| DE ADQUIRENDA UEL AMITTENDA POSSESSIONE | |
| Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum. Possessio appel- | 41.2.1.pr.1 |
| lata est, ut et Labeo ait, a sedibus quasi positio, quia naturaliter tenetur ab eo qui ei | |
| insistit, quam Graeci κατοχήν dicunt. Dominiumque rerum ex naturali possessione coepisse | 1.1 |
| Nerua filius ait eiusque rei uestigium remanere in his, quae terra mari caeloque capiuntur: | |
| nam haec protinus eorum fiunt, qui primi possessionem eorum adprehenderint. item bello | |
| capta et insula in mari enata et gemmae lapilli margaritae in litoribus inuentae eius fiunt, | |
| qui primus eorum possessionem nanctus est. Apiscimur autem possessionem per | 2.1 |
| nosmet ipsos. Furiosus, et pupillus sine tutoris auctoritate, non potest incipere possidere, | 3.1 |
| quia affectionem tenendi non habent, licet maxime corpore suo rem contingant, sicuti si | |
| quis dormienti aliquid in manu ponat. sed pupillus tutore auctore incipiet possidere. Ofilius | |
| quidem et Nerua filius etiam sine tutoris auctoritate possidere incipere posse pupillum | |
| aiunt: eam enim rem facti, non iuris esse: quae sententia recipi potest, si eius aetatis sint, | 5 |
| ut intellectum capiant. Si uir uxori cedat possessione donationis causa, plerique | 4.1 |
| putant possidere eam, quoniam res facti infirmari iure ciuili non potest: et quid attinet | |
| dicere non possidere mulierem, cum maritus, ubi noluit possidere, protinus amiserit pos- | |
| sessionem? Item adquirimus possessionem per seruum aut filium, qui in potestate | 5.1 |
| est, et quidem earum rerum, quas peculiariter tenent, etiam ignorantes, sicut Sabino et | |
| Cassio et Iuliano placuit, quia nostra uoluntate intellegantur possidere, qui eis peculium | |
| habere permiserimus. igitur ex causa peculiari et infans et furiosus adquirunt possessio- | |
| nem et usucapiunt, et heres, si hereditarius seruus emat. Sed et per eum, quem bona | 6.1 |
| fide possidemus, quamuis alienus sit uel liber, possessionem adquiremus. si mala fide eum | |
| possideamus, non puto adquiri nobis possessionem per eum: sed nec uero domino aut sibi | |
| adquiret, qui ab alio possidetur. Per communem sicut per proprium adquirimus, etiam | 7.1 |
| singuli in solidum, si hoc agat seruus, ut uni adquirat, sicut in dominio adquirendo. Per | 8.1 |
| eum, in quo usum fructum habemus, possidere possumus, sicut ex operis suis adquirere | |
| nobis solet: nec ad rem pertinet, quod ipsum non possidemus: nam nec filium. Ceterum | 9.1 |
| et ille, per quem uolumus possidere, talis esse debet, ut habeat intellectum possidendi: | |
| Et ideo si furiosum seruum miseris, ut possideas, nequaquam uideris adprehendisse pos- | 10.1 |
| sessionem. Quod si impuberem miseris ad possidendum, incipies possidere, sicut pupillus, | 11.1 |
| maxime tutore auctore, adquirit possessionem. Nam per ancillam quin possis nancisci | 12.1 |
| possessionem, non dubitatur. Pupillus per seruum siue puberem siue inpuberem adquirit | 13.1 |
| possessionem, si tutore auctore iusserit eum ire in possessionem. Per seruum, qui in fuga | 14.1 |
| sit, nihil posse nos possidere Nerua filius ait, licet respondeatur, quamdiu ab alio non | |
| possideatur, a nobis eum possideri ideoque interim etiam usucapi. sed utilitatis causa re- | |
| ceptum est, ut impleatur usucapio, quamdiu nemo nactus sit eius possessionem. posses- | |
| sionem autem per eum adquiri, sicut per eos, quos in prouincia habemus, Cassii et Iuliani | 5 |
| sententia est. Per seruum corporaliter pignori datum non adquirere nos possessionem | 15.1 |
| Iulianus ait (ad unam enim tantum causam uideri eum a debitore possideri, ad usucapio- | |
| nem), nec creditori, quia nec stipulatione nec ullo alio modo per eum adquirat, quamuis | |
| eum possideat. Ueteres putauerunt non posse nos per seruum hereditarium adquirere, quod | 16.1 |
| sit eiusdem hereditatis. itaque agitatur, num haec regula longius producenda sit, ut, si | |
| plures serui legati sint, per unum an possint ceteri possideri. idem tractatus est, si pariter | |
| empti uel donati sunt. sed uerius est ex his causis posse me per unum reliquorum adqui- | |
| rere possessionem. Si ex parte heredi instituto seruus legatus sit, propter partem, quam | 17.1 |
| ex causa legati habet, adquiret fundi hereditarii possessionem. Idem dicendum est, si | 18.1 |
| seruum communem iussero adire hereditatem, quia propter partem meam adquiro. Haec, | 19.1 |
| quae de seruis diximus, ita se habent, si et ipsi uelint nobis adquirere possessionem: nam | |
| si iubeas seruum tuum possidere et is eo animo intret in possessionem, ut nolit tibi, sed | |
| potius Titio adquirere, non est tibi adquisita possessio. Per procuratorem tutorem cura- | 20.1 |
| toremue possessio nobis adquiritur. cum autem suo nomine nacti fuerint possessionem, non | |
| cum ea mente, ut operam dumtaxat suam accommodarent, nobis non possunt adquirere. | |
| alioquin si dicamus per eos non adquiri nobis possessionem, qui nostro nomine accipiunt, | |
| futurum, ut neque is possideat cui res tradita sit, quia non habeat animum possidentis, | 5 |
| neque is qui tradiderit, quoniam cesserit possessione. Si iusserim uenditorem pro- | 21.1 |
| curatori rem tradere, cum ea in praesentia sit, uideri mihi traditam Priscus ait, idemque | |
| esse, si nummos debitorem iusserim alii dare. non est enim corpore et <t>actu ne- | |
| cesse adprehendere possessionem, sed etiam oculis et affectu argumento esse eas res, quae | |
| propter magnitudinem ponderis moueri non possunt, ut columnas, nam pro traditis eas | 5 |
