | 10 |
| Ulpianus libro nono ad edictum. Statuas in ciuitate positas ciuium non | 41.pr.1 |
| esse, idque Trebatius et Pegasus: dare tamen operam praetorem oportere, ut, quod ea | |
| mente in publico positum est, ne liceret priuato auferre nec ei qui posuerit. tuendi ergo | |
| ciues erunt et aduersus petentem exceptione et actione aduersus possidentem iuuandi. | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. Substitutio, quae nondum competit, | 42.pr.1 |
| extra bona nostra est. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Seruus, qui bona fide possi- | 43.pr.1 |
| detur, id quod ex re alterius est possessori non adquirit. Incorporales res traditionem et | 1.1 |
| usucapionem non recipere manifestum est. Cum seruus, in quo alterius usus fructus est, | 2.1 |
| hominem emit et ei traditus sit, antequam pretium soluat, in pendenti est, cui proprietatem | |
| adquisierit: et cum ex peculio, quod ad fructuarium pertinet, soluerit, intellegitur fructuarii | |
| homo fuisse: cum uero ex eo peculio, quod proprietarium sequitur, soluerit, proprietarii ex | |
| post facto fuisse uidetur. | 5 |
| Ulpianus libro nono decimo ad edictum. Pomponius tractat: cum pastori | 44.pr.1 |
| meo lupi porcos eriperent, hos uicinae uillae colonus cum robustis canibus et fortibus, quos | |
| pecoris sui gratia pascebat, consecutus lupis eripuit aut canes extorserunt: et cum pastor | |
| meus peteret porcos, quaerebatur, utrum eius facti sint porci, qui eripuit, an nostri ma- | |
| neant: nam genere quodam uenandi id erant nancti. cogitabat tamen, quemadmodum | 5 |
| terra marique capta, cum in suam naturalem laxitatem peruenerant, desinerent eorum esse | |
| qui ceperunt, ita ex bonis quoque nostris capta a bestiis marinis et terrestribus desinant | |
| nostra esse, cum effugerunt bestiae nostram persecutionem. quis denique manere nostr<u>m | |
| dicit, quod auis transuolans ex area aut ex agro nostro transtulit aut quod nobis eripuit? | |
| si igitur desinit, si fuerit ore bestiae liberatum, occupantis erit, quemadmodum piscis uel | 10 |
| aper uel auis, qui potestatem nostram euasit, si ab alio capiatur, ipsius fit. sed putat po- | |
| tius nostrum manere tamdiu, quamdiu reciperari possit: licet in auibus et piscibus et feris | |
| uerum sit quod scribit. idem ait, etsi naufragio quid amissum sit, non statim nostrum esse | |
| desinere: denique quadruplo teneri eum qui rapuit. et sane melius est dicere et quod a | |
| lupo eripitur, nostrum manere, quamdiu recipi possit id quod ereptum est. si igitur manet, | 15 |
| ego arbitror etiam furti competere actionem: licet enim non animo furandi fuerit colonus | |
| persecutus, quamuis et hoc animo potuerit esse, sed et si non hoc animo persecutus sit, | |
| tamen cum reposcenti non reddit, supprimere et intercipere uidetur. quare et furti et ad | |
| exhibendum teneri eum arbitror et uindicari exhibitos ab eo porcos posse. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Communis seruus si ex re al- | 45.pr.1 |
| terius dominorum adquisierit, nihilo minus commune id erit, sed is, ex cuius re adquisitum | |
| fuerit, communi diuidundo iudicio eam summam praecipere potest: nam fidei bonae con- | |
| uenit, ut unusquisque praecipuum habeat, quod ex re eius seruus adquisierit. sed si aliunde | |
| seruus communis adquisierit, omnibus sociis pro parte dominii hoc adquiritur. | 5 |
| Ulpianus libro sexagensimo quinto ad edictum. Non est nouum, ut qui do- | 46.pr.1 |
