| QUAE IN FRAUDEM CREDITORUM FACTA SUNT UT | |
| RESTITUANTUR | |
| Ulpianus libro sexagensimo sexto ad edictum. Ait praetor: 'Quae | 42.8.1.pr.1 |
| fraudationis causa gesta erunt cum eo, qui fraudem non ignorauerit, de his curatori bo- | |
| norum uel ei, cui de ea re actionem dare oportebit, intra annum, quo experiundi potestas | |
| fuerit, actionem dabo. idque etiam aduersus ipsum, qui fraudem fecit, seruabo'. Neces- | 1.1 |
| sario praetor hoc edictum proposuit, quo edicto consuluit creditoribus reuocando ea, quae- | |
| cumque in fraudem eorum alienata sunt. Ait ergo praetor 'quae fraudationis causa gesta | 2.1 |
| erunt'. haec uerba generalia sunt et continent in se omnem omnino in fraudem factam | |
| uel alienationem uel quemcumque contractum. quodcumque igitur fraudis causa factum | |
| est, uidetur his uerbis reuocari, qualecumque fuerit: nam late ista uerba patent. siue ergo | |
| rem alienauit siue acceptilatione uel pacto aliquem liberauit, | 5 |
| Idem libro septuagesimo tertio ad edictum. idem erit probandum: et si pignora | 2.pr.1 |
| liberet uel quem alium in fraudem creditorum praeponat | |
| Idem libro sexagesimo sexto ad edictum. uel ei praebuit exceptionem siue se | 3.pr.1 |
| obligauit fraudandorum creditorum causa siue numerauit pecuniam uel quodcumque aliud | |
| fecit in fraudem creditorum, palam est edictum locum habere. Gesta fraudationis causa | 1.1 |
| accipere debemus non solum ea, quae contrahens gesserit aliquis, uerum etiam si forte | |
| data opera ad iudicium non adfuit uel litem mori patiatur uel a debitore non petit, ut | |
| tempore liberetur, aut usum fructum uel seruitutem amittit. Et qui aliquid fecit, ut | 2.1 |
| desinat habere quod habet, ad hoc edictum pertinet. | |
| Paulus libro sexagensimo octauo ad edictum. In fraudem facere uideri etiam | 4.pr.1 |
| eum, qui non facit quod debet facere, intellegendum est, id est si non utatur seruitutibus: | |
| Gaius libro uicensimo sexto ad edictum prouinciale. sed et si rem suam pro | 5.pr.1 |
| derelicto habuerit, ut quis eam suam faciat. | |
| Ulpianus libro sexagensimo sexto ad edictum. Quod autem, cum possit ali- | 6.pr.1 |
| quid quaerere, non id agit, ut adquirat, ad hoc edictum non pertinet: pertinet enim edictum | |
| ad deminuentes patrimonium suum, non ad eos, qui id agunt, ne locupletentur. Unde si | 1.1 |
| quis ideo condicioni non paret, ne committatur stipulatio, in ea condicione est, ne faciat | |
| huic edicto locum. Proinde et qui repudiauit hereditatem uel legitimam uel testamenta- | 2.1 |
| riam, non est in ea causa, ut huic edicto locum faciat: noluit enim adquirere, non suum | |
| proprium patrimonium deminuit. Simili modo dicendum est et si filium suum emancipauit, | 3.1 |
| ut suo arbitrio adeat hereditatem, cessare hoc edictum. Sed et illud probandum, si lega- | 4.1 |
| tum repudiauit, cessare edictum, quod Iulianus quoque scribit. Si seruum suum heredem | 5.1 |
| institutum alienauit, ut iussu emptoris adeat, si quidem in uenditione nulla fraus est, sed | |
| in hereditate sit, cessat edictum, quia licuit ei etiam repudiare hereditatem: at si in ipsa | |
| serui alienatione fraus est, reuocabitur, quemadmodum si eum in fraudem manumississet. | |
| Apud Labeonem scriptum est eum, qui suum recipiat, nullam uideri fraudem facere, hoc | 6.1 |
| est eum, qui quod sibi debetur receperat: eum enim, quem praeses inuitum soluere cogat, | |
| impune non soluere iniquum esse: totum enim hoc edictum ad contractus pertinere, in | |
| quibus se praetor non interponit, ut puta pignora uenditionesque. Sciendum Iulianum | 7.1 |
