DE REBUS AUCTORITATE IUDICIS POSSIDENDIS SEU
|
|
UENDUNDIS
|
|
Gaius libro uicesimo tertio ad edictum prouinciale. Uenire bona ibi
|
42.5.1.pr.1
|
oportet, ubi quisque defendi debet, id est
|
|
Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum. ubi domicilium habet,
|
2.pr.1
|
Gaius libro uicesimo tertio ad edictum prouinciale. aut ubi quisque con-
|
3.1.1
|
traxerit. contractum autem non utique eo loco intellegitur, quo negotium gestum sit, sed
|
|
quo soluenda est pecunia.
|
|
Paulus libro quinquagesimo septimo ad edictum. Si seruus sub condicione
|
4.1.1
|
heres institutus sit aut dubium sit, an is heres liberque futurus sit, non est iniquum
|
|
postulantibus creditoribus ita decerni, ut, si ante certum tempus is heres non extiterit,
|
|
perinde omnia obseruentur, ac si is heres ita institutus non esset: quod plerumque acci-
|
|
deret, si sub condicione dandae alicui pecuniae heres institutus sit nec dies adpositus sit.
|
5
|
sed hoc quantum ad bona ita obseruandum: ceterum libertas ei quandoque competet et
|
|
a praetore conseruanda est, etiamsi certum sit neque heredem neque bonorum possessorem
|
|
futurum. si quis tamen heredem se spondendo uel actiones patiendo defunctum defendat,
|
|
bona defuncti uenire non poterunt.
|
|
Ulpianus libro sexagesimo ad edictum. Si minor uiginti quinque annis, qui
|
5.1.1
|
habet curatores, a curatoribus non defendatur nec alium defensorem inueniat, bonorum
|
|
uenditionem patitur, etsi non latitet, licet non fraudationis causa latitare uidetur, qui sui
|
|
non est idoneus defensor.
|
|
Paulus libro quinquagesimo octauo ad edictum. Si non expedierit pupillo
|
6.1.1
|
hereditatem parentis retinere, praetor bona defuncti uenire permittit, ut quod superauerit
|
|
pupillo restituatur. Si pupillus, antequam abstineret, aliquid gesserit, seruandum est,
|
1
|
utique si bona fide gessit. Quid ergo, si quibusdam creditoribus soluit, deinde bona ue-
|
2.1
|
nierint? si quaeratur, an repetitio sit, ex causa id statuendum Iulianus ait, ne alterius
|
|
aut neglegentia aut cupiditas huic, qui diligens fuit, noceat. quod si utroque instante tibi
|
|
gratificatus tutor soluit, aequum esse aut prius eandem portionem mihi quaeri aut com-
|
|
municandum quod accepisti: et hoc Iulianus ait. apparet autem loqui eum, si ex bonis
|
5
|
paternis solutum sit. quid ergo, si aliunde pupillus soluerit? reddi ei debebit nec ne?
|
|
et utrum a creditore an ex hereditate? Scaeuola noster ait, si aliquid sit in bonis, dedu-
|
|
cendum ex hereditate solidum exemplo eius, qui gessit negotia: sed si nihil sit in bonis,
|
|
non esse iniquum aduersus creditorem dandam repetitionem quasi indebiti soluti.
|
|
Gaius libro uicesimo tertio ad edictum prouinciale. Hereditarium aes alie-
|
7.pr.1
|
num intellegitur etiam id, de quo cum defuncto agi non potuit, ueluti quod is cum more-
|
|
retur daturum se promisisset, item quod is, qui pro defuncto fideiussit, post mortem eius
|
|
soluit.
|
|
Ulpianus libro sexagensimo primo ad edictum. In uenditionem bonorum
|
8.pr.1
|
etiam usus fructus uenit, quia appellatione domini fructuarius quoque continetur. Si quis
|
1.1
|
fructus ex praedio debitoris capi poterit, hunc creditor, qui in possessionem praedii missus
|
|
est, uendere uel locare debet: sed hoc ita demum, si ante <ne>que uenierit neque locatus
|
|
erit. nam si iam a debitore uel locatus erat uel uenierat, seruabit praetor uenditionem et
|
|
locationem a debitore factam, etsi minoris distractum est uel locatum, nisi si in fraudem
|
5
|
creditorum hoc fiat: tunc enim praetor arbitrium dat creditoribus, ut ex integro locationem
|
|
uel uenditionem faciant. De ceterarum quoque rerum fructibus idem erit dicendum, ut,
|
2.1
|
si qui locari possint, locentur, puta mercedes seruorum uel iumentorum ceterorumque,
|
|
quae possunt locari. De tempore locationis nihil praetor locutus est et ideo liberum ar-
|
3.1
|
bitrium creditoribus datum uidetur, quanto tempore locent, quemadmodum illud est in
|
|
arbitrio eorum, uendant uel locent, scilicet sine dolo malo: ex culpa autem rei non fiunt.
