| QUI SATISDARE COGANTUR UEL IURATO PROMITTANT | |
| UEL SUAE PROMISSIONI COMMITTANTUR | |
| Gaius libro quinto ad edictum prouinciale. Satisdatio eodem modo appellata | 2.8.1.pr.1 |
| est quo satisfactio. nam ut satisfacere dicimur ei, cuius desiderium implemus, ita satisdare | |
| dicimur aduersario nostro, qui pro eo, quod a nobis petiit, ita cauit, ut eum hoc nomine | |
| securum faciamus datis fideiussoribus. | |
| Ulpianus libro quinto ad edictum. Fideiussor in iudicio sistendi causa locu- | 2.pr.1 |
| ples uidetur dari non tantum ex facultatibus, sed etiam ex conueniendi facilitate. Si quis | 1.1 |
| his personis, quae agere non potuerunt, fideiussorem iudicio sistendi causa dederit, frust<r>a | |
| erit datio. Praetor ait: 'Si quis parentem, patronum patronam, liberos aut parentes patroni | 2.1 |
| patronae, liberosue suos eumue quem in potestate habebit, uel uxorem, uel nurum in iu- | |
| dicium uocabit: qualiscumque fideiussor iudicio sistendi causa accipiatur.' quod ait praetor | 3.1 |
| 'liberosue suos', accipiemus et ex feminino sexu descendentes liberos. parentique dabimus | |
| hoc beneficium non solum sui iuris, sed etiam si in potestate sit alicuius: hoc enim Pom- | |
| ponius scribit. et filius fideiussor pro patre fieri potest, etiam si in alterius potestate sit. | |
| nurum etiam pronurum et deinceps accipere debemus. Quod ait praetor 'qualiscumque | 4.1 |
| fideiussor accipiatur': hoc quantum ad facultates, id est etiam non locuples. In fideiussorem, | 5.1 |
| qui aliquem iudicio sisti promiserit, tanti quanti ea res erit actionem dat praetor. quod | |
| utrum ueritatem contineat an uero quantitatem, uideamus. et melius est ut in ueram quan- | |
| titatem fideiussor teneatur, nisi pro certa quantitate accessit. | |
| Gaius libro primo ad edictum prouinciale. Siue in duplum est actio siue tripli | 3.pr.1 |
| aut quadrupli, tanti eundem fideiussorem omnimodo tener<i> dicimus, quia tanti res esse in- | |
| tellegitur. | |
| Paulus libro quarto ad edictum. Si decesserit qui fideiussorem dederit iu- | 4.pr.1 |
| dicio sistendi causa, non debebit praetor iubere exhibere eum. quod si ignorans iusserit | |
| exhiberi uel post decretum eius ante diem exhibitionis decesserit, deneganda erit | |
| actio. si autem post diem exhibitionis decesserit aut amiserit ciuitatem, utiliter agi potest. | |
| Gaius libro primo ad edictum prouinciale. Si uero pro condemnato fideiusserit | 5.pr.1 |
| et condemnatus decesserit aut ciuitatem Romanam amiserit, recte nihilo minus cum fide- | |
| iussore eius agetur. Qui pro rei qualitate euidentissime locupletem uel, si dubitetur, adpro- | 1.1 |
| batum fideiussorem iudicio sistendi causa non acceperit: iniuriarum actio aduersus eum | |
| esse potest, quia sane non quaelibet iniuria est duci in ius eum, qui satis idoneum fide- | |
| iussorem det. sed et ipse fideiussor, qui non sit acceptus, tamquam de iniuria sibi facta | |
| queri poterit. | 5 |
| Paulus libro duodecimo ad edictum. Quotiens uitiose cautum uel satisdatum | 6.pr.1 |
| est, non uidetur cautum. | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad edictum. Si fideiussor non negetur idoneus, | 7.pr.1 |
| sed dicatur habere fori praescriptionem et metuat petitor ne iure fori utatur: uidendum | |
| quid iuris sit. et diuus Pius (ut et Pomponius libro epistularum refert et Marcellus libro | |