| scribere eoque iure nos uti, ut, qui debitam pecuniam recepit ante, quam bona debitoris | |
| possideantur, quamuis sciens prude<n>sque soluendo non esse recipiat, non timere hoc edictum: | |
| sibi enim uigilauit. qui uero post bona possessa debitum suum recepit, hunc in portionem | |
| uocandum exaequandumque ceteris creditoribus: neque enim debuit praeripere ceteris post | 5 |
| bona possessa, cum iam par condicio omnium creditorum facta esset. Hoc edictum eum | 8.1 |
| coercet, qui sciens eum in fraudem creditorum hoc facere suscepit, quod in fraudem cre- | |
| ditorum fiebat: quare si quid in fraudem creditorum factum sit, si tamen is qui cepit igno- | |
| rauit, cessare uidentur uerba edicti. Praeterea illud sciendum est eum, qui consentientibus | 9.1 |
| creditoribus aliquid a fraudatore uel emit uel stipulatus est uel quid aliud contraxit, non | |
| uideri in fraude<m> creditorum fecisse: nemo enim uidetur fraudare eos, qui | |
| sciunt et consentiunt. Si quid cum pupillo gestum sit in fraudem creditorum, Labeo | 10.1 |
| ait omnimodo reuocandum, si fraudati sint creditores, quia pupilli ignorantia, quae per | |
| aetatem contingit, non debet esse captiosa creditoribus et ipsi lucrosa: eoque iure utimur. | |
| Simili modo dicimus et si cui donatum est, non esse quaerendum, an sciente eo, cui do- | 11.1 |
| natum, gestum sit, sed hoc tantum, an fraudentur creditores: nec uidetur iniuria adfici is | |
| qui ignorauit, cum lucrum extorqueatur, non damnum infligatur. in hos tamen, qui igno- | |
| rantes ab eo qui soluendo non sit liberalitatem acceperunt, hactenus actio erit danda, qua- | |
| tenus locupletiores facti sunt, ultra non. Simili modo quaeritur, si seruus ab eo, qui sol- | 12.1 |
| uendo non sit, ignorante domino ipse sciens rem acceperit, an dominus teneretur. et ait | |
| Labeo hactenus eum teneri, ut restituat quod ad se peruenit aut dumtaxat de peculio | |
| damnetur uel si quid in rem eius uersum est. eadem in filio familias probanda sunt. sed | |
| si dominus scit, suo nomine conuenietur. Item si necessarius heres legata praestiterit, | 13.1 |
| deinde eius bona uenierint, Proculus ait, etiamsi ignorauerint legatarii, tamen utilem actio- | |
| nem dandam: quod nequaquam dubium est. Huius actionis annum computamus utilem, | 14.1 |
| quo experiundi potestas fuit, ex die factae uenditionis. | |
| Paulus libro sexagensimo secundo ad edictum. Si debitor in fraudem credi- | 7.pr.1 |
| torum minore pretio fundum scienti emptori uendiderit, deinde hi, quibus de reuocando eo | |
| actio datur, eum petant, quaesitum est, an pretium restituere debent. Proculus existimat | |
| omnimodo restituendum esse fundum, etiamsi pretium non soluatur: et rescriptum est se- | |
| cundum Proculi sententiam. | 5 |
| Uenuleius Saturninus libro sexto interdictorum. Ex his colligi potest ne | 8.pr.1 |
| quidem portionem emptori reddendam ex pretio: posse tamen dici eam rem apud arbitrum | |
| ex causa animaduertendam, ut, si nummi soluti in bonis exstent, iubeat eos reddi, quia ea | |
| ratione nemo fraudetur. | |
| Paulus libro sexagensimo secundo ad edictum. Is, qui a debitore, cuius bona | 9.pr.1 |
| possessa sunt, sciens rem emit, iterum alii bona fide ementi uendidit: quaesitum est, an | |
| secundus emptor conueniri potest. sed uerior est Sabini sententia bona fide emptorem non | |
| teneri, quia dolus ei dumtaxat nocere debeat, qui eum admisit, quemadmodum diximus | |
| non teneri eum, si ab ipso debitore ignorans emerit: is autem, qui dolo malo emit, bona | 5 |
| fide autem ementi uendidit, in solidum pretium rei, quod accepit, tenebitur. | |
