| QUIBUS EX CAUSIS IN POSSESSIONEM EATUR | |
| Ulpianus libro duodecimo ad edictum. Tres fere causae sunt, ex quibus in | 42.4.1.pr.1 |
| possessionem mitti solet: rei seruandae causa, item legatorum seruandorum gratia et uen- | |
| tris nomine. damni enim infecti nomine si non caueatur, non in uniuersorum nomine fit | |
| missio, sed rei tantum, de qua damnum timetur. | |
| Idem libro quinto ad edictum. Praetor ait: 'in bona eius, qui iudicio sistendi causa | 2.pr.1 |
| fideiussorem dedit, si neque potestatem sui faciet neque defenderetur, iri iubebo'. Po- | 1.1 |
| testatem autem sui non facit, qui id agit, ne aduersarius eius copiam sui habeat: ergo | |
| latitantis bona iubet possideri. Quid si non latitet, sed absens non defendatur? nonne | 2.1 |
| uidetur potestatem sui non facere? Defendi autem uidetur, qui per absentiam suam in | 3.1 |
| nullo deteriorem causam aduersarii faciat. Haec uerba 'defenderetur' παρατατικῶϲ scripta | 4.1 |
| sunt, ut neque sufficiat umquam defendisse, si non duret defensio, neque obsit, si nunc | |
| offeratur. | |
| Idem libro quinquagensimo nono ad edictum. Apud Iulianum quaeritur, si | 3.pr.1 |
| communem rem cum Titio pater pupilli habuerit et communi diuidundo iudicio pupillus | |
| non defendatur nihilque erit, cuius nomine propter personam patris condemnatio fieri de- | |
| beat: utrum uenire bona patris oporteat an uero rei seruandae causa possideantur. et ait | |
| Iulianus, si quidem pater aliquos fructus percepit aut fecerit rem deteriorem, bona eius | 5 |
| uenire possunt: si uero nihil sit, propter quod patris bona ueneant, pupilli possideri. Mar- | |
| cellus autem notat perquam iniquum esse eum, qui nihil cum pupillo contraxit, expectare | |
| eius pubertatem. quae sententia habet rationem: ideoque cum contractus ex persona patris | |
| descendat, dicendum erit non esse exspectandam pupilli pubertatem. Contractum cum pu- | 1.1 |
| pillo potest dici et si cum seruo eius contractum sit: competit enim aduersus eum de pe- | |
| culio actio. unde probandum est ex omnibus causis, ex quibus aduersus pupillum actio | |
| datur, hoc idem seruandum. et facilius erit hoc probandum in seruo, qui in rem domini | |
| uertit aut iussu eius aut si institoria cum eo agi possit. Ego puto: et si cum tutore | 2.1 |
| eius contractum est, ex qua causa actio in pupillum datur, magis est, ut edicto locus sit, | |
| quasi cum eo contractum sit. Si pupillus heres extiterit alicui exque ea causa legata de- | 3.1 |
| beat, uidendum est, an huic edicto locus sit: magisque est, ut Marcellus scribit, etiam | |
| pupilli posse bona possideri esseque in arbitrio hereditariorum creditorum, quid potius eli- | |
| gant: etenim uidetur impubes contrahere, cum adiit hereditatem. | |
| Paulus libro quinquagensimo octauo ad edictum. Sed et is, qui miscuit se, | 4.pr.1 |
| contrahere uidetur. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo nono ad edictum. Haec autem locum habent, | 5.pr.1 |
| quotiens pupillus non defendatur a quocumque, siue a tutore uel curatore, siue habeat | |
| tutorem pupillus siue non habeat: ceterum si existat aliquis, qui defendere sit paratus, | |
| cessabit rei seruandae causa possessio. Non defendi pupillum constare debet liquereque | 1.1 |
| praetori, ut sic permittat bonorum possessionem. hoc autem constare debet sic: euocandi | |
| sunt ad praetorem tutores pupilli, ut defenda<n>t: si autem non hab<e>t tutores, requirendi | |
