| LIBER QUADRAGESIMUS TERTIUS | |
| DE INTERDICTIS SIUE EXTRAORDINARIIS ACTIONIBUS, | |
| QUAE PRO HIS COMPETUNT | |
| Ulpianus libro sexagensimo septimo ad edictum. Uideamus, de quibus rebus inter- | 43.1.1.pr.1 |
| dicta competunt. et sciendum est interdicta aut de diuinis rebus aut de humanis compe- | |
| tere. diuinis, ut de locis sacris uel de locis religiosis. de rebus hominum interdicta red- | |
| duntur aut de his, quae sunt alicuius, aut de his, quae nullius sunt. quae sunt nullius, | |
| haec sunt: liberae personae, de quibus exhibendis ducen<d>is interdicta competunt. quae | 5 |
| sunt alicuius, haec sunt aut publica aut singulorum. publica: de locis publicis, de uiis | |
| deque fluminibus publicis. quae autem singulorum sunt, aut ad uniuersitatem pertinent, | |
| ut interdictum quorum bonorum, aut ad singulas res, ut est interdictum uti possidetis, de | |
| itinere actuque. Interdictorum autem tres species sunt, exhibitoria prohibitoria | 1.1 |
| restitutoria: sunt tamen quaedam interdicta et mixta, quae et prohibitoria sunt et exhi- | |
| bitoria. Interdictorum quaedam in praesens, quaedam in praeteritum referuntur: in prae- | 2.1 |
| sens, ut uti possidetis: in praeteritum, ut de itinere actuque, de aqua aestiua. Interdicta | 3.1 |
| omnia licet in rem uideantur concepta, ui tamen ipsa personalia sunt. Interdictorum quae- | 4.1 |
| dam annalia sunt, quaedam perpetua. | |
| Paulus libro sexagensimo tertio ad edictum. Interdictorum quaedam duplicia sunt, | 2.pr.1 |
| quaedam simplicia. duplicia dicuntur, ut uti possidetis, simplicia sunt ea, ueluti exhibi- | |
| toria et restitutoria, item prohibitoria de arboribus caedendis et de itinere actuque. | |
| Interdicta autem competunt uel hominum causa uel diuini iuris aut de religione, | 1.1 |
| sicut est 'ne quid in loco sacro fiat' uel 'quod factum est restituatur' et de mortuo infe- | |
| rendo uel sepulchro aedificando. hominum causa competunt uel ad publicam utilitatem | |
| pertinentia uel sui iuris tuendi causa uel officii tuendi causa uel rei familiaris. publicae | |
| utilitatis causa competit interdictum 'ut uia publica uti liceat' et 'flumine publico' et | 5 |
| 'ne quid fiat in uia publica': iuris sui tuendi causa de liberis exhibendis, item de liberto | |
| exhibendo: officii causa de homine libero exhibendo: reliqua interdicta rei familiaris causa | |
| dantur. Quaedam interdicta rei persecutionem continent, ueluti de itinere actuque pri- | 2.1 |
| uato: nam proprietatis causam continet hoc interdictum. sed et illa interdicta, quae de | |
| locis sacris et de religiosis proponuntur, ueluti proprietatis causam continent, item illa de | |
| liberis exhibendis, quae iuris tuendi causa diximus competere, ut non sit mirum, si, | |
| quae interdicta ad rem familiarem pertinent, proprietatis, non possessionis causam ha- | 5 |
| beant. Haec autem interdicta, quae ad rem familiarem spectant, aut apiscendae sunt pos- | 3.1 |
| sessionis aut reciperandae aut retinendae. apiscendae possessionis sunt interdicta, quae | |
| competunt his, qui ante non sunt nancti possessionem. sunt autem interdicta apiscendae | |
| possessionis 'quorum bonorum': Saluianum quoque interdictum, quod est de pignoribus, | |
| ex hoc genere est: et 'quo itinere uenditor usus est, quo minus emptor utatur, uim fieri | 5 |
| ueto'. reciperandae possessionis causa proponuntur sub rubrica unde ui: aliqua enim sub | |
| hoc titulo interdicta sunt. retinendae possessionis sunt interdicta uti possidetis. sunt inter- | |
| dicta, ut diximus, duplicia tam reciperandae quam apiscendae possessionis. | |
| Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum. In interdictis exinde | 3.pr.1 |
| ratio habetur fructuum, ex quo edita sunt, non retro. | |
| Paulus libro sexagensimo septimo ad edictum. Ex quibus causis annua | 4.pr.1 |
| interdicta sunt, ex his deo eo, quod ad eum cum quo agitur peruenit, post annum iudicium | |
| dandum Sabinus respondit. | |
| Idem libro tertio decimo ad Sabinum. Interdicta noxalia ea sunt, quae ob delictum | 5.pr.1 |
| eorum, quos in potestate habemus, dantur, ueluti cum ui deiecerunt aut ui aut clam opus | |
| fecerunt. sed officio iudicis continetur, ut dominum sua inpensa opus restituentem ab- | |
| soluat: patientiam tollendo operi praestantem noxae dedere iubeat et absoluat, si non dedat, | |
| quantum impensae in tollendo opere erogatum sit, tanti condemnet: si neque patientiam | 5 |
| praestet neque ipse tollat, cum possit, in tantum condemnet, in quantum iudex aestima- | |
| uerit, atque si ipse fecisset. |