| DE CURATORE BONIS DANDO | |
| Paulus libro quinquagensimo septimo ad edictum. Si quis sub con- | 42.7.1.pr.1 |
| dicione heres institutus est, cogendus est condicioni parere, si potest, aut, si responderit | |
| se non aditurum, etiamsi condicio extiterit, uendenda erunt bona defuncti. Quod si nihil | 1.1 |
| facere potest, curator bonis constituendus erit aut bona uendenda. Sed si graue aes alie- | 2.1 |
| num sit, quod ex poena crescat, per curatorem soluendum aes alienum, sicuti cum uenter | |
| in possessione sit aut pupillus heres tutorem non habeat, decerni solet. | |
| Ulpianus libro sexagensimo quinto ad edictum. De curatore con- | 2.pr.1 |
| stituendo hoc iure utimur, ut praetor adeatur isque curatorem curatoresque constituat ex | |
| consensu maioris partis creditorum, uel praeses prouinciae, si bona distrahenda in pro- | |
| uincia sunt: Quaeque per eum eosue, qui ita creatus creatiue essent, acta facta gestaque | 1.1 |
| sunt, rata habebuntur: eisque actiones et in eos utiles competunt: et si quem curatores | |
| mitterent ad agendum uel defendendum, uti ius esset: nec ab eo satis, neque de rato | |
| neque iudicatum solui, nomine eius cuius bona ueneant exigetur, sed nomine ipsius cura- | |
| toris qui eum misit. Si plures autem constituantur curatores, Celsus ait in solidum eos | 2.1 |
| et agere et conueniri, non pro portionibus. quod si per regiones fuerint con- | |
| stituti curatores, unus forte rei Italicae, alius in prouincia, puto regiones eos suas conser- | |
| uare debere. Quaeritur, an inuitus curator fieri potest: et Cassius scribit neminem inuitum | 3.1 |
| cogendum fieri bonorum curatorem, quod uerius est. uoluntarius itaque quaerendus est, | |
| nisi et magna necessitate et imperatoris arbitrio hoc procedat, ut et inuitus crearetur. Nec | 4.1 |
| omnimodo creditorem esse oportet eum, qui curator constituitur, sed possunt et non cre- | |
| ditores. Si tres curatores fuerint et unus ex his nihil attigerit, an in eum, qui nihil tetigit, | 5.1 |
| actio danda est? et Cassius existimat modum actori non debere constitui posseque eum | |
| cum quo uult experiri. puto Cassii sententiam ueriorem: spectandum enim, quid redactum | |
| est, non quid ad curatorem unum peruenerit, et ita utimur, nisi inuitus factus est: nam si | |
| ita est, dicendum non eum conueniendum. | 5 |
| Celsus libro uicensimo quarto digestorum. Si plures eiusdem bo- | 3.pr.1 |
| norum curatores facti sunt, in quem eorum uult actor, in solidum ei datur actio tam quam | |
| quiuis eorum in solidum aget. | |
| Papirius Iustus libro primo de constitutionibus. Imperatores Anto- | 4.pr.1 |
| ninus et Uerus Augusti rescripserunt bonis per curatorem ex senatus consulto distractis | |
| nullam actionem ex ante gesto fraudatori competere. | |
| Iulianus libro quadragensimo septimo digestorum. Si debitor foro | 5.pr.1 |
| cesserit et creditores priuato consilio coierint et elegerint unum, per quem bona distra- | |
| hantur et portio ipsis, quae ex redacto fieret, solueretur, mox exstiterit alius, qui se cre- | |
| ditorem dicat: nullam quidem actionem aduersus curatorem habebit, sed bona debitoris | |
| una cum curatore uendere poterit, ita ut, quae a curatore et a creditore ex bonis contra- | 5 |
| hantur, omnibus pro portione praestarentur. |