| minium non habeat, alii dominium praebeat: nam et creditor pignus uendendo causam | |
| dominii praestat, quam ipse non habuit. | |
| Paulus libro quinquagensimo ad edictum. Fructuario hereditas adquiri non | 47.pr.1 |
| potest, quod in operis serui hereditas non est. | |
| Idem libro septimo ad Plautium. Bonae fidei emptor non dubie percipiendo | 48.pr.1 |
| fructus etiam ex aliena re suos interim facit non tantum eos, qui diligentia et opera eius | |
| peruenerunt, sed omnes, quia quod ad fructus attinet, loco domini paene est. denique etiam | |
| priusquam percipiat, statim ubi a solo separati sunt, bonae fidei emptoris fiunt. nec inter- | |
| est, ea res, quam bona fide emi, longo tempore capi possit nec ne, ueluti si pupilli sit aut | 5 |
| ui possessa aut praesidi contra legem repetundarum donata ab eoque abalienata sit bonae | |
| fidei emptori. In contrarium quaeritur, si eo tempore, quo mihi res traditur, putem uen- | 1.1 |
| dentis esse, deinde cognouero alienam esse, quia perseuerat per longum tempus capio, an | |
| fructus meos faciam. Pomponius uerendum, ne non sit bonae fidei pos- | |
| sessor, quamuis capiat: hoc enim ad ius, id est capionem, illud ad factum pertinere, | |
| ut quis bona aut mala fide possideat: nec contrarium est, quod longum tempus currit, nam | 5 |
| e contrario is, qui non potest capere propter rei uitium, fructus suos facit. Et ouium fetus | 2.1 |
| in fructu sunt et ideo ad bonae fidei emptorem pertinent, etiamsi praegnates uenierint uel | |
| subreptae sint. et sane quin lac suum faciat, quamuis plenis uberibus uenierint, dubitari | |
| non potest: idemque in lana iuris est. | |
| Idem libro non ad Plautium. Quod fructuarius ex re sua donat, ex re eius | 49.pr.1 |
| est: sed si eo animo id fecerit, ut ad proprietatis dominum pertineat, dicendum est illi | |
| adquiri. si autem extraneus ei donet indistincte, soli proprietario adquiritur. eadem dice- | |
| mus in homine libero, qui bona fide mihi seruit, ut, si ei aliquid donauerim, meum sit. et | |
| ideo Pomponius scribit, quamuis donauerim ei operas suas, tamen quidquid ex operis suis | 5 |
| adquiret, mihi adquiri. | |
| Pomponius libro sexto ex Plautio. Quamuis quod in litore publico uel in | 50.pr.1 |
| mari exstruxerimus, nostrum fiat, tamen decretum praetoris adhibendum est, ut id facere | |
| liceat: immo etiam manu prohibendus est, si cum incommodo ceterorum id faciat: nam | |
| ciuilem eum actionem de faciendo nullam habere non dubito. | |
| Celsus libro secundo digestorum. Transfugam iure belli recipimus. Et | 51.1.1 |
| quae res hostiles apud nos sunt, non publicae, sed occupantium fiunt. | |
| Modestinus libro septimo regularum. Rem in bonis nostris habere intelle- | 52.pr.1 |
| gimur, quotiens possidentes exceptionem aut amittentes ad reciperandam eam actionem | |
| habemus. | |
| Idem libro quarto decimo ad Quintum Mucium. Ea quae ciuiliter adqui- | 53.pr.1 |
| runtur per eos, qui in potestate nostra sunt, adquirimus, ueluti stipulationem: quod natura- | |
| liter adquiritur, sicuti est possessio, per quemlibet uolentibus nobis possidere adquirimus. | |
| Idem libro trigensimo primo ad Quintum Mucium. Homo liber hereditatem | 54.pr.1 |
| nobis adquirere non potest, qui bona fide nobis seruit: adquiret, si tamen sponte sua | |
| sciens condicionem suam adierit: nam si iussu nostro adierit, neque sibi neque nobis ad- | |
| quiret, si non habuerit animum sibi adquirendi: quod si eam mentem habuit, sibi adquirit. | |