|
|
Si unus sit, qui possideat bona, expeditum erit de locatione: quod si non unus, sed plures
|
4.1
|
sint, quis eorum debeat locare uel uendere, quaeritur. et si quidem conuenit inter eos,
|
|
expeditissimum est: nam et omnes possunt locare et uni hoc negotium dare: si uero non
|
|
conuenit, tunc dicendum est praetorem causa cognita eligere debere, qui locet uel uendat.
|
|
Idem libro sexagensimo secundo ad edictum. Praetor ait: 'Si quis, cum in
|
9.pr.1
|
possessione bonorum esset, quod eo nomine fructus ceperit, ei, ad quem ea res pertinet,
|
|
non restituat: siue, quod impensae sine dolo malo fecerit, ei non praestabitur: siue dolo
|
|
malo eius deterior causa possessionis facta esse dicetur, de ea re iudicium in factum dabo'.
|
|
Quod de fructibus ait, etiam de ceteris, quaecumque ex re debitoris peruenerunt, intelle-
|
1.1
|
gendum est. et sane debuit hoc ita esse: quid enim, si ex compromisso uel alio casu
|
|
poenam consecutus est? nam eam poenam, quam consecutus est, praestare debet. Quod
|
2.1
|
ait praetor 'siue quod impensae nomine sine dolo fecit, ei non praestabitur', hoc eo
|
|
spectat, ut, si quid ipse erogauit creditor, si modo sine dolo malo erogauit, hoc ei prae-
|
|
stetur: sufficit igitur sine dolo erogasse, etiamsi nihil profuit erogatio eius rei debitor<i>.
|
|
His uerbis 'ad quem ea res pertinet' etiam curator bonis distrahendis datus continebitur
|
3.1
|
et ipse debitor, si contigerit, ne bona eius ueneant. et ipsi itaque creditori aduersus hos
|
|
dabitur actio, quos enumerauimus, siue quid in fructibus percipiendis erogauit siue in fa-
|
|
milia alenda curandaue praediis fulciendis uel reficiendis uel damno infecto promittendo
|
|
uel seruo noxali iudicio defenso, si modo non magis eum expedit dedere quam retinere:
|
5
|
quod si dedere expedit, consequens erit repetere eum <non> debere. Generaliter etiam di-
|
4.1
|
cendum est, quidquid impendit in rem, si modo sine dolo malo impendit, repetere eum
|
|
posse: nam negotiorum gestorum agere non magis potest quam si socius commune aedi-
|
|
ficium fulsit, quia hic quoque creditor commune, non alienum negotium gessisse uidetur.
|
|
Est praeterea quaesitum, si deteriora praedia facta fuerint sine dolo malo creditoris uel
|
5.1
|
iura eorum amissa uel aedificia diruta uel exusta, item familiae pecorumque acta cura non
|
|
sit aut possessio alii tradita, sine dolo tamen malo, an teneatur. et apparet eum non teneri,
|
|
quia dolo malo caret, eritque melior eius condicio quam in pignore creditoris, qui non
|
|
tantum dolum malum, uerum culpam quoque debet. eadem causa est cura-
|
5
|
toris bonorum: nam et is tenetur ut creditores. In eum quoque, qui neque locauit fructum
|
6.1
|
praedii neque uendidit, in factum actionem dat praetor et in hoc condemnabitur, quanto
|
|
minus propter hoc perceptum est, quia neque uendidit neque locauit. ceterum si tantum
|
|
perceptum est, quantum perciperetur, si locatus uel distractus fructus esset, nihil ei im-
|
|
putabitur. praestat autem per id tantum temporis, quo in possessionem fuit uel ipse uel
|
5
|
iussu eius alius, quoad inde de possessione discessum est: nam neque hoc imputatur cre-
|
|
ditori, cur in possessionem non uenerit, neque illud, cur de possessione decesserit, cum
|
|
uoluntarium et suum potius negotium creditor gerat. aestimatio autem fit, quantum inter-
|
|
est eius qui experitur. Hae actiones neque temporariae sunt et tam heredibus quam in
|
7.1
|
heredes dabuntur ceterosque successores. Si possessionis causa deterior facta esse dicetur
|
8.1
|
dolo eius, qui in possessionem missus sit, actio in eum ex dolo datur, quae neque post
|
|
annum neque in heredes ceterosque successores dabitur, cum ex delicto oriatur poenaeque
|
|
nomine concipiatur,
|
|
Paulus libro quinquagensimo nono ad edictum. nisi quatenus ad eum per-
|
10.pr.1
|
eunit.
