| NE QUIS EUM QUI IN IUS UOCABITUR UI EXIMAT | |
| Ulpianus libro quinto ad edictum. Hoc edictum praetor proposuit, ut metu | 2.7.1.pr.1 |
| poenae compesceret eos, qui in ius uocatos ui erip<i>unt. Denique Pomponius scribit serui | 1.1 |
| quoque nomine noxale iudicium reddendum, nisi sciente domino id fecit: tunc enim sine | |
| noxae deditione iudicium suscipiet. Ofilius putat locum hoc edicto non esse, si | 2.1 |
| persona, quae in ius uocari non potuit, exempta est, ueluti parens et patronus ceteraeque | |
| personae: quae sententia mihi uidetur uerior. et sane si deliquit qui uocat, non deliquit | |
| qui exemit. | |
| Paulus libro quarto ad edictum. Nam cum uterque contra edictum faciat, | 2.pr.1 |
| et libertus qui patronum uocat, et is qui patronum ui eximat: deteriore tamen loco libertus | |
| est, qui in simili delicto petitoris partes sustinet. Eadem aequitas est in eo, qui alio quam | |
| quo debuerat in ius uocabatur: sed et fortius dicendum est non uideri ui eximi eum, cui | |
| sit ius ibi non conueniri. | 5 |
| Ulpianus libro quinto ad edictum. Quod si seruum quis exemit in ius uoca- | 3.pr.1 |
| tum, Pedius put<at> cessare edictum, quoniam non fuit persona, quae in ius uocari potuit. | |
| quid ergo? ad exhibendum erit agendum. Si quis ad pedaneum iudicem uocatum quem | 1.1 |
| eximat, poena eius edicti cessabit. Quod praetor praecepit 'ui eximat': ui an et dolo | 2.1 |
| malo? sufficit ui, quamuis dolus malus cesset. | |
| Paulus libro quarto ad edictum. Sed eximendi uerbum generale est, ut Pom- | 4.pr.1 |
| ponius ait. eripere enim est de manibus auferre per raptum: eximere quoquo modo auferre. | |
| ut puta si quis non rapuerit quem, sed moram fecerit quo minus in ius ueniret, ut actionis | |
| dies exiret uel res tempore amitteretur: uidebitur exemisse, quamuis corpus non exemerit. | |
| sed et si eo loci retinuerit, non abduxit, his uerbis tenetur. Item si quis eum, qui per ca- | 1.1 |
| lumniam uocabatur, exemerit: constat eum hoc edicto teneri. Praetor ait 'neue faciat dolo | 2.1 |
| malo, quo magis eximeretur': nam potest sine dolo malo id fieri, ueluti cum iusta causa | |
| est exemptionis. | |
| Ulpianus libro quinto ad edictum. Si per alium quis exemerit, hac clausula | 5.pr.1 |
| tenetur, siue praesens fuit siue absens. In eum autem, qui ui exemit, in factum iudicium | 1.1 |
| datur: quo non id continetur quod in ueritate est, sed quanti ea res est ab actore aesti- | |
| mata, de qua controuersia est. hoc enim additum est, ut appareat etiam si calumniator | |
| quis sit, tamen hanc poenam eum persequi. Docere autem debet quis per hanc exemptio- | 2.1 |
| nem factum quo minus in ius produceretur. ceterum si nihilo minus productus est, cessat | |
| poena: quoniam uerba cum effectu s<u>nt accipienda. Hoc iudicium in factum est: et si plures | 3.1 |
| deliquerint in singulos dabitur, et nihilo minus manet qui exemptus est obligatus: Here- | 4.1 |
| dibus autem ita dabitur, si eorum intersit: neque autem in heredem neque | |
| post annum dabitur. | |
| Idem libro trigensimo quinto ad edictum. Is qui debitorem ui exemit, si sol- | 6.pr.1 |
| uerit, reum non liberat, quia poenam suam soluit. |