| Item promittendo nobis liber homo, qui bona fide nobis seruit, ut <et> | 1.1 |
| emendo uel uendendo, uel locando uel conducendo, obligari ipso iure poterit. Sed damnum | 2.1 |
| dando damni iniuriae tenebitur, ut tamen culpam in damno dando exigere debeamus gra- | |
| uiorem nec tamen leuem quam ab extraneo. At si iussu nostro quid in re nostra gerant | 3.1 |
| uel absentibus nobis quasi procuratores aliquid agant, danda erit in eos actio. Non solum | 3a.1 |
| si eos emerimus, sed etiam si donati fuerint nobis aut ex dotis nomine aut ex legati per- | |
| tinere ad nos coeperunt aut ex hereditate, idem praestabunt: nec solum si nostros puta- | |
| uerimus, sed et si communes aut fructuarios, ut tamen, quod adquisituri non essent, si | |
| re uera communes aut usuarii essent, id hodieque non adquirant. Quidquid tamen liber | 4.1 |
| homo uel alienus quiue bona fide nobis seruit non adquirit nobis, id uel sibi liber uel | |
| alienus seruus domino suo adquiret: excepto eo quod uix est, ut liber homo possidendo | |
| usucapere possit, quia nec possidere intellegitur, qui ipse possideretur. sed nec per seruum | |
| alienum, quem nos bona fide possidemus, dominus peculiari nomine ignorans usucapere | 5 |
| poterit, sicuti ne per fugitiuum quidem, quem non possidet. | |
| Proculus libro secundo epistularum. In laqueum, quem uenandi causa | 55.pr.1 |
| posueras, aper incidit: cum eo haereret, exemptum eum abstuli: num tibi uideor tuum | |
| aprum abstulisse? et si tuum putas fuisse, si solutum eum in siluam dimississem, eo casu | |
| tuus esse desisset an maneret? et quam actionem mecum haberes, si desisset tuus esse, | |
| num in factum dari oporteret, quaero. respondit: laqueum uideamus ne intersit in publico | 5 |
| an in priuato posuerim et, si in priuato posui, utrum in meo an in alieno, et, si in alieno, | |
| utrum permissu eius cuius fundus erat an non permissu eius posuerim: praeterea utrum | |
| in eo ita haeserit aper, ut expedire se non possit ipse, an diutius luctando expediturus se | |
| fuerit. summam tamen hanc puto esse, ut, si in meam potestatem peruenit, meus factus | |
| sit. sin autem aprum meum ferum in suam naturalem laxitatem dimississes <et> eo facto | 10 |
| meus esse desisset, actionem mihi in factum dari oportere, ueluti responsum est, cum quidam | |
| poculum alterius ex naue eiecisset. | |
| Idem libro octauo epistularum. Insula est enata in flumine contra frontem | 56.pr.1 |
| agri mei, ita ut nihil excederet longitudo regionem praedii mei: postea aucta est paulatim | |
| et processit contra frontes et superioris uicini et inferioris: quaero, quod adcreuit utrum | |
| meum sit, quoniam meo adiunctum est, an eius iuris sit, cuius esset, si initio ea nata eius | |
| longitudinis fuisset. Proculus respondit: flumen istud, in quo insulam contra frontem agri | 5 |
| tui enatam esse scripsisti ita, ut non excederet longitudinem agri tui, si alluuionis ius | |
| habet et insula initio pr<op>ior fundo tuo fuit quam eius, qui trans flumen habebat, tota tua | |
| facta est, et quod postea ei insulae alluuione accessit, id tuum est, etiamsi ita accessit, ut | |
| procederet insula contra frontes uicinorum superioris atque inferioris, uel etiam ut propior | |
| esset fundo eius, qui trans flumen habet. Item quaero, si, cum propior ripae meae enata | 1.1 |
| est insula et postea totum flumen fluere inter me et insulam coepit relicto suo alueo, qu<o> | |
| maior amnis fluerat, numquid dubites, quin etiam insula mea maneat et nihilo minus eius | |