| tertio digestorum et Papinianus libro tertio quaestionum) Cornelio Proculo rescripsit merito | |
| petitorem recusare talem fideiussorem: sed is alias caueri non possit, praedicendum ei non | 5 |
| usurum eum priuilegio, si conueniatur. Si necessaria satisdatio fuerit et non facile possit | 1.1 |
| reus ibi eam praestare, ubi conuenitur: potest audiri, si in alia eiusdem prouinciae ciuitate | |
| satisdationem praestare paratus sit. si autem satisdatio uoluntaria est, non in alium locum | |
| remittitur: neque enim meretur qui ipse sibi necessitatem satisdationis imposuit. Si satis- | 2.1 |
| datum pro re mobili non sit et persona suspecta sit, ex qua satis desideratur: apud offi- | |
| cium deponi debebit si hoc iudici sederit, donec uel satisdatio detur uel lis finem accipiat. | |
| Paulus libro quarto decimo ad edictum. De die ponenda in stipulatione solet | 8.pr.1 |
| inter litigatores conuenire. si non conueniat, Pedius putat in potestate stipulatoris esse | |
| moderato spatio: de hoc a iudice statuend<um>. Qui mulierem adhibet ad satisdandum, non | 1.1 |
| uidetur cauere: sed nec miles nec minor uiginti quinque annis probandi sunt: nisi hae per- | |
| sonae in rem suam fideiubeant, ut pro suo procuratore. quidam etiam, si a marito fundus | |
| dotalis petatur, in rem suam fideiussuram mulierem. Si seruus inueniatur, qui antequam | 2.1 |
| iudicium accipiatur fideiussit iudicatum solui: succurrendum est actori, ut ex integro ca- | |
| ueatur. minori quoque uiginti quinque annis succurrendum est, fortasse et mulieri propter | |
| imperitiam. Si fideiussor iudicatum solui stipulatori heres extiterit aut stipulator fideiussori, | 3.1 |
| ex integro cauendum erit. Tutor et curator, ut rem saluam fore pupillo caueant, mittendi | 4.1 |
| sunt in †municipi<um>, quia necessaria est satisdatio: item de re restituenda domino proprie- | |
| tatis cuius usus fructus datus est: item legatarius, ut caueat euicta hereditate legata reddi, | |
| et quod amplius per legem Falcidiam ceperit: heres quoque ut legatorum satisdet audien- | |
| dus est, ut municipium mittatur. Plane si misso iam legatario in possessionem, cum | 5 |
| per heredem staret quominus caueret, heres postulet uti de possessione decedat paratum- | |
| que se dicat in municipio cauere: impetrare non debebit. diuersum, si sine culpa aut dolo | |
| heredis missus sit in possessionem. Iubetur iurare de calumnia, ne quis uexandi magis ad- | 5.1 |
| uersarii causa, forsitan cum Romae possit satisdare, in municipium euocet: sed quibusdam | |
| hoc iusiurandum de calumnia remittitur, uelut parentibus et patronis. sic autem iurare | |
| debet qui in municipium remittitur 'Romae se satisdare non posse et ibi posse, quo postulat | |
| remitti, idque se non calumniae causa facere': nam sic non est compellendus iurare 'alibi | 5 |
| se quam eo loco satisdare non posse', quia si Romae non potest, pluribus autem locis | |
| possit, cogitur peierare. Hoc autem tunc impetrabitur, cum iusta causa esse uidebitur. | 6.1 |
| quid enim si, cum erat in municipio, noluit cauere? hoc casu non debet impetrare, cum | |
| per eum steterit, quominus ibi, ubi ire desiderat, satisdaret. | |
| Gaius libro quinto ad edictum prouinciale. Arbitro ad fideiussores probandos | 9.pr.1 |