| cognati uel adfines et si qui alii forte sunt, quos uerisimile est defensionem pupilli pupillae | |
| non omissuros uel propter necessitudinem uel propter caritatem uel qua alia ratione: liberti | 5 |
| etiam si qui sunt idonei, euocandi exquirendaque defensio. si aut negent se defendere aut | |
| non negent, sed taceant, tunc praetor possessionem dabit, tamdiu scilicet, quoad non de- | |
| fendatur: si defendi coeperit pupillus uel pupilla, desinet possideri. idem est et in furioso. | |
| Ait Praetor: 'si is pupillus in suam tutelam uenerit eaue pupilla uiripotens fuerit et recte | 2.1 |
| defendetur: eos, qui bona possident, de possessione decedere iubebo'. Recte defendi quid | 3.1 |
| sit, uideamus, utrum tantum copiam sui facere et ad suscipiendum iudicium paratum ess<e> | |
| an uero et satisdare omnimodo. et quidem non solum ipsis se defendere uolentibus hoc | |
| edictum scriptum est, sed in rem: et 'recte defendetur' hoc est uel a se uel ab alio quo- | |
| cumque. sed si alius defendat, erit necessaria satisdatio, si ipse, non puto necessariam | 5 |
| satisdationem. ergo oblata defensione deici poterit interdicto reddito. | |
| Paulus libro quinquagensimo septimo ad edictum. In possessionem mitti solet | 6.pr.1 |
| creditor et si sub condicione ei pecunia promissa sit. Cum dicitur: 'et eius, cuius bona | 1.1 |
| possessa sunt a creditoribus, ueneant, praeterquam pupilli et eius, qui rei publicae causa | |
| sine dolo malo afuit', intellegimus eius, qui dolo malo afuerit, posse uenire. Si ab hosti- | 2.1 |
| bus quis captus sit, creditores eius in possessionem mittendi sunt, ut tamen non statim | |
| bonorum uenditio permittatur, sed interim bonis curator detur. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo nono ad edictum. Fulcinius existi- | 7.pr.1 |
| mat creditores rei seruandae causa missos in possessionem ex his rebus ali non debere. | |
| Praetor ait: 'Qui fraudationis causa latitabit, si boni uiri arbitratu non defendetur, | 1.1 |
| eius bona possideri uendique iubebo'. Cum hoc edictum locum habeat, non sufficit | 2.1 |
| latitare, sed et necesse est fraudationis causa id fieri: neque quod fraudationis causa sine | |
| latitatione fit, satis est ad possessionem et uenditionem, sed oportet fraudationis causa | |
| latitare. et est frequentissima haec causa possessionis: nam in usu latitantium bona pos- | |
| sidentur. Si quis possederit bona alicuius quasi latitantis, qui non latitabat, et uendiderit, | 3.1 |
| consequens erit dicere uenditionem bonorum secutam nullius momenti esse. Quid sit autem | 4.1 |
| latitare, uideamus. latitare est non, ut Cicero definit, turpis occultatio sui: potest enim | |
| quis latitare non turpi d<e> causa, ueluti qui tyranni crudelitatem timet aut uim hostium aut | |
| domesticas seditiones. Sed is, qui fraudationis causa latitet, non tamen propter creditores, | 5.1 |
| etsi haec latitatio creditores fraudet, in ea tamen erit causa, ne hinc possideri bona eius | |
| possint, quia non hoc animo latitet, ut fraudet creditores: animus enim latitantis quaeritur, | |
| quo animo latitet, ut fraudet creditores an alia ex causa. Quid ergo, si duas causas lati- | 6.1 |
| tandi habuit uel plures, inter quas etiam fraudandi creditores? an uenditio recte procedat? | |
| et puto probandum, si plures causae sint latitationis, inter quas est et fraudationis causa, | |