|
|
Ulpianus libro sexagesimo secundo ad edictum. Heredi autem dabitur, quia
|
11.pr.1
|
et rei continet persecutionem.
|
|
Paulus libro quinquagesimo nono ad edictum. Cum unus ex creditoribus
|
12.pr.1
|
postulat in bona debitoris se mitti, quaeritur, utrum solus is qui petit possidere potest,
|
|
an, cum unus petit et praetor permisit, omnibus creditoribus aditus sit. et commodius
|
|
dicitur, cum praetor permiserit, non tam personae solius petentis, quam creditoribus et in
|
|
rem permissum uideri: quod et Labeo putat. nec uidebitur libera persona adquirere alii,
|
5
|
quia nec sibi quicquam adquirit, cui praetor permittit, sed aliquid ex ordine facit: et ideo
|
|
ceteris quoque prodest. plane si is postulauerit, qui creditor non est, minime dicendum
|
|
est uel eum, qui creditor est, possidere posse, quia nihil egit talis postulatio: aliter atque
|
|
si creditor, cui permissum est possidere, postea recepit debitum suum: ceteri enim poterunt
|
|
peragere bonorum uenditionem. Is, qui possidere iubetur, eo loco iussus uidetur, cuius
|
1.1
|
cura ad iubentem pertinet. Si propter naturam rei (ueluti si praedium inundatum sit)
|
2.1
|
aut propter latronum potentiam non potest possidere, recte dicitur non esse quod pos-
|
|
sideatur.
|
|
Gaius libro uicesimo tertio ad edictum prouinciale. Quamuis possessa non
|
13.pr.1
|
sint bona, quia forte nihil fuerit, quod possideatur, aut sine controuersia non possideatur
|
|
creditor qui in possessionem missus est, perinde habetur, ac si etiam possessa bona fuissent.
|
|
Paulus libro quinquagensimo nono ad edictum. Creditore in possessionem
|
14.pr.1
|
rerum debitoris misso curator constitui debet, si quaedam actiones periturae sunt. Datur
|
1.1
|
in creditorem actio, qui in possessionem missus est, de eo quod ex bonis debitoris ad
|
|
eum peruenit: si nondum sit aliquid consecutus, actiones suas praestabit. datur autem
|
|
in factum actio aduersus eum et omne, quod in actionem negotiorum gestorum ueniret,
|
|
si posset agi, restituendum a creditore.
|
5
|
Ulpianus libro sexagesimo secundo ad edictum. Cum plures creditores in
|
15.pr.1
|
possessionem rerum debitoris mittantur, n<e> corrumpantur rationes, uni hoc negotium a cre-
|
|
ditoribus esse dandum, quem maior pars creditorum elegerit. ego puto creditoribus in-
|
|
strumentorum etiam ἀναγραφὴν facere, non ut describant ipsa corpora instrumentorum,
|
|
sed quot sint, de qua re sint, subnotent sibi et quasi inuentarium faciant: quod etiam uni-
|
5
|
uersorum facere eis erit permittendum. praeterea nonnumquam praetor causa cognita etiam
|
|
describere aliquid ex instrumentis creditoribus debebit permittere, si qua idonea causa
|
|
interueniat. Utrum semel an etiam saepius recognitio et dispunctio concedenda sit credi-
|
1.1
|
toribus, uideamus. et ait Labeo amplius quam semel non esse concedendam: si quis tamen,
|
|
inquit, iurauerit non calumniae causa se postulare neque habere quae dispunxerit, iterum
|
|
ei faciendam potestatem ait nec amplius quam bis.