| haberi, si in re praesenti consenserint: et uina tradita uideri, cum claues cellae uinariae | |
| emptori traditae fuerint. Municipes per se nihil possidere possunt, quia uniuersi | 22.1 |
| consentire non possunt. forum autem et basilicam hisque similia non possident, sed pro- | |
| miscue his utuntur. sed Nerua filius ait, per seruum quae peculiariter adquisierint et possi- | |
| dere et usucapere posse: sed quidam contra putant, quoniam ipsos seruos non possideant. | |
| Ulpianus libro septuagensimo ad edictum. Sed hoc iure utimur, ut et pos- | 2.pr.1 |
| sidere et usucapere municipes possint idque eis et per seruum et per liberam personam | |
| adquiratur. | |
| Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum. Possideri autem possunt, | 3.pr.1 |
| quae sunt corporalia. Et apiscimur possessionem corpore et animo, neque per se animo | 1.1 |
| aut per se corpore. quod autem diximus et corpore et animo adquirere nos debere pos- | |
| sessionem, non utique ita accipiendum est, ut qui fundum possidere uelit, omnes glebas | |
| circumambulet: sed sufficit quamlibet partem eius fundi introire, dum mente et cogitatione | |
| hac sit, uti totum fundum usque ad terminum uelit possidere. Incertam partem rei possi- | 2.1 |
| dere nemo potest, ueluti si hac mente sis, ut quidquid Titius possidet, tu quoque uelis | |
| possidere. Neratius et Proculus et solo animo non posse nos adquirere possessionem, si | 3.1 |
| non antecedat naturalis possessio. ideoque si thensaurum in fundo meo positum sciam, | |
| continuo me possidere, simul atque possidendi affectum habuero, quia quod desit naturali | |
| possessioni, id animus implet. ceterum quod Brutus et Manilius putant eum, qui fundum | |
| longa possessione cepit, etiam thensaurum cepisse, quamuis nesciat in fundo esse, non est | 5 |
| uerum: is enim qui nescit non possidet thensaurum, quamuis fundum possideat. sed et si | |
| sciat, non capiet longa possessione, quia scit alienum esse. quidam putant Sabini senten- | |
| tiam ueriorem esse nec alias eum qui scit possidere, nisi si loco motus sit, quia non sit | |
| sub custodia nostra: quibus consentio. Ex plurimis causis possidere eandem rem pos- | 4.1 |
| sumus, ut quidam putant et eum, qui usuceperit et pro emptore, et pro suo possidere: | |
| sic enim et si ei, qui pro emptore possidebat, heres sim, eandem rem et pro emptore et | |
| pro herede possideo: nec enim sicut dominium non potest nisi ex una causa contingere, | |
| ita et possidere ex una dumtaxat causa possumus. Ex contrario plures eandem rem in | 5.1 |
| solidum possidere non possunt: contra naturam quippe est, ut, cum ego aliquid teneam, | |
| tu quoque id tenere uidearis. Sabinus tamen scribit eum qui precario dederit et ipsum | |
| possidere et eum qui precario acceperit. idem Trebatius probabat existimans posse alium | |
| iuste, alium iniuste possidere, duos iniuste uel duos iuste non posse. quem labeo repre- | 5 |
| hendit, quoniam in summa possessionis non multum interest, iuste quis an iniuste possideat: | |
| quod est uerius. non magis enim eadem possessio apud duos esse potest, quam ut tu stare | |
| uidearis in eo loco, in quo ego sto, uel in quo ego sedeo, tu sedere uidearis. In amittenda | 6.1 |
| quoque possessione affectio eius qui possidet intuenda est: itaque si in fundo sis et tamen | |
| nolis eum possidere, protinus amittes possessionem. igitur amitti et animo solo | |
| potest, quamuis adquiri non potest. Sed et si animo solo possideas, licet alius in | 7.1 |
| fundo sit, adhuc tamen possides. Si quis nuntiet domum a latronibus occupatam et do- | 8.1 |
| minus timore conterritus noluerit accedere, amississe eum possessionem placet. quod si | |
| seruus uel colonus, per quos corpore possidebam, decesserint discesserintue, animo retinebo | |
| possessionem. Et si alii tradiderim, amitto possessionem. nam constat possidere nos, | 9.1 |
| donec aut nostra uoluntate discesserimus aut ui deiecti fuerimus. Si seruus, quem possi- | 10.1 |
| debam, pro libero se gerat, ut fecit Spartacus, et iudicium liberale pati paratus sit, non | |
| uidebitur a domino possideri, cui se aduersarium praeparat. sed hoc ita uerum est, si | |
| diu in libertate moratur: alioquin si ex possessione seruitutis in libertatem reclamauerit | |
| et liberale iudicium implorauerit, nihilo minus in possessione mea est et animo eum pos- | 5 |
| sideo, donec liber fuerit pronuntiatus. Saltus hibernos aestiuosque animo possidemus, | 11.1 |
| quamuis certis temporibus eos relinquamus. Ceterum animo nostro, corpore etiam alieno | 12.1 |
| possidemus, sicut diximus per colonum et seruum, nec mouere nos debet, quod quasdam | |
| etiam ignorantes possidemus, id est quas serui peculiariter parauerunt: nam uidemur eas | |
| eorundem et animo et corpore possidere. Nerua filius res mobiles excepto ho- | 13.1 |
| mine, quatenus sub custodia nostra sint, hactenus possideri, id est quatenus, si uelimus, | |
| naturalem possessionem nancisci possimus. nam pecus simul atque aberrauerit aut uas | |
| ita exciderit, ut non inueniatur, protinus desinere a nobis possideri, licet a nullo | |
| possideatur: dissimiliter atque si sub custodia mea sit nec inueniatur, quia praesentia eius | 5 |
| sit et tantum cessat interim diligens inquisitio. Item feras bestias, quas uiuariis incluse- | 14.1 |
| rimus, et pisces, quos in piscinas coiecerimus, a nobis possideri. sed eos pisces, qui in | |
| stagno sint, aut feras, quae in siluis circumseptis uagantur, a nobis non possideri, quo- | |
