| DE SEPARATIONIBUS | |
| Ulpianus libro sexagensimo quarto ad edictum. Sciendum est separationem | 42.6.1.pr.1 |
| solere impetrari decreto praetoris. Solet autem separatio permitti creditoribus ex his causis: | 1.1 |
| ut puta debitorem quis Seium habuit: hic decessit: heres ei extitit Titius: hic non est sol- | |
| uendo: patitur bonorum uenditionem: creditores Seii dicunt bona Seii sufficere sibi, credi- | |
| tores Titii contentos esse debere bonis Titii et sic quasi duorum fieri bonorum uenditio- | |
| nem. fieri enim potest, ut Seius quidem soluendo fuerit potueritque satis creditoribus suis | 5 |
| uel ita semel, etsi non in assem, in aliquid tamen satisfacere, admissis autem commixtis- | |
| que creditoribus Titii minus sint consecuturi, quia ille non est soluendo aut minus con- | |
| sequantur, quia plures sunt hic. est igitur aequissimum creditores Seii desiderantes se- | |
| parationem audiri impetrareque a praetore, ut separatim quantum cuiusque creditoribus | |
| praestetur. Ex contrario autem creditores Titii non impetrabunt separationem: nam licet | 2.1 |
| alicui adiciendo sibi creditorem creditoris sui facere deteriorem condicionem. atqui igitur | |
| adiit hereditatem debitoris mei, non faciet meam deteriorem condicionem adeundo, quia | |
| licet mihi separationem impetrare, suos uero creditores onerauit, dum adiit hereditatem | |
| quae soluendo non est, nec poterunt creditores eius separationem impetrare. Sciendum est | 3.1 |
| autem, etiamsi obligata res esse proponatur ab herede iure pignoris uel hypothecae, at- | |
| tamen, si hereditaria fuit, iure separationis hypothecario creditori potiorem esse eum, qui | |
| separationem impetrauit: et ita Seuerus et Antoninus rescripserunt. Sed etiam aduersus | 4.1 |
| fiscum et municipes impetraretur separatio. Quaesitum est, an interdum etiam heredis | 5.1 |
| creditores possunt separationem impetrare, si forte ille in fraudem ipsorum adierit heredi- | |
| tatem. sed nullum remedium est proditum: sibi enim imputent, qui cum tali contraxerunt: | |
| nisi si extra ordinem putamus praetorem aduersus calliditatem eius subuenire, qui talem | |
| fraudem commentus est: quod non facile admissum est. Sed si quis suspectam heredi- | 6.1 |
| tatem dicens compulsus fuerit adire et restituere hereditatem, deinde non sit cui restituat, | |
| ex quibus casibus solet hoc euenire. et ipsi quidem desideranti succurri sibi aduersus | |
| creditores hereditarios subueniemus: hoc et diuus Pius rescripsit, ut perinde testatoris bona | |
| uenirent, atque si adita hereditas non fuisset. creditoribus quoque huiusmodi heredis de- | 5 |
| siderantibus hoc idem praestandum puto, licet ipse non desiderauit, ut quasi separatio | |
| quaedam praestetur. Item uideamus, si quis heres parenti extiterit, cum esset impubes, | 7.1 |
| deinde intra pubertatem decesserit et substituti bona ueneant, qui impuberis hereditatem | |
| adiit, an patris creditores possint separationem impetrare. et puto posse: hoc amplius puto | |
| etiam impuberis creditores posse separationem aduersus creditores heredis eius impetrare. | |
| Secundum haec uideamus, si Primus Secundum heredem scripserit, Secundus Tertium et | 8.1 |
| Tertii bona ueneant, qui creditores possint separationem impetrare. et putem, si quidem | |
| Primi creditores petant, utique audiendos et aduersus Secundi et aduersus Tertii credi- | |
| tores: si uero Secundi creditores petant, aduersus Tertii utique eos impetrare posse, ad- | |
| uersus Primi autem non posse. in summa Primi quidem creditores aduersus omnes impe- | 5 |
| trare possunt separationem. Secundi creditores aduersus Primi non possunt, aduersus Tertii | |
| possunt. Si filii familias bona ueneant, qui castrense peculium habet, an separatio fiat | 9.1 |