| Ulpianus libro septuagensimo tertio ad edictum. Ait praetor: 'Quae | 10.pr.1 |
| Lucius Titius fraudandi causa sciente te in bonis, quibus de ea re agitur, fecit: ea illis, | |
| si eo nomine, quo de agitur, actio ei ex edicto meo competere esseue oportet, ei, si non | |
| plus quam annus est, cum de ea re, qua de agitur, experiundi potestas est, restituas. in- | |
| terdum causa cognita et si scientia non sit, in factum actionem permittam'. Ita de- | 1.1 |
| mum reuocatur, quod fraudandorum creditorum causa factum est, si euentum fraus habuit, | |
| scilicet si hi creditores, quorum fraudandorum causa fecit, bona ipsius uendiderunt. cete- | |
| rum si illos dimisit, quorum fraudandorum causa fecit, et alios sortitus est, si quidem sim- | |
| pliciter dimissis prioribus, quos fraudare uoluit, alios postea sortitus est, cessat reuocatio: | 5 |
| si autem horum pecunia, quos fraudare noluit, priores dimisit, quos fraudare uoluit, Mar- | |
| cellus dicit reuocationi locum fore. secundum hanc distinctionem et ab imperatore Seuero | |
| et Antonino rescriptum est eoque iure utimur. Quod ait praetor 'sciente', sic accipimus | 2.1 |
| 'te conscio et fraudem participante': non enim si simpliciter scio illum creditores habere, | |
| hoc sufficit ad contendendum teneri eum in factum actione, sed si particeps fraudis est. | |
| Si quis particeps quidem fraudis non fuit, uerumtamen uendente debitore testato conuentus | 3.1 |
| est a creditoribus, ne emeret, an in factum actione teneatur, si comparauerit? et magis | |
| est, ut teneri debeat: non enim caret fraude, qui conuentus testato perseuerat. Alias autem | 4.1 |
| qui scit aliquem creditores habere, si cum eo contrahat simpliciter sine fraudis conscientia, | |
| non uidetur hac actione teneri. Ait praetor 'sciente te', id est eo, qui conuenietur hac | 5.1 |
| actione. quid ergo, si forte tutor pupilli scit, ipse pupillus ignorauit? uideamus, an actioni | |
| locus sit, ut scientia tutoris noceat: idem et in curatore furiosi et adulescentis. et putem | |
| hactenus istis nocere conscientiam tutorum siue curatorum, quatenus quid ad eos peruenit. | |
| Praeterea sciendum est posse quaeri quod dicitur in fraudem creditorum alienatum reuo- | 6.1 |
| cari posse, si idem sint creditores: et si unus creditor sit ex illis, qui fraudati sunt, siue | |
| solus tunc fuit siue, cum ceteris satisfactum est, hic solus remansit, probandum esse adhuc | |
| actioni fore locum. Illud certe sufficit, et si unum scit creditorem fraudari, ceteros igno- | 7.1 |
| rauit, fore locum actioni. Quid ergo, si ei, quem quis scit, satisfactum est? numquid | 8.1 |
| deficiat actio, quia qui supersunt, non sunt fraudati? et hoc puto probandum: non tamen | |
| si dicat aliquis: 'offero, quod debetur ei, quem scio creditorem', audiendus erit, ut actio- | |
| nem eludat. Si fraudator heredem habuit et heredis bona uenierint, non est in bonis qui- | 9.1 |
| bus de agitur factum et ideo cessat haec actio. Si quid in fraudem creditorum fecerit | 10.1 |
| filius, qui se poterat abstinere, et in integrum sit restitutus, quod se miscuerat, uel si quis | |
| fecit uoluntarius etiam uel per aetatem uel quam aliam causam iustam in integrum meruit | |
| restitutionem, dicendum erit utilem actionem competere. idem et in seruo necessario. | |
| sane cum illa distinctione hoc admittendum esse Labeo scribit, ut, si quidem protinus bona | 5 |
| uendiderunt creditores uel absentibus uel paciscentibus creditoribus se necessarius miscuit, | |
| utriusque fraus reuocetur, id est testatoris et ipsius: si uero passi sunt necessarium credi- | |