| niam relictae sint in libertate naturali: alioquin etiam si quis siluam emerit, uideri eum | |
| omnes feras possidere, quod falsum est. Aues autem possidemus, quas inclusas habemus, | 15.1 |
| aut si quae mansuetae factae custodiae nostrae subiectae sunt. Quidam recte putant co- | 16.1 |
| lumbas quoque, quae ab aedificiis nostris uolant, item apes, quae ex alueis nostris euolant | |
| et secundum consuetudinem redeunt, a nobis possideri. Labeo et Nerua filius responde- | 17.1 |
| runt desinere me possidere eum locum, quem flumen aut mare occupauerit. Si | 18.1 |
| rem apud te depositam furti faciendi causa contrectaueris, desino possidere. sed si eam | |
| loco non moueris et infitiandi animum habeas, plerique ueterum et Sabinus et Cassius | |
| recte responderunt possessorem me manere, quia furtum sine contrectatione fieri non | |
| potest nec animo furtum admittatur. Illud quoque a ueteribus praeceptum est ne- | 19.1 |
| minem sibi ipsum causam possessionis mutare posse. Sed si is, qui apud me deposuit | 20.1 |
| uel commodauit, eam rem uendiderit mihi uel donauerit, non uidebor causam possessionis | |
| mihi mutare, qui ne possidebam quidem. Genera possessionum tot sunt, quot et causae | 21.1 |
| adquirendi eius quod nostrum non sit, uelut pro emptore: pro donato: pro legato: pro | |
| dote: pro herede: pro noxae dedito: pro suo, sicut in his, quae terra marique uel ex | |
| hostibus capimus uel quae ipsi, ut in rerum natura essent, facimus. et in summa magis | |
| unum genus est possidendi, species infinitae. Uel etiam potest diuidi possessionis genus | 22.1 |
| in duas species, ut possideatur aut bona fide aut non bona fide. Quod autem Quintus | 23.1 |
| Mucius inter genera possessionum posuit, si quando iussu magistratus rei seruandae causa | |
| possidemus, ineptissimum est: nam qui creditorem rei seruandae causa uel quia damni | |
| infecti non caueatur, mittit in possessionem uel uentris nomine, non possessionem, sed | |
| custodiam rerum et obseruationem concedit: et ideo, cum damni infecti non cauente uicino | 5 |
| in possessionem missi sumus, si id longo tempore fiat, etiam possidere nobis et per longam | |
| possessionem capere praetor causa cognita permittit. | |
| Ulpianus libro sexagensimo septimo ad edictum. Quidquid filius | 4.pr.1 |
| peculiari nomine adprehenderit, id statim pater eius possidet, quamuis ignoret in sua po- | |
| testate filium. amplius etiam si filius ab alio tamquam seruus possideatur, idem erit pro- | |
| bandum. | |
| Paulus libro sexagensimo tertio ad edictum. Si ex stipulatione tibi Stichum | 5.pr.1 |
| debeam et non tradam eum, tu autem nanctus fueris possessionem, praedo es: aeque si | |
| uendidero nec tradidero rem, si non uoluntate mea nanctus sis possessionem, non pro | |
| emptore possides, sed praedo es. | |
| Ulpianus libro septuagensimo ad edictum. Clam possidere eum dicimus, | 6.pr.1 |
| qui furtiue ingressus est possessionem ignorante eo, quem sibi controuersiam facturum | |
| suspicabatur et, ne faceret, timebat. is autem qui, cum possideret non clam, se celauit, | |
| in ea causa est, ut non uideatur clam possidere: non enim ratio optinendae possessionis, | |
| sed origo nanciscendae exquirenda est: nec quemquam clam possidere incipere, qui sciente | 5 |
| aut uolente eo, ad quem ea res pertinet, aut aliqua ratione bonae fidei possessionem | |
| nanciscitur. itaque, inquit Pomponius, clam nanciscitur possessionem, qui futuram contro- | |
| uersiam metuens ignorante eo, quem metuit, furtiue in possessionem ingreditur. Qui ad | 1.1 |
| nundinas profectus neminem reliquerit et, dum ille a nundinis redit, aliquis occupauerit | |
| possessionem, uideri eum clam possidere Labeo scribit: retinet ergo possessionem is, qui | |
| ad nundinas abiit. uerum si reuertentem dominum non admiserit, ui magis intellegi pos- | |
| sidere, non clam. | 5 |
| Paulus <libro> quinquagensimo quarto ad edictum. Sed et si nolit in fundum | 7.pr.1 |
| reuerti, quod uim maiorem uereatur, amississe possessionem uidebitur: et ita Neratius | |
| quoque scribit. | |
| Idem libro sexagensimo quinto ad edictum. Quemadmodum nulla | 8.pr.1 |
| possessio adquiri nisi animo et corpore potest, ita nulla amittitur, nisi in qua utrumque in | |
| contrarium actum est. | |
| Gaius libro uicensimo quinto ad edictum prouinciale. Generaliter quisquis | 9.pr.1 |
| omnino nostro nomine sit in possessione, ueluti procurator hospes amicus, nos possidere | |
| uidemur. | |
| Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum. Si quis ante conduxit, postea | 10.pr.1 |
| precario rogauit, uidebitur discessisse a conductione: quod si ante rogauit, postea conduxit, | |
| conduxisse uidebitur. potius enim hoc procedere uidetur, quod nouissime factum est: et | |
| hoc Pomponius ait. Idem Pomponius bellissime temptat dicere, numquid qui conduxerit | 1.1 |
| quidem praedium, precario autem rogauit non ut possideret, sed ut in possessione esset | |
| (est autem longe diuersum: aliud est enim possidere, longe aliud in possessione | |
| esse: denique rei seruandae causa, legatorum, damni infecti non possident, sed sunt | |
| in possessione custodiae causa): quod si factum est, utrumque procedit. Si quis et con- | 2.1 |
| duxerit et rogauerit precario, uti possideret, si quidem nummo uno conduxit, nulla dubi- | |
| tatio est, quin ei precarium solum teneat, quia conductio nulla est, quae est in | |
| uno nummo: sin uero pretio, tunc distinguendum, quid prius factum est. | |
| Paulus libro sexagensimo quinto ad edictum. Iuste possidet, qui auctore | 11.pr.1 |