|
|
Gaius libro uicesimo quarto ad edictum prouinciale. Cum bona ueneunt de-
|
16.pr.1
|
bitoris, in comparation<e> extranei et eius, qui creditor cognatusue sit, potior habetur cre-
|
|
ditor cognatusue, magis tamen creditor quam cognatus, et inter creditores potior is, cui
|
|
maior pecunia debebitur.
|
|
Ulpianus libro sexagesimo tertio ad edictum. Quaesitum est, utrum ita de-
|
17.pr.1
|
mum priuilegium habet funeraria, si is cuius bona ueneunt funeratus sit, an etiam si pro-
|
|
ponas alium esse funeratum. et hoc iure utimur, ut quicumque sit funeratus, id est siue
|
|
is, cuius de bonis agitur, siue quid is debuit, quod reddere eum, si uiueret, funeraria
|
|
actione cogi oporteret, priuilegio locus sit paruique referre dicamus, qua actione hic sumptus
|
5
|
repetatur, funeraria an familiae erciscundae an qua alia, dummodo sumptus funeris causa
|
|
factus sit. quacumque igitur actione ob funeris sumptum utatur, etiam funerariam ei com-
|
|
petere. quare si in stipulatum funeris inpensa deducta est, dicendum est locum esse priui-
|
|
legio, si modo quis non abiciendi priuilegii causa stipulatus est. Si sponsa
|
1.1
|
dedit dotem et nuptiis renuntiatum est, tametsi ipsa dotem condicit, tamen aequum est hanc
|
|
ad priuilegium admitti, licet nullum matrimonium contractum est: idem
|
|
puto dicendum etiam, si minor duodecim annis in domum quasi uxor deducta sit, licet
|
|
nondum uxor sit:
|
5
|
Paulus libro sexagesimo ad edictum. (interest
|
18.pr.1
|
enim rei publicae et hanc solidum consequi, ut aetate permittente nubere possit)
|
|
Ulpianus libro sexagesimo tertio ad edictum. dabimusque ex his causis ipsi
|
19.pr.1
|
mulieri priuilegium. Si quis, cum tutor non esset, pro tutore negotia gessit, priuilegio
|
1.1
|
locum esse manifestum est: nec interest, ipse debeat qui gessit siue heres eius ceterique
|
|
successores. ipse autem pupillus habet priuilegium, sed eius successores non habent. sed
|
|
aequissimum erit ceteros quoque, quibus curatores quasi debilibus uel prodigis dantur,
|
|
Paulus libro sexagesimo ad edictum. uel surdo muto,
|
20.pr.1
|
Gaius libro uicessimo quarto ad edictum prouinciale. uel fatuo
|
21.1.1
|
Ulpianus libro sexagesimo tertio ad edictum. idem priuilegium competere.
|
22.1.1
|
Sed si bonis curator datus sit uel absentis uel ab hostibus capti uel dum deliberant
|
|
scripti heredes de adeunda hereditate, non oportebit priuilegium dari: non enim in eadem
|
|
causa est.
|
|
Paulus libro sexagesimo ad edictum. Si negotium impu-
|
23.pr.1
|
beris aliquis ex officio amicitiae gesserit, debet bonis eius uenditis priuilegium pupillo con-
|
|
seruari: et ita accepi.
|
|
Ulpianus libro sexagesimo tertio ad edictum. Si uentri curator datus sit nec
|
24.pr.1
|
partus editus, priuilegium cessabit. Diuus Marcus ita edixit: Creditor, qui ob restitutionem
|
1.1
|
'aedificiorum crediderit, in pecunia, quae credita erit, priuilegium exigendi habebit'. quod
|
|
ad eum quoque pertinet, qui redemptori domino mandante pecuniam subministrauit. In
|
2.1
|
bonis mensularii uendundis post priuilegia potiorem eorum causam esse
|
|
placuit, qui pecunias apud mensam fidem publicam secuti deposuerunt. sed enim qui de-
|
|
positis nummis usuras a mensulariis acceperunt a ceteris creditoribus non separantur, et
|
|
merito: aliud est enim credere, aliud deponere. si tamen nummi exstent, uindicari eos
|
5
|
posse puto a depositariis et futurum eum qui uindicat ante priuilegia. Eorum ratio prior
|
3.1
|
est creditorum, quorum pecunia ad creditores priuilegiarios peruenit. peruenisse autem
|
|
quemadmodum accipimus, utrum si statim profecta est ab inferioribus ad priuilegiarios an
|
|
uero et si per debitoris personam, hoc est si ante ei numerata sit et sic debitoris facta
|
|
creditori priuilegiario numerata est? quod quidem potest benigne dici, si modo non post
|
5
|
aliquod interuallum id factum sit.
