| LIBER QUADRAGESIMUS SECUNDUS | |
| DE RE IUDICATA ET DE EFFECTU SENTENTIARUM ET | |
| DE INTERLOCUTIONIBUS | |
| Modestinus libro septimo pandectarum. Res iudicata dicitur, | 42.1.1.pr.1 |
| quae finem controuersiarum pronuntiatione iudicis accipit: quod uel condemnatione uel | |
| absolutione contingit. | |
| Ulpianus libro sexto ad edictum. Qui pro tribunali cognoscit, non semper | 2.pr.1 |
| tempus iudicati seruat, sed nonnumquam artat, nonnumquam prorogat pro causae qualitate | |
| et quantitate uel personarum obsequio uel contumacia. sed perraro intra statutum tempus | |
| sententiae exsequentur, ueluti si alimenta constituantur uel minori uiginti quinque annis | |
| subuenitur. | 5 |
| Paulus libro septimo decimo ad edictum. Qui damnare potest, is absoluendi | 3.pr.1 |
| quoque potestatem habet. | |
| Ulpianus <libro> quinquagensimo octauo ad edictum. Si se non optulit procu- | 4.pr.1 |
| rator, iudicati actio in eum denegabitur et in dominum dabitur: si se optulit, in ipsum | |
| dabitur. optulisse autem se liti uidetur non is, qui in rem suam procurator datus sit: | |
| nam hic alia ratione recusare iudicati actionem non potest, quia hic non in alienam, sed | |
| in suam rem procurator factus est. Tutor quoque uel curator in ea condicione sunt, ut | 1.1 |
| non debeant uideri se liti optulisse, idcircoque debet denegari in eos iudicati actio. Actor | 2.1 |
| municipum potest rem iudicatam recusare: in municipes enim iudicati actio dabitur. Ait | 3.1 |
| praetor: 'condemnatus ut pecuniam soluat'. a iudicato ergo hoc exigitur, ut pecuniam | |
| soluat. quid ergo, si soluere quidem paratus non sit, satisfacere autem paratus sit, quid | |
| dicimus? et ait Labeo debuisse hoc quoque adici 'neque eo nomine satisfaciat': fieri enim | |
| posse, ut idoneum expromissorem habeat. sed ratio pecuniae exigendae haec fuit, quod | 5 |
| noluerit praetor obligationes ex obligationibus fieri: idcirco ait 'ut pecunia soluatur'. ex | |
| magna tamen et idonea causa accedendum erit ad Labeonis sententiam. Si ex conuen- | 4.1 |
| tione litigantium cautum sit post rem iudicatam ei, cui quis condemnatus est, eueniet, ut | |
| hic et retendatur, si modo nouatio intercessit: ceterum si non nouandi causa id factum | |
| est, manebit ordo exsecutionis. sed et si pignora accepta sint uel fideiussores in rem iudi- | |
| catam, consequens erit dicere non cessare exsecutionem, quippe cum accesserit aliquid | 5 |
| rei iudicatae, non sit a re iudicata recessum. idem obseruandum est in eo, cuius procu- | |
| rator condemnatus est. Si quis condemnatus sit, ut intra certos dies soluat, unde ei | 5.1 |
| tempus iudicati actionis computamus, utrum ex quo sententia prolata est an uero ex eo, | |
| ex quo dies statutus praeteriit? sed si quidem minorem diem statuerit iudex tempore | |
| legitimo, repletur ex lege, quod sent<ent>iae iudicis deest: sin autem ampliorem numerum | |
| dierum sua definitione iudex amplexus est, computabitur reo et legitimum tempus et quod | 5 |
| supra id iudex praestitit. Condemnatum accipere debemus eum, qui rite condemnatus est, | 6.1 |
| ut sententia ualeat: ceterum si aliqua ratione sententia nullius momenti sit, dicendum est | |
| condemnationis uerbum non tenere. Soluisse accipere debemus non tantum eum, qui | 7.1 |
| soluit, uerum omnem omnino, qui ea obligatione liberatus est, quae ex causa iudicati | |
| descendit. Celsus scribit, si noxali condemnatus eum seruum, in quo usus fructus alienus | 8.1 |
| est, noxae dedisti, posse tecum adhuc agi iudicati: sed si usus fructus interierit, liberari ait. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo nono ad edictum. Ait praetor: 'cuius de ea | 5.pr.1 |
| re iurisdictio est'. melius scripsisset: 'cuius de ea re notio est': etenim notionis nomen | |
| etiam ad eos pertineret, qui iurisdictionem non habent, sed habent de quauis alia causa | |
| notionem. Si iudex aliquem sic condemnet, ut, quod habet ex testamento uel codicillis | 1.1 |