| praetore possidet. | |
| Ulpianus libro septuagensimo ad edictum. Naturaliter uidetur pos- | 12.pr.1 |
| sidere is qui usum fructum habet. Nihil commune habet proprietas cum possessione: et | 1.1 |
| ideo non denegatur ei interdictum uti possidetis, qui coepit rem uindicare: non enim ui- | |
| detur possessioni renuntiasse, qui rem uindicauit. | |
| Idem <libro> septuagensimo secundo ad edictum. Pomponius refert, cum la- | 13.pr.1 |
| pides in Tiberim demersi essent naufragio et post tempus extracti, an dominium in integro | |
| fuit per id tempus, quo erant mersi. ego dominium me retinere puto, possessionem non | |
| puto, nec est simile fugitiuo: namque fugitiuus idcirco a nobis possideri uidetur, ne ipse | |
| nos priuet possessione: at in lipidibus diuersum est. Cum quis utitur adminiculo ex per- | 1.1 |
| sona auctoris, uti debet cum sua causa suisque uitiis: denique addimus in accessione de | |
| ui et clam et precario uenditoris. Praeterea quaeritur, si quis hominem uenditori redhi- | 2.1 |
| buerit, an accessione ut possit ex persona eius. et sunt qui putent non posse, quia uen- | |
| ditionis est resolutio redhibitio: alii emptorem uenditoris accessione usurum et uenditorem | |
| emptoris, quod magis probandum puto. Si liber homo uel alienus seruus, cum bona fide | 3.1 |
| seruire<nt>, comparauerint et alii adquisierint possessionem, neque liberum neque serui do- | |
| minum debere uti accessione. Quaesitum est, si heres prius non poss<e>derat, an testatoris | 4.1 |
| possessio ei accedat. et quidem in emptoribus possessio interrumpitur, sed non idem in | |
| heredibus plerique probant, quoniam plenius est ius successionis quam emptionis: sed | |
| suptilius est quod in emptorem, et in heredem id quoque probari. Non autem ea tantum | 5.1 |
| possessio testatoris heredi procedit, quae morti fuit iniuncta, uerum ea quoque, quae um- | |
| quam testatoris fuerit. In dote quoque si data res fuerit uel ex dote recepta, accessio | 6.1 |
| dabitur uel marito uel uxori. Si is, qui precario concessit, accessione uelit uti ex persona | 7.1 |
| eius cui concessit, an possit, quaeritur. ego puto eum, qui precario concessit, quamdiu | |
| manet precarium, accessione uti non posse: si tamen receperit possessionem rupto precario, | |
| dicendum esse accedere possessionem eius temporis, quo precario possidebatur. Ex facto | 8.1 |
| quaeritur, si quis manumissus ex causa peculiari habeat rem non concesso sibi peculio, | |
| deinde dominus uelit retracta possessione accessione uti, an possit. et placuit non esse | |
| dandam hanc accessionem, quae clam habita est. Praedone possidente si iussu iudicis res | 9.1 |
| mihi restituta sit, accessionem esse mihi dandam placuit. Sed et legatario dandam acces- | 10.1 |
| sionem eius temporis, quo fuit apud testatorem, sciendum est. an heredis possessio ei ac- | |
| cedat, uideamus: et puto, siue pure siue sub condicione fuerit relictum, dicendum esse id | |
| temporis, quo heres possedit ante existentem condicionem uel restitutionem rei, legatario | |
| proficere. testatoris autem semper proderit legatario, si legatum uere fuit uel fideicom- | 5 |
| missum. Sed et is, cui res donata est, accessione utetur ex persona eius qui donauit. | 11.1 |
| Accessiones in eorum persona locum habent, qui habent propriam possessionem: ceterum | 12.1 |
| accessio nemini proficit, nisi ei qui ipse possedit. Praeterea ne uitiosae qui- | 13.1 |
| dem possessioni ulla potest accedere: sed ne<c> uitiosa ei, quae uitiosa non est. | |
| Paulus libro sexagensimo octauo ad edictum. Si seruus uel filius familias | 14.pr.1 |
| uendiderit, dabitur accessio eius, quod penes me fuit, scilicet si uolente me aut de pe- | |
| culio, cuius liberam peculii administrationem habuerunt, uendiderunt. Tutore quoque uel | 1.1 |
| curatore uendente dabitur accessio eius temporis, quo pupillus uel furiosus possedit. | |
| Gaius libro uicensimo sexto ad edictum prouinciale. Rem, quae nobis sub- | 15.pr.1 |
| repta est, perinde intellegimur desinere possidere atque eam, quae ui nobis erepta est. sed | |
| si is, qui in potestate nostra est, subripuerit, quamdiu apud ipsum sit res, tamdiu non | |
| amittimus possessionem, quia per huiusmodi personas adquiritur nobis possessio. et haec | |
| ratio est, quare uideamur fugitiuum possidere, quod is, quemadmodum aliarum rerum | 5 |
| possessionem interuertere non potest, ita ne suam quidem potest. | |
| Ulpianus libro septuagensimo tertio ad edictum. Quod uxor uiro | 16.pr.1 |
| aut uir uxori donauit, pro possessore possidetur. | |
| Idem libro septuagensimo sexto ad edictum. Si quis ui de possessione de- | 17.pr.1 |
| iectus sit, perinde haberi debet ac si possideret, cum interdicto de ui reciperandae posses- | |
| sionis facultatem habeat. Differentia inter dominium et possessionem haec est, quod do- | 1.1 |
| minium nihilo minus eius manet, qui dominus esse non uult, possessio autem recedit, ut | |
| quisque constituit nolle possidere. si quis igitur ea mente possessionem tradidit, ut postea | |
| ei restituatur, desinit possidere. | |
| Celsus libro uicensimo tertio digestorum. Quod meo nomine possideo, pos- | 18.pr.1 |
| sum alieno nomine possidere: nec enim muto mihi causam possessionis, sed desino possi- | |
| dere et alium possessorem ministerio meo facio. nec idem est possidere et alieno nomine | |
| possidere: nam possidet, cuius nomine possidetur, procurator alienae possessioni praestat | |
| ministerium. Si furioso, quem suae mentis esse existim<a>s, eo quod forte in conspectu in- | 1.1 |