| tores et quasi in creditum habuerunt nomen eius uel dulcitudine usurarum uel qua alia | |
| ratione secuti sunt, dicendum est nihil reuocari ex his, quae testator alienauit. Si im- | 11.1 |
| pubes patri heres extiterit eiusque mortui bona ueneant, separatione impetrata utriusque | |
| fraus erit reuocanda, pupilli uel etiam tutoris, item curatoris. Si, cum in diem deberetur, | 12.1 |
| fraudator praesens soluerit, dicendum erit in eo, quod sensi commodum in repraesentatione, | |
| in factum actioni locum fore: nam praetor fraudem intellegit etiam in tempore fieri. Si | 13.1 |
| cui solutum quidem non fuerit, sed in uetus creditum pignus acceperit, hac actione tene- | |
| bitur, ut est saepissime constitutum. Si, cum mulier fraudandorum creditorum | 14.1 |
| consilium inisset, marito suo eidemque debitori in fraudem creditorum acceptum debitum | |
| fecerit dotis constituendae causa, locum habet haec actio et per hanc omnis pecunia, quam | |
| maritus debuerat, exigitur nec mulier de dote habet actionem: neque enim dos in fraudem | |
| creditorum constituenda est: et hoc certo certius est et saepissime constitutum. | 5 |
| exitus autem actionis erit, ut stipulatio, quae accepta facta fuerat, ex integro interponatur. | |
| Per hanc actionem et usus fructus et huiusmodi stipulatio: 'in annos singulos dena dari | 15.1 |
| spondes?' exigi potest. Si debitorem meum et complurium creditorum consecutus essem | 16.1 |
| fugientem secum ferentem pecuniam et abstulissem ei id quod mihi debeatur, placet | |
| Iuliani sententia dicentis multum interesse, antequam in possessionem bonorum eius cre- | |
| ditores mittantur, hoc factum sit an postea: si ante, cessare in factum actionem, si postea, | |
| huic locum fore. Si ex constitutione diui Marci bona sint addicta alicui libertatium con- | 17.1 |
| seruandarum causa, dicendum erit actionem cessare: ita enim succedunt, ut rata sint, quae | |
| pater familias gesserat. Annus huius in factum actionis computabitur ex die uenditionis | 18.1 |
| bonorum. | |
| Per hanc actionem res restitui debet cum sua scilicet causa. | 19.1 |
| Et fructus, non | 20.1 |
| tantum qui percepti sunt, uerum etiam hi, qui percipi potuerunt a fraudatore, ueniunt, | |
| sed cum aliquo modo, scilicet ut sumptus facti deducantur: nam arbitrio iudicis non prius | |
| cogendus est rem restituere, quam si impensas necessarias consequatur: idemque erit | |
| probandum et si quis ali<o>s sumptus ex uoluntate fideiussorum creditorumque fecerit. | 5 |
| Partum quoque in hanc actionem uenire puto uerius esse. | 21.1 |
| Praeterea generaliter sciendum | 22.1 |
| est ex hac actione restitutionem fieri oportere in pristinum statum, siue res fuerunt siue | |
| obligationes, ut perinde omnia reuocentur, ac si liberatio facta non esset. propter quod | |
| etiam medii temporis commodum, quod quis consequeretur liberatione non facta, praestan- | |
| dum erit, dum usurae non praestentur, si in stipulatum deductae non fuerunt, aut si talis | 5 |
| contractus fuit, in quo usurae deberi potuerunt etiam non deductae. Si condicionalis fuit | 23.1 |
| obligatio, cum sua condicione, si in diem, cum sua die restauranda est. si tamen ea erat, | |
| cuius dies finitur, potest dici restitutionem intra id tempus posse postulari, quod tempus | |
| supererat obligationi, non utique intra annum. Haec actio post annum de eo, quod ad | 24.1 |
| eum peruenit, aduersus quem actio mouetur, competit: iniquum enim praetor putauit in | |
| lucro morari eum, qui lucrum sensit ex fraude: idcirco lucrum ei extorquendum putauit. | |
| siue igitur ipse fraudator sit, ad quem peruenit, siue alius quiuis, competit actio in id | |