| Maeuii, restitueret Titio, sic accipiendum est, quasi quantitatem nominauit, quae testamento | |
| uel codicillis relicta est. sed et si fideicommissum sine scriptura pronuntiatum, idem erit | |
| probandum. | |
| Idem libro sexagensimo sexto ad edictum. Miles, qui sub armata | 6.pr.1 |
| militia stipendia meruit, condemnatus eatenus, qua facere potest, cogitur soluere. | |
| Decem aut noxae dedere condemnatus iudicati in decem tene- | 1.1 |
| tur: facultatem enim noxae dedendae ex lege accipit. at is, qui stipulatus est decem | |
| aut noxae dedere, non potest decem petere, quia in stipulatione singula per se ueniunt | |
| ea, quae singula separatim stipulari possumus: at iudicium solius noxae deditionis nullum | |
| est, sed pecuniariam condemnationem sequitur. et ideo iudicati decem agitur, his enim | 5 |
| solis condemnatur: noxae deditio in solutione est, quae e lege tribuitur. Qui | 2.1 |
| iudicati bona auctoritate sua distraxit, furti actione et ui bonorum raptorum ei tenetur. | |
| Iudicati actio perpetua est et rei persecutionem continet: item heredi et in heredem competit. | 3.1 |
| Gaius libro ad edictum praetoris urbani titulo de re | 7.pr.1 |
| iudicata. Intra dies constitutos, quamuis iudicati agi non possit, multis tamen modis iudi- | |
| catum liberari posse hodie non dubitatur, quia constitutorum dierum spatium pro iudicato, | |
| non contra iudicatum per legem constitutum est. | |
| Paulus libro quinto ad Plautium. Si homo ex stipulatu petitus post litem | 8.pr.1 |
| contestatam decesserit, absolutionem non faciendam et fructuum rationem habendam placet. | |
| Pomponius libro quinto ex Plautio. Furioso sententia a iudice uel ab arbitro | 9.pr.1 |
| dici non potest. | |
| Marcellus libro secundo digestorum. Qui, cum se pro patre fami- | 10.pr.1 |
| lias fingeret, mutuam pecuniam accepit et exheres a patre uel emancipatus sit, quamuis | |
| facere non possit, debet condemnari. | |
| Celsus libro quinto digestorum. Si kalendis fieri aliquid stipulatus sum, | 11.pr.1 |
| nempe quandocumque post kalendas accepto iudicio tanti tamen aestimanda lis est, quanti | |
| interfuit mea kalendis id fieri: ex eo enim tempore quidque aestimatur, quod nouissime | |
| solui poterit. | |
| Marcellus libro quarto digestorum. In depositi uel commodati iudicio, | 12.pr.1 |
| quamquam dolo aduersarii res absit, condemnato succurri solet, ut ei actionibus suis do- | |
| minus cedat. | |
| Celsus libro sexto digestorum. Si quis ab alio decem, ab alio satisdari sti- | 13.pr.1 |
| pulatus est, aestimandum erit, quantum stipulatoris intersit satisdari, idque aut tantundem | |
| erit aut minus aut interdum etiam nihil: neque enim uani timoris ulla aestimatio est. | |
| uerum sorte soluta nullum iam pretium aestimationis est, aut quantum ex sorte fuerit so- | |
| lutum, tantundem ex aestimatione decedet. Si quis promiserit prohibere se, ut aliquid | 1.1 |
| damnum stipulator patiatur, et faciat ne quod ex ea re damnum ita habeatur, facit quod | |
| promisit: si minus, quia non facit quod promisit, in pecuniam numeratam condemnatur, | |
| sicut euenit in omnibus faciendi obligationibus. | |
| Idem libro uicensimo quinto digestorum. Quod iuss<it> uetuitue prae- | 14.pr.1 |
| tor, contrario imperio tollere et remittere licet: de sent<ent>iis contra. | |
| Ulpianus libro tertio de officio consulis. A diuo Pio rescriptum est magi- | 15.pr.1 |
| stratibus populi Romani, ut iudicum a se datorum uel arbitrorum sententiam exsequantur | |
| hi qui eos dederunt. Sententiam Romae dictam etiam in prouinciis posse praesides, si | 1.1 |
| hoc iussi fuerint, ad finem persequi imperator noster cum patre rescripsit. In uenditione | 2.1 |
| itaque pignorum captorum facienda primo quidem res mobiles <et> animales pignori capi | |
| iubent, mox distrahi: quarum pretium si suffecerit, bene est. si non suffecerit, etiam soli | |
| pignora capi iubent et distrahi. quod si nulla mouentia sint, a pignoribus soli initium fa- | |
| ciunt: sic denique interloqui solent, si mouentia non sint, ut soli quoque capiantur: nam | 5 |