| nocere debere posseque hinc bona uendi. Quid si aduersus quosdam occultare se consilium | 7.1 |
| non est, aduersus quosdam est, quid dicemus? et rectissime Pomponius scribit non ad- | |
| uersus omnes latitationem exigendam, sed aduersus eum, quem quis decipere et fraudare | |
| latitatione destinat. utrum ergo omnes bona eius uendere possunt, quia latitat, hoc est | |
| etiam hi, aduersus quos non latitat, quia uerum est eum latitare, an uero is solus, ad- | 5 |
| uersus quem latitat? et quidem uerum est eum latitare et fraudationis causa latitare, etsi | |
| non aduersus me latitet: sed illud spectandum Pomponius putat, an aduersus me, eumque | |
| solum posse hinc uenditionem impetrare, aduersus quem latitetur. Latitare autem est cum | 8.1 |
| tractu aliquo latere, quemadmodum factitare frequenter facere. Adeo autem latitatio ani- | 9.1 |
| mum et affectum occultantis <s>e desiderat, ut recte dictum sit furiosum hinc uenditionem | |
| pati non posse, quia non se occultat, qui suus non est. Plane si non defendatur furiosus, | 10.1 |
| curatorem ei dandum, aut bona eius ut possideantur, nominatim permittendum est. Labeo | |
| autem scribit, si non inueniatur curator uel defensor furiosi, sed et si curator datus eum | |
| non defendat, tunc remouendum eum et oportere praetorem dare curatorem aliquem ex | |
| creditoribus, ut non amplius, quam necesse est, ex bonis furiosi ueneat: eaque seruanda | 5 |
| Labeo ait, quae solent seruari, cum uenter in possessionem mittitur. Plane interdum bona | 11.1 |
| eius causa cognita uendenda erunt, si urgueat aes alienum et dilatio damnum sit allatura | |
| creditoribus, ita autem uendenda, ut quod supersit, furioso detur, quia hominis eius status | |
| et habitus a pupilli condicione non multum abhorret: quod quidem non est sine ratione. | |
| Idemque et in prodigo dicendum est ceterisque, qui curatorum ope iuuantur: nec enim | 12.1 |
| quisquam proprie latitare eos dixerit. Illud sciendum est posse quem in eadem ciuitate | 13.1 |
| esse et latitare, et in alia ciuitate et non latitare. etenim qui in alia ciuitate sit copiamque | |
| sui faciat in publico ibique pareat, an latitet, uideamus. et hodie hoc iure utimur, ut siue | |
| quis eodem loci agat siue peregre agat, si tamen occursum creditoris euitet, latitare ui- | |
| deatur. denique eum quoque, qui in foro eodem agat, si circa columnas aut stationes se | 5 |
| occultet, uideri latitare ueteres responderunt, et posse quem aduersus alterum latitare, ad- | |
| uersus alterum non. constat autem, ut ipse eius possit bona uendere, aduersus quem la- | |
| titat. Si in diem uel sub condicione debitor latitet, antequam dies uel condicio | 14.1 |
| ueniat, non possunt bona eius uenire: quid enim interest, debitor quis non sit an | |
| nondum conueniri possit? nam et si non sit debitor, idem dicemus. idem erit dicendum | |
| et si quis habeat quidem actionem, sed talem, quae per exceptionem repellitur. Si quis | 15.1 |
| actione de peculio filii uel serui nomine conueniri possit, si latitet, eo iure utimur, ut pos- | |
| sint bona eius possideri et uenire, tametsi nihil fuerit in peculio, quia esse potest et rei | |
| iudicatae tempus spectamus, utrum sit an non sit, et quod teneat actio, etiam si nihil in | |
| peculio fuerit. Item uideamus, si quis aduersus in rem actionem latitet, an bona eius | 16.1 |
| possideri uenumque dari possint. extat Neratii sententia existimantis bona esse uendenda: | |