| umbratae quietis fuit constitutus, rem tradideris, licet ille non erit adeptus possessionem, | |
| tu possidere desinis: sufficit <qui>ppe dimittere possessionem, etiamsi non transferas. illud | |
| enim ridiculum est dicere, quod non aliter uult quis dimittere, quam si transferat: immo | |
| uult dimittere, quia existimat se transferre. Si uenditorem quod emerim deponere in mea | 2.1 |
| domo iusserim, possidere me certum est, quamquam id nemo dum att<i>gerit: aut si uici- | |
| num mihi fundum mercato uenditor in mea turre demonstret uacuamque se possessionem | |
| tradere dicat, non minus possidere coepi, quam si pedem finibus intulissem. Si, | 3.1 |
| dum in alia parte fundi sum, alius quis clam animo possessoris intrauerit, non desisse ilico | |
| possidere existimandus sum, facile expulsurus finibus, simul sciero. Rursus si cum magna | 4.1 |
| ui ingressus est exercitus, eam tantummodo partem quam intrauerit optinet. | |
| Marcellus libro septimo decimo digestorum. Qui bona fide alie- | 19.pr.1 |
| num fundum emit, eundem a domino conduxit: quaero, utrum desinat possidere an non. | |
| respondi: in promptu est, ut possidere desierit. Quod scriptum est apud ueteres | 1.1 |
| neminem sibi causam possessionis posse mutare, credibile est de eo cogitatum, qui et cor- | |
| pore et animo possessioni incumbens hoc solum statuit, ut alia ex causa id possideret, | |
| non si quis dimissa possessione prima eiusdem rei denuo ex alia causa possessionem nan- | |
| cisci uelit. | 5 |
| Idem libro nono decimo digestorum. Si quis rem, quam utendam dederat, | 20.pr.1 |
| uendiderit emptorique tradi iusserit nec ille tradiderit, alias uidebitur possessione dominum | |
| interuertisse, alias contra. nam nec tunc quidem semper dominus amittit possessionem, | |
| cum reposcenti ei commodatum non redditur: quid enim si alia quaepiam fuit iusta et | |
| rationabilis causa non reddendi, non utique ut possessionem eius interuerteret? | 5 |
| Iauolenus libro septimo ex Cassio. Interdum eius possessionem, cuius ipsi | 21.pr.1 |
| non habemus, alii tradere possumus, ueluti cum is, qui pro herede rem possidebat, ante- | |
| quam dominus fieret, precario ab herede eam rogauit. Quod ex naufragio ex- | 1.1 |
| pulsum est, usucapi non potest, quoniam non est in derelicto, sed in deperdito. Idem iuris | 2.1 |
| esse existimo in his rebus, quae iactae sunt: quoniam non potest uideri id pro derelicto | |
| habitum, quod salutis causa interim dimissum est. Qui alienam rem precario | |
| rogauit, si eandem a domino conduxit, possessio ad dominum reuertitur. | |
| Idem libro tertio decimo ex Cassio. Non uidetur possessionem adeptus is | 22.pr.1 |
| qui ita nactus est, ut eam retinere non possit. | |
| Idem libro primo epistularum. Cum heredes instituti sumus, adita heredi- | 23.pr.1 |
| tate omnia quidem iura ad nos transeunt, possessio tamen nisi naturaliter comprehensa ad | |
| nos non pertinet. In his, qui in hostium potestatem peruenerunt, in retinendo iura rerum | 1.1 |
| suarum singulare ius est: corporaliter tamen possessionem amittunt: neque enim possunt | |
| uideri aliquid possidere, cum ipsi ab alio possideantur: sequitur ergo, ut reuersis his noua | |
| possessione opus sit, etiamsi nemo medio tempore res eorum possederit. Item quaero, si | 2.1 |
| uinxero liberum hominem ita, ut cum possideam, an omnia, quae is possidebat, ego pos- | |
| sideam per illum. respondit: si uinxeris hominem liberum, eum te possidere non puto: | |
| quod cum ita se habeat, multo minus per illum res eius a te possidebuntur: neque enim | |
| rerum natura recipit, ut per eum aliquid possidere possimus, quem ciuiliter in mea po- | 5 |
| testate non habeo. | |
| Idem libro quarto decimo epistularum. Quod seruus tuus ignorante | 24.pr.1 |
| te ui possidet, id tu non possides, quoniam is, qui in tua potestate est, ignoranti tibi non | |
| corporalem possessione, sed iustam potest adquirere: sicut id, quod ex peculio ad eum | |
| peruenerit, possidet. nam tum per seruum dominus quoque possidere dicitur, summa sci- | |
| licet cum ratione, quia, quod ex iusta causa corporaliter a seruo tenetur, id in peculio | 5 |
| serui est et peculium, quod seruus ciuiliter quidem possidere non posset, sed naturaliter | |
| tenet, dominus creditur possidere. quod uero ex maleficiis adprehenditur, id ad domini | |
| possessionem ideo non pertinet, quia nec peculii causam adprehendit. | |
| Pomponius libro uicensimo tertio ad Quintum Mucium. si id quod | 25.pr.1 |
| possidemus ita perdiderimus, ut ignoremus, ubi sit, desinimus possidere. Et per colonos | 1.1 |
| et inquilinos aut seruos nostros possidemus: et si moriantur aut furere incipiant aut alii | |
| locent, intellegimur nos retinere possessionem. nec inter colonum et seruum nostrum, per | |
| quem possessionem retinemus, quicquam interest. Quod autem solo animo possidemus, | 2.1 |
| quaeritur, utrumne usque eo possideamus, donec alius corpore ingressus sit, ut potior sit | |
| illius corporalis possessio, an uero (quod quasi magis probatur) usque eo possideamus, | |
| donec reuertentes no<s> aliquis repellat aut nos ita animo desinamus possidere, quod suspi- | |
| cemur repelli nos posse ab eo, qui ingressus sit in possessionem: et uidetur utilius esse. | 5 |
| Idem libro uicensimo sexto ad Quintum Mucium. Locus certus ex fundo et | 26.pr.1 |
| possideri et per longam possessionem capi potest et certa pars pro indiuiso, quae intro- | |
| ducitur uel ex emptione uel ex donatione uel qualibet alia ex causa. incerta autem pars | |