| inter castrenses creditores ceterosque, uideamus. simul ergo admittentur, dummodo, si | |
| qui cum eo contraxerunt, antequam militaret, fortasse debeant separari: quod puto pro- | |
| bandum. ergo qui ante contraxerunt, si bona castrensia distrahantur, non possunt uenire | |
| cum castrensibus creditoribus. item si quid in rem patris uersum est, forte poterit et cre- | 5 |
| ditori contradici, ne castrense peculium inquietet, cum possit potius cum patre experiri. | |
| Illud sciendum est eos demum creditores posse impetrare separationem, qui non nouandi | 10.1 |
| animo ab herede stipulati sunt. ceterum si eum hoc animo secuti sunt, amiserunt separa- | |
| tionis commodum (quippe cum secuti sunt nomen heredis) nec possunt iam se ab eo se- | |
| parare, qui quodammodo eum elegerunt. sed et si usuras ab eo ea mente quasi eum eli- | |
| gendo exegerunt, idem erit probandum. Item quaeritur, si satis acceperunt ab eo, an | 11.1 |
| impetrent separationem. et non puto: hi enim secuti sunt eum. forte quem mouebit: quid | |
| ergo, si satis non idoneum acceperunt? et sibi imputent, cur min<us> idoneos fideiussores | |
| accipiebant. Praeterea sciendum est, posteaquam bona hereditaria bonis heredis mixta | 12.1 |
| sunt, non posse impetrari separationem: confusis enim bonis et unitis separatio impetrari | |
| non poterit. quid ergo si praedia extent uel mancipia uel pecora, uel aliud quod separari | |
| potest? hic utique poterit impetrari separatio nec ferendus est, qui causatur bona contri- | |
| buta, cum praedia contribui non possint, nisi ita coniunctae possessiones et permixtae | 5 |
| propriis, ut impossibilem separationem effecerint: quod quidem perraro contingere potest. | |
| Quod dicitur post multum temporis separationem impetrari non posse, ita erit accipiendum, | 13.1 |
| ut ultra quinquennium post aditionem numerandum separatio non postuletur. De his | 14.1 |
| autem omnibus, an admittenda separatio sit nec ne, praetoris erit uel praesidis notio, | |
| nullius alterius, hoc est eius, qui separationem indulturus est. Si quis pignus ab here<de> | 15.1 |
| acceperit, non est ei concedenda separatio, quasi eum secutus sit: neque enim ferendus | |
| est, qui qualiterqualiter, eligen<t>is tamen mente, heredis personam secutus est. Quaesitum | 16.1 |
| est, si forte sint plures creditores, quidam secuti heredem, quidam non secuti, et hi, qui | |
| heredem secuti non sunt, impetrauerint separationem, an eos secum admittant, qui secuti | |
| sunt. et putem nihil eis prodesse: hos enim cum creditoribus heredis numerandos. Item | 17.1 |
| sciendum est uulgo placere creditores quidem heredis, si quid superfuerit ex bonis testa- | |
| toris, posse habere in suum debitum, creditores uero testatoris ex bonis heredis nihil. | |
| cuius rei ratio illa est, quod qui impetrauit separationem, sibi debet imputare suam faci- | |
| litatem, si, cum essent bona idonea heredis, illi maluerint bona potius defuncti sibi sepa- | 5 |
| rari, heredis autem creditoribus hoc imputari non possit. at si creditores defuncti deside- | |
| rent, ut etiam in bonis heredis substituantur, non sunt audiendi: separatio enim, quam | |
| ipsi petierunt, eos ab istis bonis separauit. si tamen <t>emere separationem petierunt credi- | |
| tores defuncti, impetrare ueniam possunt, iustissima scilicet ignorantiae causa allegata. | |
| Item sciendum est necessarium heredem seruum cum libertate institutum impetrare posse | 18.1 |
| separationem, scilicet ut, si non attigerit bona patroni, in ea causa sit, ut ei quidquid | |
| postea adquisierit separetur: sed et si quid ei a testatore debetur. | |
| Papinianus libro uicensimo quinto quaestionum. Ab herede uendita here- | 2.pr.1 |
| ditate separatio frustra desiderabitur, utique si nulla fraudis incurrat suspicio: nam quae | |