| et hoc rescripto Hadriani continetur, quo iure utimur. Celsus autem Sexto respondit, si | 17.1 |
| fundum, quem petere uolo, Titius possideat neque absens defendatur, commodius se existi- | |
| mare in fundi possessionem mittendum quam bona eius possideri. hoc adnotandum est | |
| Celsum consultum non de latitante, sed de absente. Idem Celsus existimat, si is, a quo | 18.1 |
| hereditatem petere uelim, latitat, commodissime fieri posse, ut in possessionem mittar rerum, | |
| quas pro herede uel pro possessore possidet: sed si dolo fecit, quo minus possideret, bona | |
| eius possidenda et uendenda sunt. Diuus quoque Pius in persona eius, qui hereditatem | 19.1 |
| possidens copiam sui non faciebat, rescripsit in possessionem rerum hereditariarum aduer- | |
| sarium inducendum: in quo rescript<o> et fructum percipere iussit eum, qui per nimiam | |
| contumaciam possessoris hereditatis, ut lucro eius cedat, in possessionem inductus est re- | |
| rum hereditariarum. | 5 |
| Idem libro sexagensimo ad edictum. Si diu incertum sit, heres extaturus nec- | 8.pr.1 |
| ne sit, causa cognita permitti oportebit bona rei seruandae causa possidere, et, si ita res | |
| urgueat uel condicio bon<or>um, etiam hoc erit concedendum, ut curator constituatur | |
| Paulus libro quinquagensimo septimo ad edictum. unus ex creditoribus. | 9.pr.1 |
| Si alter ex heredibus intra tempora sibi praestituta deliberet adire hereditatem, alter uero | 1.1 |
| neget se aditurum, uidendum est, quid creditoribus agendum sit. et placet interim eos in | |
| possessionem mittendos custodiae causa, donec appareat, is qui deliberat utrum adgnoscat | |
| partem suam an non adgnoscat. | |
| Ulpianus libro octagensimo primo ad edictum. Si pupillus praesens sit, tu- | 10.pr.1 |
| torem autem non habeat, pro absente habendus est. | |
| Paulus libro octauo ad Plautium. Si filio familias legatum uel fideicommis- | 11.pr.1 |
| sum sub condicione relictum sit, dicendum est tam ipsum quam patrem in possessionem | |
| mittendos esse, quia ambo spem commodi habent. | |
| Pomponius libro uicensimo tertio ad Quintum Mucium. Cum legatorum uel | 12.pr.1 |
| fideicommissi seruandi causa, uel quia damni infecti nobis non caueatur, bona possidere | |
| praetor permittit, uel uentris nomine in possessionem nos mittit, non possidemus, sed magis | |
| custodiam rerum et obseruationem nobis concedit. | |
| Papinianus libro quarto decimo responsorum. Ad cognitionem imperatorum | 13.pr.1 |
| a praeside prouinciae remissus etsi in ceteris litibus Romae defendere se non cogitur, tamen | |
| in prouincia defendendus est: nam et exilio temporario puniti, si defensor non existat, | |
| bona ueneunt. | |
| Paulus libro secundo quaestionum. Si quis creditorem prohibuerit bona | 14.pr.1 |
| debitoris ingredi, datur in eum actio, quanti ea res sit. Sed et si quis legatorum seruan- | 1.1 |
| dorum causa missus in possessionem admissus non est, si legati condicio pendeat, licet | |
| possit deficere, aestimatur tamen id quod legatum est, quia interest eius cautum habere. | |
| Creditore autem condicionalis in possessionem non mittitur, quia is mittitur, qui potest bona | 2.1 |
| ex edicto uendere. | |
| Ulpianus libro sexto fideicommissorum. Is, qui rem permutatam accepit, | 15.pr.1 |
| emptori similis est: item is, qui rem in solutum accepit uel qui lite aestimata retinuit uel | |
| ex causa stipulationis non ob liberalitatem est consecutus. |