| nec tradi nec capi potest, ueluti si ita tibi tradam: 'quidquid mei iuris in eo fundo est': | |
| nam qui ignorat, nec tradere nec accipere id, quod incertum est, potest. | 5 |
| Proculus libro quinto epistularum. Si is, qui animo possessionem | 27.pr.1 |
| saltus retineret, furere coepisset, non potest, dum fureret, eius saltus possessionem amittere, | |
| quia furiosus non potest desinere animo possidere. | |
| Tertullianus libro primo quaestionum. Si aliquam rem possideam et ean- | 28.pr.1 |
| dem postea conducam, an amittam possessionem? multum refert in his, quid agatur: pri- | |
| mum enim refert, utrum sciam me possidere an ignorem: et utrum quasi non meam rem | |
| conducam an quasi meam: e<t> sciens meam esse, utrum quasi proprietatis respectu an pos- | |
| sessionis tantum. nam et si rem meam tu possideas et ego emam a te possessionem eius | 5 |
| rei uel stipuler, utilis erit et emptio et stipulatio, et sequitur, ut et precarium et con- | |
| ductio specialiter possessionis solius conducendae uel precario rogandae animus interueniat. | |
| Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum. Possessionem pupillum sine tutoris | 29.pr.1 |
| auctoritate amittere posse constat, non ut animo, sed ut corpore desinat possidere: | |
| quod est enim facti, potest amittere. alia causa est, si forte animo possessionem uelit | |
| amittere: hoc enim non potest. | |
| Paulus libro quinto decimo ad Sabinum. Qui uniuersas aedes possedit, sin- | 30.pr.1 |
| gulas res, quae in aedificio sunt, non uidetur possedisse. idem dici debet et de naue et | |
| de armario. Possessionem amittimus multis modis, ueluti si mortuum in eum locum in- | 1.1 |
| tulimus, quem possidebamus: namque locum religiosum aut sacrum non possumus possi- | |
| dere, etsi contemnamus religionem et pro priuato eum teneamus, sicut hominem liberum. | |
| Item cum praetor idcirco in possessionem rei iussit, quod damni infecti non promittebatur, | 2.1 |
| possessionem inuitum dominum amittere Labeo ait. Item quod mari aut flumine occupa- | 3.1 |
| tum sit, possidere nos desinimus, aut si is qui possidet in alterius potestatem peruenit. | |
| Item quod mobile est, multis modis desinimus possidere: si aut nolimus, aut seruum puta | 4.1 |
| manumittamus, item si quod possidebam in aliam speciem translatum sit, ueluti uestimen- | |
| tum ex lana factum. Quod per colonum possideo, heres meus nisi ipse nactus posses- | 5.1 |
| sionem non poterit possidere: retinere enim animo possessionem possumus, apisci non pos- | |
| sumus. sed quod pro emptore possideo per colonum etiam, usucapiet etiam heres meus. | |
| Si ego tibi commodauero, tu Titio, qui putet tuum esse, nihilo minus ego id possidebo. et | 6.1 |
| idem erit, si colonus meus fundum locauerit aut is, apud quem deposueram, apud alium | |
| rursus deposuerit. et id quamlibet per plurium personam factum obseruandum ita erit. | |
| Pomponius libro trigensimo secundo ad Sabinum. Si colonus non | 31.pr.1 |
| deserendae possessionis causa exisset de fundo et eo redisset, eundem locatorem possi- | |
| dere placet. | |
| Paulus libro quinto decimo ad Sabinum. quamuis pupillus sine tutoris | 32.pr.1 |
| auctoritate non obligetur, possessionem tamen per eum retinemus. Si conductor rem uen- | 1.1 |
| didit et eam ab emptore conduxit et utrique mercedes praestitit, prior locator possessio- | |
| nem per conductorem rectissime retinet. Infans possidere recte potest, si tutore auctore | 2.1 |
| coepit, nam iudicium infantis suppletur auctoritate tutoris: utilitatis enim causa hoc re- | |
| ceptum est, nam alioquin nullus sensus est infantis accipiendi possessionem. pupillus tamen | |
| etiam sine tutoris auctoritate possessionem nancisci potest. item infans peculiari nomine | |
| per seruum possidere potest. | 5 |
| Pomponius libro trigensimo secundo ad Sabinum. Fundi uenditor etiamsi | 33.pr.1 |
| mandauerit alicui, ut emptorem in uacuam possessionem induceret, priusquam id fieret, non | |
| recte emptor per se in possessionem ueniet. item si amicus uenditoris mortuo eo, prius- | |
| quam id sciret, aut non prohibentibus heredibus id fecerit, recte possessio tradita erit. sed | |
| si id fecerit, cum sciret dominum mortuum aut cum sciret heredes id facere nolle, contra erit. | 5 |
| Ulpianus libro septimo disputationum. Si me in uacuam posses- | 34.pr.1 |
| sionem fundi Corneliani miseris, ego putarem me in fundum Sempronianum missum et in | |
| Cornelianum iero, non adquiram possessionem, nisi forte in nomine tantum errauerimus, in | |
| corpore consenserimus. quoniam autem in corpore consenserimus, an a te tamen recedet | |
| possessio, quia animo deponere et mutare nos possessionem posse et Celsus et Marcellus | 5 |
| scribunt, dubitari potest: et si animo adquiri possessio potest, numquid etiam adquisita est? | |
| sed non puto errantem adquirere: ergo nec amittet possessionem, qui quodammodo sub | |
| condicione recessit de possessione. Sed si non mihi, sed procuratori meo possessionem tra- | 1.1 |
| das, uidendum est, si ego errem, procurator meus non erret, an mihi possessio adquiratur. | |
| et cum placeat ignoranti adquiri, poterit et erranti. sed si procurator meus erret, ego | |
| non errem, magis est, ut adquiram possessionem. Seruus quoque meus igno- | 2.1 |
| ranti mihi adquiret possessionem. nam et seruus alienus, ut Celsus scribit, siue a me siue | |
| a nemine possideatur, potest mihi adquirere possessionem, si nomine meo eam adipiscatur: | |
| quod et ipsum admittendum est. | |
| Ulpianus libro quinto de omnibus tribunalibus. Exitus controuersiae pos- | 35.pr.1 |