| quod ad eum peruenit doloue malo eius factum est, quo minus perueniret. Haec actio | 25.1 |
| heredi ceterisque successoribus competit: sed et in heredes similesque personas datur. | |
| Uenuleius Saturninus libro sexto interdictorum. Cassius actionem intro- | 11.pr.1 |
| duxit in id quod ad heredem peruenit. | |
| Marcellus libro octauo decimo digestorum. Si pater filio familias liberam | 12.pr.1 |
| peculii administrationem dederit, non uidetur ei et hoc concessisse, ut in fraudem credi- | |
| torum alienaret: talem enim alienationem non habet. at si hoc quoque concessit filio pater, | |
| ut uel in fraudem creditorum facere possit, uidebitur ipse fecisse et sufficient competentes | |
| aduersus eum actiones. etenim filii creditores etiam patris sunt creditores, cum eius ge- | 5 |
| neris uidelicet habebunt actionem, ut his de peculio praestari necesse sit. | |
| Paulus libro sexagensimo octauo ad edictum. Illud constat eum qui pignus | 13.pr.1 |
| tenet hac actione non teneri: suo enim iure et ut pignus, non rei seruandae causa possidet. | |
| Ulpianus libro sexto disputationum. Hac in factum actione non solum do- | 14.pr.1 |
| minia reuocantur, uerum etiam actiones restaurantur. ea propter competit haec actio et | |
| aduersus eos, qui res non possident, ut restitua<n>t, et aduersus eos, quibus actio competit, | |
| ut actione cedant. proinde si interposuerit quis personam Titii, ut ei fraudator res tradat, | |
| actione mandati cedere debet. ergo et si fraudator pro filia sua dotem dedisset scient<e> | 5 |
| fraudari creditores, filia tenetur, ut cedat actione de dote aduersus maritum. | |
| Iulianus libro quadragensimo nono digestorum. Si quis, cum haberet Ti- | 15.pr.1 |
| tium creditorem et sciret se soluendo non esse, libertates dederit testamento, deinde di- | |
| misso Titio postea Sempronium creditorem habere coeperit et eodem testamento manente | |
| decesserit: libertates datae ratae esse debent, etsi hereditas soluendo non sit, quia, liber- | |
| tates ut rescindantur, utrumque in eorumdem person<a> exigimus et consilium et euentum | 5 |
| et, si quidem creditor, cuius fraudandi consilium initum erat, non fraudatur, aduersus eum | |
| qui fraudatur consilium initum non est. libertates itaque ratae sunt, | |
| Paulus libro quinto responsorum Papiniani. nisi priores pecunia posterio- | 16.pr.1 |
| rum dimissi probentur. | |
| Iulianus libro quadragensimo nono digestorum. Omnes debitores, qui in | 17.pr.1 |
| fraudem creditorum liberantur, per hanc actionem reuocantur in pristinam obligationem. | |
| Lucius Titius cum haberet creditores, libertis suis isdemque filiis naturalibus uniuersas | 1.1 |
| res suas tradidit. respondit: quamuis non proponatur consilium fraudandi habuisse, tamen | |
| qui creditores habere se scit et uniuersa bona sua alienauit, intellegendus est fraudan- | |
| dorum creditorum consilium habuisse: ideoque et si filii eius ignorauerunt hanc mentem | |
| patris sui fuisse, hac actione tenentur. Si uir uxori, cum creditores suos fraudare uellet, | 2.1 |
| soluto matrimonio praesentem dotem reddidisset, quam statuto tempore reddere debuit, | |
| hac actione mulier tantum praestabit, quanti creditorum intererat dotem suo tempore redd<i>: | |
| nam praetor fraudem etiam in tempore fieri intellegit. | |
| Papinianus libro uicensimo sexto quaestionum. Etsi pignus uir uxori uel | 18.pr.1 |
| uxor uiro remiserit, uerior sententia est nullam fieri donationem existimantium. quod sine | |
| dubio, si in fraudem creditorum fiat, actione utili reuocabitur. idemque est et si quiuis | |
| debitor in fraudem creditorum pignus omiserit. | |
