| DE CONFESSIS | |
| Paulus libro quinquagensimo sexto ad edictum. Confessus pro iudicato est, | 42.2.1.pr.1 |
| qui quodammodo sua sententia damnatur. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo octauo ad edictum. Non fatetur qui | 2.pr.1 |
| errat, nisi ius ignorauit. | |
| Paulus libro nono ad Plautium. Iulianus ait confessum certum se debere | 3.pr.1 |
| legatum omnimodo damnandum, etiam si in rerum natura non fuisset et si iam a natura | |
| recessit, ita tamen, ut in aestimationem eius damnetur: quia confessus pro iudicato | |
| habetur. | |
| Idem libro quinto decimo ad Plautium. Si is, cum quo lege Aquilia agitur, | 4.pr.1 |
| confessus est seruum occidisse, licet non occiderit, si tamen occisus sit homo, ex con- | |
| fesso tenetur. | |
| Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum. Qui Stichum debere se con- | 5.pr.1 |
| fessus est, siue mortuus iam Stichus erat siue post litis contestationem decesserit, con- | |
| demnandus est. | |
| Ulpianus libro quinto de omnibus tribunalibus. Certum confessus pro iudi- | 6.pr.1 |
| cato erit, incertum non erit. Si quis incertum confiteatur uel corpus sit confessus Stichum | 1.1 |
| uel fundum dare se oportere, urgueri debet, ut certum confiteatur: item eum, qui rem | |
| confessus est, ut certam quantitatem fateatur. Sed et si fundum uindicem meum esse | 2.1 |
| tuque confessus sis, perinde habeberis, atque si dominii mei fundum esse pronuntiatum | |
| esset. et si alia quacumque actione ciuili uel honoraria uel interdicto exhibitorio uel resti- | |
| tutorio uel prohibitorio dum quis conuenitur, confiteatur, dici potest in his omnibus sub- | |
| sequi praetorem uoluntatem orationis diui Marci debere et omne omnino, quod quis con- | 5 |
| fessus est, pro iudicato habere. dabitur igitur ex his actionibus, ex quibus dies datur ad | |
| restituendam rem, confesso tempus ad restitutionem et, si non restituatur, lis aestimabitur. | |
| Si quis absente aduersario confessus sit, uidendum, numquid non debeat pro iudicato ha- | 3.1 |
| ber<i>, quia nec qui iurat de operis, obligatur nec soleat quis absenti condemnari. certe | |
| procuratorem, tutorem curatoremue praesentem esse sufficit. Sed an et ipsos procuratores | 4.1 |
| uel tutores uel curatores fateri sufficiat, uideamus: et non puto sufficere. In pupillo tutoris | 5.1 |
| auctoritatem exigimus. | |
| Minorem a confessione sua restituemus. | 6.1 |
| Confessi utique post con- | 7.1 |
| fessionem tempora quasi ex causa iudicati habebunt. | |
| Africanus libro quinto quaestionum. Cum fideicommissum peteretur, heres | 7.pr.1 |
| confessus est debere: arbiter ad restituendum datus comperit nihil deberi: quaesitum est, | |
| an possit absoluere. respondi posse interesse, qua ex causa nihil debeatur. nam si ob id, | |
| quod nullum fideicommissum fuerit, non debere eum absoluer<e>: si uero quia testator forte | |
| soluendo non erat aut quod heres omne solutum esse apud praetorem dixerat et, cum | 5 |
| controuersia et conputatio difficilior esset, arbiter datus fuerit, saluo officio eum absolu- | |
| turum: has enim partes eius esse, ut, si in computatione nihil inueniatur, possit absoluere. | |
| sed et ex superiore casu ad praetorem remittere debet, ut absoluatur. | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. Non omnimodo confessus condemnari debet | 8.pr.1 |
| rei nomine, quae, an in rerum natura esset, incertum sit. |