| sessionis hic est tantum, ut prius pronuntiet iudex, uter possideat: ita enim fiet, ut is, qui | |
| uictus est de possessione, petitoris partibus fungatur et tunc de domin<i>o quaeratur. | |
| Iulianus libro tertio decimo digestorum. Qui pignoris causa fundum credi- | 36.pr.1 |
| tori tradit, intellegitur possidere. sed et si eundem precario rogauerit, aeque per diutinam | |
| possessionem capiet: nam cum possessio creditoris non impediat capionem, longe minus | |
| precarii rogatio impedimento esse non debet, cum plus iuris in possessione habeat qui pre- | |
| cario rogauerit quam qui omnino non possidet. | 5 |
| Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam. R<e> pignoris nomine | 37.pr.1 |
| data et possessione tradita, deinde a creditore conducta conuenit, ut is, qui hypothecam | |
| dedisset, pro colono in agro, aedibus autem pro inquilino sit: per eos creditor possidere | |
| uidetur. | |
| Iulianus libro quadragensimo quarto digestorum. Qui absenti seruo scribit, | 38.pr.1 |
| ut in libertate moretur, non eam mentem habet, ut statim uelit serui possessionem dimit- | |
| tere, sed magis destinationem in id tempus conferre, quo seruus certior factus fuerit. Si | 1.1 |
| quis possessionem fundi ita tradiderit, ut ita demum cedere ea dicat, si ipsius fundus esset, | |
| non uidetur possessio tradita, si fundus alienus sit. hoc amplius existimandum est posses- | |
| siones sub condicione tradi posse, sicut res sub condicione traduntur neque aliter accipientis | |
| fiunt, quam condicio exstiterit. Si is, qui Titio seruum uendiderat, heredi eius eum tra- | 2.1 |
| diderit, poterit heres rerum hereditariarum possessionem per eum adprehendere, quia | |
| non seruus iure hereditario, sed actio ex empto ad eum peruenit: nam et si ex stipulatu | |
| uel ex testamento seruus testatori debitus fuisset et heres eum accepisset, non prohibe- | |
| retur rerum hereditariarum possessionem per eundem adquirere. | 5 |
| Idem libro secundo ex Minicio. Interesse puto, qua mente apud sequestrum | 39.pr.1 |
| deponitur res. nam si omittendae possessionis causa et hoc aperte fuerit approbatum, ad | |
| usucapionem possessio eius partibus non procederet: at si custodiae causa deponatur, ad | |
| usucapionem eam possessionem uictori procedere constat. | |
| Africanus libro septimo quaestionum. Si de eo fundo, quem, cum possi- | 40.pr.1 |
| derem, pignori tibi dedi, seruus tuus te deiciat, adhuc te possidere ait, quoniam nihilo | |
| minus per ipsum seruum possessionem retineas. Si forte colonus, per quem dominus pos- | 1.1 |
| sideret, decessisset. propter utilitatem receptum est, ut per colonum possessio et retine- | |
| retur et contineretur: quo mortuo non statim dicendum ea<m> interpellari, sed tunc de- | |
| mum, cum dominus possessionem apisci neglexerit. aliud existimandum ait, si colonus | |
| sponte possessione discesserit. sed haec ita esse uera, si nemo extraneus eam rem interim | 5 |
| possederit, sed semper in hereditate coloni manserit. Seruum tuum a Titio bona fide emi | 2.1 |
| et traditum possedi, deinde cum comperissem tuum esse, ne eum peteres, celare coepi. | |
| non ideo magis hoc tempore clam possidere, uideri me ait: nam retro quoque, si sciens | |
| tuum seruum non a domino emerim et, <c>um clam eum possidere coepissem, postea certio- | |
| rem te fecerim, non ideo desinere me clam possidere. Si seruum meum bonae fidei emptori | 3.1 |
| clam abduxerim, respondit non uideri me clam possidere, quia neque precarii rogatione | |
| neque conductione suae rei dominum teneri et non posse causam clandestinae possessionis | |
| ab his duabus causis separari. | |
| Paulus libro primo institutionum. Qui iure familiaritatis amici fundum in- | 41.pr.1 |
| greditur, non uidetur possidere, quia non eo animo ingressus est, ut possideat, licet cor- | |
| pore in fundo sit. | |
| Ulpianus libro quarto regularum. Communis seruus etiamsi ab uno ex do- | 42.pr.1 |
| minis omnium nomine possideatur, ab omnibus possideri intellegitur. Procurator | 1.1 |
| si quidem mandante domino rem emerit, protinus illi adquirit possessionem: quod si sua | |
| sponte emerit, non nisi ratam habuerit dominus emptionem. | |
| Marcianus libro tertio regularum. Si quis fundum emerit, cuius particulam | 43.pr.1 |
| sciebat esse alienam, Iulianus ait, si pro diuiso sciat alienam esse, posse eum reliquas | |
| partes longa possessione capere: sed si pro indiuiso licet ignoret quis sit locus, aeque | |
| eum capere posse, quod sine ullius damno pars, quae putatur esse uendentis, per longam | |
| possessionem ad emptorem transit. Sed et Pomponius scripsit libro quinto uariarum lectio- | 1.1 |
| num, si sciat uel putet alienum esse usum fructum, bona fide diutina possessione capere | |
| posse. Idem, inquit, et si emero rem, quam sciam pignori obligatam. | 2.1 |
| Papinianus libro uicensimo tertio quaestionum. Peregre profectu- | 44.pr.1 |
| rus pecuniam in terra custodiae causa condiderat: cum reuersus locum thensaur<i m>emoria | |
| non repeteret, an desisset pecuniam possidere, uel, si postea recognouisset locum, an con- | |
| festim possidere inciperet, quaesitum est. dixi, quoniam custodiae causa pecunia condita | |
| proponeretur, ius possessionis ei, qui condidisset, non uideri peremptum, nec infirmitatem | 5 |
| memoriae damnum adferre possessionis, quam alius non inuasit: alioquin responsuros per | |
| momenta seruorum, quos non uiderimus, interire possessionem. et nihil interest, pecuniam | |