| Idem libro undecimo responsorum. Patrem, qui non exspectata morte sua | 19.pr.1 |
| fideicommissum hereditatis maternae filio soluto potestate restituit omissa ratione Falcidiae, | |
| plenam fidem ac debitam pietatem secutus exhi<bi>tionis, respondi non creditores fraudasse. | |
| Callistratus libro secundo quaestionum. Debitorem, qui ex senatus con- | 20.pr.1 |
| sulto Trebelliano totam hereditatem restituit, placet non uideri in fraudem creditorum alie- | |
| nasse portionem, quam retinere potuisset, sed magis fideliter facere. | |
| Scaeuola libro primo responsorum. Debitor in fraudem creditoris cum uicino | 21.pr.1 |
| de finibus pignori dati fundi pactus est: quaesitum, an is, qui a creditore emit, de finibus | |
| agere possit. respondit secundum ea quae proponeren<tur> non idcirco minus agere posse, | |
| quod debitor ignorante creditore pactus esset. | |
| Idem libro quinto responsorum. Cum in uetus creditum unus creditor pignora | 22.pr.1 |
| accepisset, quaero, an in fraudem ceterorum creditorum factum nullius momenti esset. | |
| respondit creditorem non idcirco prohibendum a persecutione pignorum, quod, in uetus | |
| creditum ut obligaretur, pactus esset, nisi id in fraudem ceterorum creditorum factum sit | |
| et ea uia iuris occurratur, qua creditorum fraudes rescindi solent. | 5 |
| Idem libro trigensimo secundo digestorum. Primo gradu scripti heredes cum | 23.pr.1 |
| animaduerterent bona defuncti uix ad quartam partem aeris alieni sufficere, famae defuncti | |
| conseruandae gratia ex consensu creditorum auctoritate praesidis prouinciae secundum | |
| constitutionem ea condicione adierunt hereditatem, ut creditoribus dumtaxat partem prae- | |
| starent: quaesitum est, an manumissi testamento et libertates et alimenta consequi possint. | 5 |
| respondit libertates quidem, si in fraudem creditorum datae non essent, competere, legata | |
| uero si soluendo hereditas non esset, non deberi. | |
| Idem libro singulari quaestionum publice tractatarum. Pupillus patri heres | 24.pr.1 |
| extitit et uni creditorum soluit: mox abstinuit hereditate paterna: bona patris ueneunt: | |
| an id quod accepit creditor reuocandum sit, ne melioris condicionis sit quam ceteri credi- | |
| tores? an distinguimus, per gratificationem acceperit an non, ut, si per gratificationem tu- | |
| torum, reuocetur ad eandem portionem, quam ceteri creditores fuerint latur<i>: sin uero | 5 |
| iuste exegerit, ceteri creditores neglexerint exactionem, interea res deterior facta sit, uel | |
| mortalitate uel subductis rebus mobilibus uel rebus soli ad irritum perductis, id quod ac- | |
| ceperit creditor reuocari nullo pacto potest, quoniam alii creditores suae neglegentiae | |
| expensum ferre debeant. quid ergo, si, cum in eo essent, ut bona debitoris mei uenirent, | |
| soluerit mihi pecuniam, an actione reuocari ea possit a me? an distinguendum est, is | 10 |
| optulerit mihi an ego illi extorserim inuito et, si extorserim inuito, reuocetur, si non extor- | |
| serim, non reuocetur? sed uigilaui, meliorem meam condicionem feci, ius ciuile uigilan- | |
| tibus scriptum est: ideoque non reuocatur id quod percepi. | |
| Uenuleius libro sexto interdictorum. Si fraudator fideiussori suo scienti | 25.pr.1 |
| acceptum tulerit, si et reus non ignorauerit, uterque tenebitur, si minus, is qui scierit. si | |
| tamen ille, cui acceptum factum est, soluendo non sit, uidendum est, an in reum, etiamsi | |
| ignorauerit, actio danda sit, quia ex donatione capit. contra si reo scient<i> acceptum latum | |