| soli, quod flumen reliquit, pars fiat mea? rogo, quid sentias scribas mihi. Proculus re- | |
| spondit: si, cum propior fundo tuo initio fuisset insula, flumen relicto alueo maiore, qui | 5 |
| inter eam insulam fuerat et eum fundum uicini, qui trans flumen erat, fluere coepit inter | |
| eam insulam et fundum tuum, nihilo minus insula tua manet. set alueus, qui fuit inter eam | |
| insulam et fundum uicini, medius diuidi debet, ita ut pars propior insulae tuae tua, pars | |
| autem propior agro uicini eius esse intellegatur. intellego, ut et cum ex altera parte in- | |
| sulae alueus fluminis exaruerit, desisse insulam esse, sed quo facilius res intellegeretur, | 10 |
| agrum, qui insul<a> fuerat, insulam appellant. | |
| Paulus libro sexto ad Plautium. Per seruum donatum a | 57.pr.1 |
| marito nec ex re quidem eius, cui donatus est, adquiri quicquam posse Iulianus scribit: | |
| hoc enim in eorum persona concessum est, qui bona fide seruiunt. | |
| Iauolenus libro undecimo ex Cassio. Quaecumque res ex mar<i> extracta est, non ante | 58.pr.1 |
| eius incipit esse qui extraxit, quam dominus eam pro derelicto habere coepit. | |
| Callistratus libro secundo quaestionum. Res ex mandatu meo empta non | 59.pr.1 |
| prius mea fiet, quam si mihi tradiderit qui emit. | |
| Scaeuola libro primo responsorum. Titius horreum frumentarium nouum | 60.pr.1 |
| ex tabulis ligneis factum mobile in Seii praedio posuit: quaeritur, uter horrei dominus sit. | |
| respondit secundum quae proponerentur non esse factum. Seii. | |
| Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum. Hereditas in multis partibus | 61.pr.1 |
| iuris pro domino habetur adeoque hereditati quoque ut domino per seruum hereditarium | |
| adquiritur. in his sane, in quibus factum personae operaeue substantia desideratur, nihil | |
| hereditati quaeri per seruum potest. ac propterea quamuis seruus hereditarius heres institui | |
| possit, tamen quia adire iubentis domini persona desideratur, heres exspectandus est. Usus | 1.1 |
| fructus, qui sine persona constitui non potest, hereditati per seruum non adquiritur. | |
| Paulus libro secundo manualium. Quaedam, quae non possunt sola alie- | 62.pr.1 |
| nari, per uniuersitatem transeunt, ut fundus dotalis, ad heredem, et res, cuius aliquis | |
| commercium non habet: nam etsi legari ei non possit, tamen heres institutus dominus | |
| eius efficitur. | |
| Tryphoninus libro septimo disputationum. Si is qui in aliena potestate est | 63.pr.1 |
| thensaurum inuenerit, in persona eius cui adquirit hoc erit dicendum, ut, si in alieno agro | |
| inuenerit, partem ei adquirat, si uero in parentis dominiue loco inuenerit, illius totus sit, | |
| si autem in alieno, pars. Si communis seruus in alieno inuenerit, utrum pro dominii par- | 1.1 |
| tibus an semper aequis adquiret? et simile est atque in hereditate uel legato uel quod ab | |
| aliis donatum seruo traditur, quia et thensaurus donum fortunae creditur, scilicet ut pars, | |
| quae inuentori cedit, ad socios, pro qua parte serui quisque dominus est, pertineat. Si | 2.1 |
| communis seruus in domini unius fundo proprio inuenit, de parte, quae soli domino sem- | |
| per cedit, non est dubium, quin solius domini praedii sit: uerum an aliquid ex parte ferat | |
| alter socius, uidendum est, et numquid simile sit, atque cum stipulatur seruus iussu unius | |
| domini aut per traditionem aliquid accipit uel nominatim alteri: quod magis dici poterit. | 5 |