| in meo an in alieno condidissem, cum, si alius in meo condidisset, non alias possiderem, | |
| quam si ipsius rei possessionem supra terram adeptus fuisse<m>. itaque nec alienus locus | |
| meam propriam aufert possessionem, cum, supra terram an infra terram possideam, nihil | 10 |
| intersit. Quaesitum est, cur ex peculii causa per seruum ignorantibus possessio quaere- | 1.1 |
| retur. dixi utilitatis causa iure singulari receptum, ne cogerentur domini per momenta | |
| species et causas peculiorum inqu<i>rere. nec tamen eo pertinere speciem istam, ut animo | |
| uideatur adquiri possessio: nam si non ex causa peculiari quaeratur aliquid, scientiam | |
| quidem domini esse necessariam, sed corpore serui quaeri possessionem. Quibus explicitis, | 2.1 |
| cum de <a>mittenda possessione quaeratur, multum interesse dicam, per nosmet ipsos an per | |
| alios possideremus: nam eius quidem, quod corpore nostro teneremus, possessionem amitti | |
| uel animo uel etiam corpore, si modo eo animo inde digressi fuissemus, ne possideremus: | |
| eius uero, quod serui uel etiam coloni corpore possidetur, non aliter amitti possessionem, | 5 |
| quam eam alius ingressus fuisset, eamque amitti nobis quoque ignorantibus. illa quoque | |
| possessionis amittendae separatio est. nam saltus hibernos et aestiuos, quorum possessio | |
| retinetur animo, | |
| Idem libro secundo definitionum. licet neque seruum neque colonum ibi | 45.pr.1 |
| habeamus, | |
| Idem libro uicensimo tertio quaestionum. quamuis saltus proposito | 46.pr.1 |
| possidendi fuerit alius ingressus, tamdiu priorem possidere dictum est, quamdiu pos- | |
| sessionem ab alio occupatam ignoraret. ut enim eodem modo uinculum obligationum | |
| soluitur, quo quaeri adsolet, ita non debet ignoranti tolli possessio quae solo animo | |
| tenetur. | 5 |
| Idem libro uicensimo sexto quaestionum. Si rem mobilem, apud te deposi- | 47.pr.1 |
| tam aut ex commodato tibi, possidere neque reddere constit<u>eris, confestim amis<is>se me | |
| possessionem uel ignorantem responsum est. cuius rei forsitan illa ratio est, quod rerum | |
| mobilium neglecta atque omissa custodia, quamuis eas nemo alius inuaserit, ueteris pos- | |
| sessionis damnum adferre consueuit: idque Nerua filius libris de usucapionibus rettulit. | 5 |
| idem scribit aliam causam esse hominis commodati omissa custodia: nam possessionem | |
| tamdiu ueterem fieri, quamdiu nemo alius eum possidere coeperit, uidelicet ideo, quia | |
| potest homo proposito redeundi domino possessionem sui conseruare, cuius corpore ceteras | |
| quoque res possumus possidere. igitur earum quidem rerum, quae ratione uel anima ca- | |
| rent, confestim amittitur possessio, homines autem retinentur, si reuertendi animum haberent. | 10 |
| Idem libro decimo responsorum. Praedia cum seruis donauit eorumque se | 48.pr.1 |
| tradidisse possessionem litteris declarauit. si uel unus ex seruis, qui simul cum praediis | |
| donatus est, ad eum, qui donum accepit, peruenit, mox in praedia remissus est, per ser- | |
| uum praediorum possessionem quaesitam ceterorumque seruorum constabit. | |
| Idem libro secundo definitionum. Possessio quoque per seruum, cuius usus | 49.pr.1 |
| fructus meus est, ex re mea uel ex operis serui adquiritur mihi, cum et naturaliter a | |
| fructuario teneatur et plurimum ex iure possessio mutuetur. Qui in aliena potestate sunt, | 1.1 |
| rem peculiarem tenere possunt, habere possidere non possunt, quia possessio non tantum | |
| corporis, sed et iuris est. Etsi possessio per procuratorem ignoranti quaeritur, usucapio | 2.1 |
| uero scienti competit, tamen euictionis actio domino contra uenditorem inuito procuratore | |
| non datur, sed per actionem mandati ea cedere cogitur. | |
| Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum. Per eum, quem iusto ductus | 50.pr.1 |
| errore filium meum et in mea potestate esse existimo, neque possessi<o> neque dominium | |
| nec quicquam aliud ex re mea mihi quaeritur. Per seruum in fuga agentem, si neque ab | 1.1 |
| alio possideatur neque se liberum esse credat, possessio nobis adquiritur. | |
| Iauolenus libro quinto ex posterioribus Labeonis. Quarundam rerum animo | 51.pr.1 |
| possessionem apisci nos ait Labeo: ueluti si aceruum lignorum emero et eum uenditor tol- | |
| lere me iusserit, simul atque custodiam posuissem, traditus mihi uidetur. idem iuris esse | |
| uino uendito, cum uniuersae amphorae uini simul essent. sed uideamus, inquit, ne haec | |
| ipsa corporis traditio sit, quia nihil interest, utrum mihi an et cuilibet iusserim custodia | 5 |
| tradatur. in eo puto hanc quaestionem consistere, an, etiamsi corpore aceruus aut am- | |
| phorae adprehensae non sunt, nihilo minus traditae uideantur: nihil uideo interesse, utrum | |
| ipse aceruum an mandato meo aliquis custodiat: utrubique animi quodam genere possessio | |
| erit aestimanda. | |
| Uenuleius libro primo interdictorum. Permisceri causas possessionis et usus | 52.pr.1 |
| fructus non oportet, quemadmodum nec possessio et proprietas misceri debent: nam <ne>que | |
| impediri possessionem, si alius fruatur, neque alterius fructum amputari, si alter possideat. | |
| Eum, qui aedificare prohibeatur, possidere quoque prohiberi manifestum est. | 1.1 |
| Species in- | 2.1 |
| ducendi in possessionem alicuius rei est prohibere ingredienti uim fieri: statim enim cedere | |
| aduersarium et uacuam relinquere possessionem iubet, quod multo plus est quam restituere. | |
| Idem libro quinto interdictorum. Aduersus extraneos uitiosa possessio | 53.pr.1 |
| prodesse solet. |