| constituto, si in alterutram partem iniquum arbiterium uideatur, perinde ab eo atque ab | |
| iudicibus appellare licet. | |
| Paulus libro septuagensimo quinto ad edictum. Si ab arbitro probati sunt | 10.pr.1 |
| fideiussores, pro locupletibus habendi sunt, cum potuerit querella ad competentem iudicem | |
| deferri, qui ex causa improbat ab arbitro probatos, alias improbatos probat: multoque | 1.1 |
| magis, si sua uoluntate accepit fideiussores, contentus his esse debet. quod si medio tem- | |
| pore calamitas fideiussoribus insignis uel magna inopia accidit, causa cognita ex integro | |
| satisdandum erit. | |
| Ulpianus libro septuagensimo quinto ad edictum. Iulianus ait, si antequam | 11.pr.1 |
| mandarem tibi ut fundum peteres, satis acceperis petiturus fundum et postea mandatu meo | |
| agere institueris, fideiussores teneri. | |
| Idem libro septuagensimo septimo ad edictum. Inter omnes conuenit here- | 12.pr.1 |
| dem sub condicione, pendente condicione possidentem hereditatem, substituto cauere debere | |
| de hereditate, et, si defecerit condicio, adeuntem hereditatem substitutum et petere here- | |
| ditatem posse et, si optinuerit, committi stipulationem. et plerumque ipse praetor et ante | |
| condicionem existentem et ante diem petitionis uenientem ex causa iubere solet stipula- | 5 |
| tionem interponi. | |
| Paulus libro septuagensimo quinto ad edictum. Sed et si plures substituti | 13.pr.1 |
| sint, singulis cauendum est. | |
| Idem libro secundo responsorum. Filius familias defendit absentem patrem: | 14.pr.1 |
| quaero an iudicatum solui satisdare debeat. Paulus respondit eum qui absentem defendit, | |
| etiam si filius uel pater sit, satisdare petituro ex forma edicti debere. | |
| Macer libro primo de appellationibus. Sciendum est possessores immobilium | 15.pr.1 |
| rerum satisdare non compelli. Possessor autem is accipiendus est, qui in agro uel ciuitate | 1.1 |
| rem soli possidet aut ex asse aut pro parte. sed et qui uectigalem, id est emphyteuticum | |
| agrum possidet, possessor intellegitur. item qui solam proprietatem habet, possessor intel- | |
| legendus est. eum uero, qui tantum usum fructum habet, possessorem non esse Ulpianus | |
| scripsit. Creditor, qui pignus accepit, possessor non est, tametsi possessionem habeat aut | 2.1 |
| sibi traditam aut precario debitori concessam. Si fundus in dotem datus sit, tam uxor | 3.1 |
| quam maritus propter possessionem eius fundi possessores intelleguntur. Diuersa causa | 4.1 |
| est eius, qui fundi petitionem personalem habet. Tutores, siue pupilli eorum siue ipsi pos- | 5.1 |
| sideant, possessorum loco habentur: sed et si unus ex tutoribus possessor fuit, idem di- | |
| cendum erit. Si fundum, quem possidebam, a me petieris, deinde cum secundum te esset | 6.1 |
| iudicatum, appellauerim: an possessor eiusdem fundi sim? et recte dicetur possessorem | |
| me esse, quia nihilominus possideo, nec ad rem pertinet, quod euinci mihi ea possessio | |
| possit. Possessor autem quis nec ne fuerit, tempus cautionis spectandum est: nam sicuti | 7.1 |
| ei, qui post cautionem possessionem uendidit, nihil obest, ita nec prodest ei, qui post cau- | |
| tionem possidere coepit. | |
| Paulus libro sexto ad edictum. Qui iurato promisit iudicio sisti, non uidetur | 16.pr.1 |
| peierasse, si ex concessa causa hoc deseruerit. |