| sit, fideiussor quoque, si et ipse scierit, tenebitur: si uero ignorauerit, numquid non aeque | 5 |
| actio in eum dari debeat, quoniam magis detrimentum non patitur, quam lucrum faciat? | |
| in duobus autem reis par utriusque causa est. Si a socero fraudatore sciens gener accepit | 1.1 |
| dotem, tenebitur hac actione et, si restituerit eam, desinit dotem habere: nec quicquam | |
| emancipatae diuortio facto restituturum Labeo ait, quia haec actio rei restituendae gratia, | |
| non poenae nomine daretur ideoque absolui solet reus, si restituerit. sed si priusquam | |
| creditores cum eo experirentur, reddiderit filiae dotem iudicio dotis nomine conuentus, | 5 |
| nihilo minus eum hac actione teneri Labeo ait nec ullum regressum habiturum ad mulierem: | |
| sin uero sine iudice, uidendum, an ulla repetitio competat ei. quod si is ignorauerit, filia | |
| autem scierit, tenebitur filia: si uero uterque scierit, uterque tenebitur. at si neuter scierit, | |
| quidam existimant nihilo minus in filiam dandam actionem, quia intellegitur quasi ex do- | |
| natione aliquid ad eam peruenisse, aut certe cauere eam debere, quod consecuta fuerit | 10 |
| se restituturam: in maritum autem, qui ignorauerit, non dandam actionem, non magis | |
| quam in creditorem, qui a fraudatore quod ei deberetur acceperit, cum is indotatam uxo- | |
| rem ducturus non fuerit. Item si extraneus filiae familiae nomine fraudandi causa dotem | 2.1 |
| dederit, tenebitur maritus, si scierit: aeque mulier: nec minus et pater, si non ignorauerit, | |
| ita ut caueat, si ad se dos peruenerit, restitui eam. Si procurator ignorante domino, cum | 3.1 |
| sciret debitorem eius fraudandi cepisse consilium, iussit seruo ab eo accipere, hac actione | |
| ipse tenebitur, non dominus. Non solum autem ipsam rem alienatam restitui oportet, sed | 4.1 |
| et fructus, qui alienationis tempore terrae cohaerent, quia in bonis fraudatoris fuerunt, | |
| item eos, qui post inchoatum iudicium recepti sint: medio autem tempore perceptos in | |
| restitutionem non uenire. item partum ancillae per fraudem alienatae medio tempore edi- | |
| tum in restitutionem non uenire, quia in bonis non fuerit. Proculus ait, si mulier post | 5.1 |
| alienationem conceperit et antequam ageretur, pepererit, nullam esse dubitationem, quin | |
| partus restitui non debeat: si uero, cum alienaretur, praegnas fuerit, posse dici partum | |
| quoque restitui oportere. Fructus autem fundo cohaesisse non satis intellegere se Labeo | 6.1 |
| ait, utrum dumtaxat qui maturi an etiam qui inmaturi fuerint, praetor significet: ceterum | |
| etiamsi de his senserit, qui maturi fuerint, nihilo magis possessionem restitui oportere. | |
| nam cum fundus alienaretur, quod ad eum fructusque eius attineret, unam quandam rem | |
| fuisse, id est fundum, cuius omnis generis alienationem fructus sequi: nec eum, qui | 5 |
| hiberno habuerit fundum centum, si sub tempus messis uindemiaeue fructus eius uendere | |
| possit decem, idcirco duas res, id est fundum centum et fructus decem eum habere in- | |
| tellegendum, sed unam, id est fundum centum, sicut is quoque unam rem haberet, qui | |
| separatim solum aedium uendere possit. Haec actio etiam in ipsum fraudatorem datur, | 7.1 |
| licet Mela non putabat in fraudatorem eam dandam, quia nulla actio in eum ex ante gesto | |
| post bonorum uenditionem daretur et iniquum esset actionem dari in eum, cui bona ablata | |
| essent. si uero quaedam disperdidisset, si nulla ratione reciperari possent, nihilo minus | |
| actio in eum dabitur et praetor non tam emolumentum actionis intueri uidetur in eo, qui | 5 |
| exutus est bonis, quam poenam. |