| DE CESSIONE BONORUM | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad edictum. Creditori, qui ob resti- | 42.3.1.pr.1 |
| tutionem aedificiorum crediderit, priuilegium exigendi datur. | |
| Idem libro uicensimo primo ad edictum. In personalibus actio- | 2.pr.1 |
| nibus qui postea quidem contraxerunt, uerum ut pecunia eorum ad priores creditores per- | |
| ueniat, in locum eorum succedunt. | |
| Idem libro quinquagensimo octauo ad edictum. Is, qui bonis cessit, | 3.pr.1 |
| ante rerum uenditionem utique bonis suis non caret: quare si paratus fuerit se defendere, | |
| bona eius non ueneunt. | |
| Idem libro quinquagensimo nono ad edictum. Is qui bonis cessit si quid postea | 4.pr.1 |
| adquisierit, in quantum facere potest conuenitur. Sabinus et Cassius putabant | 1.1 |
| eum qui bonis cessit ne quidem ab aliis, quibus debet, posse inquietari. | |
| Paulus libro quinquagensimo sexto ad edictum. Quem paenitet bonis cessisse, | 5.pr.1 |
| potest defendendo se consequi, ne bona eius ueneant. | |
| Ulpianus libro sexagensimo quarto ad edictum. Qui bonis suis cessit, si | 6.pr.1 |
| modicum aliquid post bona sua uendita adquisiuit, iterum bona eius non ueneunt. unde | |
| ergo modum hunc aestimabimus, utrum ex quantitate eius quod adquisitum est an uero | |
| ex qualitate? et putem ex quantitate id aestimandum esse eius quod quaesiit, dummodo | |
| illud sciamus, si quid misericordiae causa ei fuerit relictum, puta menstruum uel | 5 |
| annuum alimentorum nomine, non oportere propter hoc bona eius iterato uenundari: nec | |
| enim fraudandus est alimentis cottidianis. idem et si usus fructus ei sit concessus uel | |
| legatus, ex quo tantum percipitur, quantum ei alimentorum nomine satis est. | |
| Modestinus libro secundo pandectarum. Si debitoris bona uenierint, postulan- | 7.pr.1 |
| tibus creditoribus permittitur rursum eiusdem debitoris bona distrahi, donec suum conse- | |
| quantur, si tales tamen facultates adquisitae sunt debitori, quibus praetor moueri possit. | |
| Ulpianus libro uicensimo sexto <ad edictum>. Qui cedit bonis, antequam debi- | 8.pr.1 |
| tum adgnoscat, condemnetur uel in ius confiteatur, audiri non debet. | |
| Marcianus libro quinto decimo institutionum. Bonis cedi non tantum in iure, | 9.pr.1 |
| sed etiam extra ius potest. et sufficit et per nuntium uel per epistulam id declarari. |