|
|
Idem libro sexagesimo quarto ad edictum. Ait praetor: 'Quod postea con-
|
25.pr.1
|
tractum erit, quam is, cuius bona uenierint, consilium receperit fraudare, sciente eo qui
|
|
contraxerit, ne actio eo nomine detur'.
|
|
Paulus libro sexto decimo breuis edicti. Qui in nauem exstruendam uel in-
|
26.pr.1
|
struendam credidit uel etiam emendam, priuilegium habet.
|
|
Ulpianus libro primo de officio consulis. Si magistratus fideicommissi ser-
|
27.pr.1
|
uandi causa in possessionem miserint, dare arbitrum possunt ad ea distrahenda, quae mora
|
|
deteriora futura sunt, ita ut pretium ex his redactum apud fideicommissarium in causa de-
|
|
positi sit, donec de fideicommisso quod ei debetur constet.
|
|
Iauolenus libro primo epistularum. Pater familias impuberi filio, si ante
|
28.pr.1
|
pubertatem decessisset, substituit heredem: is filius paterna hereditate se abstinuit ideoque
|
|
bona patris uenierunt: postea filio hereditas obuenit, qua adita decessit. quaero, cum
|
|
praetor in ipsum pupillum, quamuis postea hereditas obuenisset, creditoribus tamen patris
|
|
actionem non daret, an in substitutum creditoribus patris danda sit actio, cum ex bonis
|
5
|
paternis, quae scilicet ad creditores missos <in> bona pertinent, nihil adquirat et cum credi-
|
|
tores nihil iuris in bonis pupilli habuerint eorumque nihil interfuerit, adiretur necne pupilli
|
|
hereditas, cum ea bona omissa a substituto hereditate ad creditores non pertinebant. me
|
|
illud maxime mouet, quod praeceptoribus tuis placet unum esse testamentum. respondit:
|
|
quod praetor filio, qui a paterna hereditate se abstinet, praestat, ne bonis patris eius uen-
|
10
|
ditis in eum actio detur, tametsi postea ei hereditas obuenit, creditoribus non reddat, idem
|
|
in substituto filio herede seruandum non est, quoniam filii pudori parcitur, ut potius patris
|
|
quam eius bona ueneant, itaque in id, quod postea ei obuenit, actio creditoribus denegatur,
|
|
quia id ex aduenticio adquisitum est, non per patrem ad eum peruenit. at cum substitutus
|
|
filio hereditatem adiit, postquam pupillus se paternae miscuerit hereditati, tunc hereditas
|
15
|
et patris et filii una est et in omni aere alieno, quod aut patris aut filii fuerit, etiam in-
|
|
uitus heres obligatur: et quemadmodum liberum ei non est obligationem, ut non omni-
|
|
modo, si non defenditur, ipsius bona ueneant, ita ne separare quidem aes alienum patris
|
|
et filii poterit: quo casu efficietur, ut creditoribus in eum actio dari debeat. quod si sub-
|
|
stitutus heres hereditatem non adierit, creditoribus patris in id, quod pupillus reliquit, actio
|
20
|
dari non debet, quoniam neque pupilli bona uenire debent propter aes alienum patris neque
|
|
in bonis patris est quod pupillus adquisiit.
|
|
Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Fufidius refert statuas in
|
29.pr.1
|
publico positas bonis distractis eius, cuius in honorem positae sunt, non esse emptoris
|
|
bonorum eius, sed aut publicas, si ornandi municipii causa positae sint, aut eius, cuius
|
|
in honorem positae sint: et nullo modo eas detrahi posse.
|
|
Papirius Iustus libro primo de constitutionibus. Imperatores Antoninus et
|
30.pr.1
|
Uerus Augusti rescripserunt eos, qui bona sua negant iure uenisse, praeiudicio experiri
|
|
debere et frusta principem desiderare rescindi uenditionem.