| Quod si seruus, in quo usus fructus alienus est, inuenerit in eius locum, qui seruum pro- | 3.1 |
| prium habet, an totum illius sit? et in alieno, an partem eidem adquirat an uero fructuario? | |
| inspectio in illo est, num ex operis serui adquiratur. finge terram fodientem inuenisse, ut | |
| hoc dicatur fructuarii esse: quod uero subito in abdito loco positum nihil agens, sed aliter | |
| ambulans inuenit, proprietatis domini sit. ego nec illius ad fructuarium pertinere partem | 5 |
| arbitror: nemo enim seruorum opera thensaurum quaerit nec ea propter tunc terram fo- | |
| diebat, sed alii rei operam insumebat et fortuna aliud dedit. itaque si in ipsius fructuarii | |
| agro inuenerit, puto partem solam ut agri dominum habiturum, alteram ad eum, cuius in | |
| seruo proprietas est, pertinere. Quod si creditor inuenerit, in alieno uidebitur inuenisse: | 4.1 |
| partem itaque sibi, partem debitori praestabit, nec recepta pecunia restituet, quod iure in- | |
| uentoris, non creditoris ex thensauro apud eum remansit. quae cum ita sint, et cum ex | |
| principis auctoritate creditor ut proprium agrum tenere coepit iure dominii, intra constitu- | |
| tum luendi tempus pignoris causa uertitur: post transactum autem tempus thensaurum | 5 |
| in eo inuentum ante solutam pecuniam totum tenebit. oblato uero intra constitutum tem- | |
| pus debito, quoniam uniuersa praestantur atque in simplici petitore reuocantur, restitui | |
| debebit, sed pro parte sola, quia dimidium inuentori semper placet relinqui. | |
| Quintus Mucius Scaeuola libro singulari ὅρων. Quae quisque aliena in | 64.pr.1 |
| censum deducit, nihilo magis eius fiunt. | |
| Labeo libro sexto pithanon a Paulo epitomatorum. Si epistulam tibi misero, | 65.pr.1 |
| non erit ea tua, antequam tibi reddita fuerit. Paulus: immo contra: nam si miseris ad | |
| me tabellarium tuum et ego rescribendi causa litteras tibi misero, simul atque tabellario | |
| tuo tradidero, tuae fient. idem accidet in his litteris, quas tuae dumtaxat rei gratia misero, | |
| ueluti si petieris a me, uti te alicui commendarem, et eas commendaticias tibi misero | 5 |
| litteras. Si qua insula in flumine propria tua est, nihil in ea publici est. Paulus: immo | 1.1 |
| in eo genere insularum ripae flumini et litora mari proxima publica sunt, non secus atque | |
| in continenti agro idem iuris est. Si qua insula in flumine publico proxima tuo fundo nata | 2.1 |
| est, ea tua est. Paulus: uideamus ne hoc falsum sit de ea insula, quae non ipsi alueo | |
| fluminis cohaeret, sed uirgultis aut alia qualibet leui materia ita sustinetur in flumine, ut | |
| solum eius non tangat, atque ipsa mouetur: haec enim propemodum publica atque ipsius | |
| fluminis est insula. Paulus: si insula in flumine nata tua fuerit, deinde inter eam insu- | 3.1 |
| lam et contrariam ripam alia insula nata fuerit, mensura eo nomine erit instruenda a tua | |
| insula, non ab agro tuo, propter quem ea insula tua facta fuerit: nam quid interest, qualis | |
| ager sit, cuius propter propinquitatem posterior insula cuius sit quaeratur? Labeo libro | 4.1 |
| eodem. Si id quod in publico innatum aut aedificatum est, publicum est, insula quoque, | |
| quae in flumine publico nata est, publica esse debet. | |
| Uenuleius libro sexto interdictorum. Cum praegnas mu- | 66.pr.1 |
| lier legata aut usucapta alioue quo modo alienata pariat, eius fient partus, cuius est ea, | |
| <cum enit>eretur, non cuius tunc fuisset, cum conciperet. |