| bona fide medio tempore per heredem gesta sunt, rata conseruari solent. | |
| Idem libro uicensimo septimo quaestionum. Debitor fideiussori heres extitit | 3.pr.1 |
| eiusque bona uenierunt: quamuis obligatio fideiussionis extincta sit, nihilo minus separatio | |
| impetrabitur petente eo, cui fideiussor fuerat obligatus, siue solus sit hereditarius creditor | |
| siue plures. neque enim ratio iuris, <quae> causam fideiussionis propter principalem obliga- | |
| tionem, quae maior fuit, exclusit, damno debet adficere creditorem, qui sibi diligenter | 5 |
| prospexerat. Quid ergo, si bonis fideiussoris separatis solidum ex hereditate stipulator | 1.1 |
| consequi non possit? utrum portio cum ceteris heredis creditoribus ei quaerenda erit an | |
| contentus esse debebit bonis, quae separari maluit? sed cum stipulator iste non adita | |
| fideiussoris a reo hereditate bonis fideiussoris uenditis in residuum pro misceri debitoris | |
| creditoribus potuerit, ratio non patitur eum in proposito summoueri. Sed in quolibet alio | 2.1 |
| creditore, qui separationem impetrauit, probari commodius est, ut, si solidum ex hereditate | |
| seruari non possit, ita demum aliquid ex bonis heredis ferat, si proprii creditores heredis | |
| fuerint dimissi. quod sine dubio admittendum est circa creditores heredis dimissis here- | |
| ditariis. | 5 |
| Idem libro duodecimo responsorum. Creditoribus, qui ex die uel sub con- | 4.pr.1 |
| dicione debentur et propter hoc nondum pecuniam petere possunt, aeque separatio dabitur, | |
| quoniam et ipsis cautione communi consuletur. Legatarios autem in ea tantum parte, quae | 1.1 |
| de bonis seruari potuit, habere pignoris causam conuenit. | |
| Paulus libro tertio decimo quaestionum. Si creditores hereditarii separa- | 5.pr.1 |
| tionem bonorum impetrauerunt et inueniatur non idonea hereditas, heres autem idoneus: | |
| non poterunt reuerti ad heredem, sed eo, quod semel postulauerunt, stare debent. sed si | |
| post impetratam separationem aliquid heres adquisierit, si quidem ex hereditate, admitti | |
| debebunt ad id quod adquisitum est illi qui separationem impetrauerunt: sed si illis satis- | 5 |
| factum fuerit, quod superest tribuetur propriis heredis creditoribus. at si ex alia causa | |
| heres adquisierit, non admittentur hereditarii creditores. quod si proprii ad solidum per | |
| uenerunt, id quod supererit tribuendum hereditariis quidam putant: mihi autem id non | |
| uidetur: cum enim separationem petierunt, recesserunt a persona heredis et bona secuti | |
| sunt et quasi defuncti bona uendiderunt, quae augmenta non possunt recipere. idemque | 10 |
| existimo dicendum, etiamsi circa separationem bonorum decepti minus consecuti sunt quam | |
| proprii heredis creditores. proprii autem heredis creditores habent propria eius bona et | |
| personam, quae potest donec uiuit adquirere. | |
| Iulianus libro quadragensimo sexto digestorum. Quotiens heredis bona sol- | 6.pr.1 |
| uendo non sunt, non solum creditores testatoris, sed etiam eos, quibus legatum fuerit, | |
| impetrare bonorum separationem aequum est, ita ut, cum in creditoribus solidum adqui- | |
| situm fuerit, legatariis uel solidum uel portio quaeratur. Si liberta heres instituta bonorum | 1.1 |
| possessionem secundum tabulas petisset eius, qui soluendo non erat, quaesitum est, an | |
| bona eius separari ab hereditariis debent. respondit: non est iniquum succurri patrono, | |
| ne oneraretur aere alieno, quod liberta petendo bonorum possessionem secundum tabulas | |
| contraxerit. | 5 |
| Marcianus libro secundo regularum. Qui iudicium dictauerunt heredi, sepa- | 7.pr.1 |
| rationem quasi hereditarii possunt impetrare, quia ex necessitate hoc fecerunt. |