|
|
Ulpianus libro secundo de omnibus tribunalibus. Si creditores heredem
|
31.pr.1
|
suspectum putent, satisdationem exigere possunt pro suo debito reddendo. cuius rei gratia
|
|
cognoscere praetorem oportet nec statim eum satisdationis necessitati subicere debet, nisi
|
|
causa cognita constiterit prospici debere his, qui suspectum eum postulauerunt. Sed
|
1.1
|
suspectu<s> heres non isdem modis, quibus suspectus tutor aestimatur: siquidem tutorem
|
|
non facultates, sed fraudulenta in rebus pupillaribus <et> callida conuersatio suspectum com-
|
|
mendet, heredem uero solae facultates. Plane in recenti aditae hereditatis audiendi erunt,
|
2.1
|
qui suspectum postulant: ceterum si probentur passi eum in hereditate morari nec quic-
|
|
quam possint obicere criminis quasi dolose uersato eo, non debebit post multum temporis
|
|
ad hanc necessitatem compelli. Quod si suspectus satisdare iussus decreto praetoris non
|
3.1
|
obtemperauerit, tunc bona hereditatis possider<i> uenumque dari ex edicto suo permittere
|
|
iubebit. Plane si doceatur nihil ex bonis alienasse nec sit quod ei iuste praeter pauper-
|
4.1
|
tatem obiciatur, contentus esse praetor debet, ut iubeat eum nihil minuere. Quod si nec
|
5.1
|
inopia laborantem eum creditores ostendere potuerint, iniuriarum actione ei tenebuntur.
|
|
Paulus libro singulari regularum. Priuilegia non ex tem-
|
32.pr.1
|
pore aestimantur, sed ex causa, et si eiusdem tituli fuerunt, concurrunt, licet diuersitates
|
|
temporis in his fuerint.
|
|
Ulpianus libro tertio regularum. Si pupillus ex contractu suo non defen-
|
33.pr.1
|
datur ideoque bona eius creditores possidere coeperint, deminutio ex his bonis fieri debet
|
|
uescendi pupilli causa. Defendere debitorem sicut ante, quam bona eius possiderentur,
|
1.1
|
licet, ita post bonorum quoque possessionem eius, siue ipse sui, siue alius defensionem
|
|
eius suscipiat, debet satisdare, ut satisdatione interposita iudicium accipiatur et a posses-
|
|
sione discedatur.
|
|
Marcianus libro quinto regularum. Quod quis nauis fabricandae uel emen-
|
34.pr.1
|
dae uel armandae uel instruendae causa uel quoque modo crediderit uel ob nauem uen-
|
|
ditam petat, habet priuilegium post fiscum.
|
|
Idem libro singulari ad formulam hypothecariam. Eum, qui in possessionem
|
35.pr.1
|
missus sit eius, qui rei publicae causa afuit, si apparuerit eum dolo molo rei publicae
|
|
causa abesse, iure in possessione esse placet, donec solidum soluatur: eum autem, qui
|
|
rerum eius, qui sine dolo malo rei publicae causa afuit, in possessionem missus sit, pignus
|
|
non contrahere et ideo discedere oportere de possessione.
|
5
|
Ulpianus libro quadragesimo quinto ad Sabinum. Eum, qui circa columnas
|
36.pr.1
|
se occultet, ut creditorem euitet, latitare placet: nam et eum, qui recedit, hoc est <qui>
|
|
supterfugit, ne secum aliqua actio moueatur, latitare placet: tam et qui urbe profugit,
|
|
utique fraudandi causa: nec enim interest, quod attinet ad latitandum, utrum quis pro-
|
|
fugerit an uero Romae agens copiam sui non facit.
|
5
|
Papinianus libro decimo responsorum. Antiochensium Coelae Syriae ciuitati,
|
37.pr.1
|
quod lege sua priuilegium in bonis defuncti debitoris accepit, ius persequendi pignoris
|
|
durare constitit.
|
|
Paulus libro primo sententiarum. Bonis uenditis excipiuntur con-
|
38.pr.1
|
cubina et liberi naturales. Res publica creditrix omnibus chirographariis creditoribus
|
1.1
|
praefertur.
|
|
Idem libro quinto sententiarum. Pupillus si non defendatur, in pos-
|
39.pr.1
|
sessione creditoribus constitutis minoribus, ex his usque ad pubertatem alimenta prae-
|
|
standa sunt. Eius, qui ab hostibus captus est, bona uenire non possunt, quam-
|
1.1
|
diu reuertatur.
|
|