| a pignoribus soli initium faciendum non est. quod si nec quae soli sunt sufficiant uel | |
| nulla sint soli pignora, tunc peruenietur etiam ad iura. exsequuntur itaque rem iudicatam | |
| praesides isto modo. Si pignora, quae capta sunt, emptorem non inueniant, rescriptum | 3.1 |
| est ab imperatore nostro et diuo patre eius, ut addicantur ipsi, cui quis condemnatus est, | |
| addicantur autem utique ea quantitate quae debetur. nam si creditor maluerit pignora in | |
| creditum possidere isque esse contentus, rescriptum est non posse eum quod amplius sibi | |
| debetur petere, quia uelut pacto transegisse de credito uidetur, qui contentus fuit pignora | 5 |
| possidere, nec posse eum in quantitatem certam pignora tenere et superfluum petere. | |
| Si rerum, quae pignoris iure captae sunt, controuersia fiat, constitutum est ab imperatore | 4.1 |
| nostro ipsos, qui rem iudicatam exsequuntur, cognoscere debere de proprietate: et si | |
| cognouerint eius fuisse qui condemnatus est, rem iudicatam exsequentur. sed sciendum | |
| est summatim eos cognoscere debere nec sententiam eorum posse debitori praeiudicare, si | |
| forte hi dimittendam eam rem putauerint, quasi eius sit, qui controuersiam mouit, non | 5 |
| eius, cuius nomine capta est: nec eum, cui restituta est, statim habere per sententiam | |
| debere, si forte iure ordinario coeperit ab eo res peti. sic euenit, ut omnibus integris | |
| tantum capioni res iudicata proficiat. sed illud debet dici, ubi controuersia est de pignore, | |
| id dimitti debere et capi aliud, si quod est sine controuersia. Quod si res sit pignerata, | 5.1 |
| quae pignori capta est, uidendum est, an sic distrahi possit, ut dimisso creditore super- | |
| fluum in causam iudicati conuertatur. et quamquam non cogatur creditor rem, quam pignori | |
| accepit, distrahere: tamen in iudicati exsecution<e> seruatur, ut, si emptorem inuenerit res | |
| quae capta est, qui dimisso priore creditore superfluum soluere sit paratus, admittenda | 5 |
| sit huius quoque rei distractio. nec uidetur deterior condicio creditoris fieri suum conse- | |
| cuturi nec prius ius pignoris dimissuri, quam si ei fuerit satisfactum. Si post addictum | 6.1 |
| pignus aliqua controuersia emptori moueatur, an sit cognitio eiusdem iudicis, qui senten- | |
| tiam exsecutus fuerit, uidendum est. et cum semel emptio perfecta sit eiusque qui com- | |
| parauit periculum uertatur, non puto locum esse cognitioni: certe posteaquam inductus | |
| est emptor in possessionem, nonne cessabunt partes eorundem iudicum? idemque et si | 5 |
| ipsi, cui quis iudicatus est, res fuerit addicta. Sed si emptor, cui pignora sunt addicta | 7.1 |
| exsequente iudice, pretium non soluat, utrum aduersus emptorem porrigere manus debeant | |
| idem iudices, qui sententiam exsequuntur, uidendum est. et non puto eos ultra procedere: | |
| ceterum longe res abibit. quid enim dicemus? condemnabunt emptorem et sic exsequentur | |
| aduersus eum sententiam, an statim pro iudicato habebunt? et quid si neget se emisse | 5 |
| aut exsoluisse contendat? melius igitur erit, si non se interponant, maxime cum nec habeat | |
| actionem aduersus eum is, cui iudicatum fieri desideratur. nec iniuria adficietur: oportet | |
| enim res captas pignori et distractas praesenti pecunia distrahi, non sic, ut post tempus | |
| pecunia soluatur. certe si se interponant, hactenus debebunt interuenire, ut ipsam rem | |
| addictam capiant et distrahant, quasi nondum uinculo pignoris liberatam. Sic quoque | 8.1 |
| iudices exsequentur iudicatum, ut nomina iure pignoris capiant, si nihil aliud sit quod | |
| capi possit: posse enim nomen iure pignoris capi imperator noster rescripsit. Sed utrum | 9.1 |
| confessum nomen tantum capi possit an etiam si neget quis se debere, uideamus. et magis | |
| est, ut id dumtaxat capiatur, quod confitetur: ceterum si negetur, aequissimum erit discedi | |
| a nomine, nisi forte quis exemplum secutus corporalium pignerum ultra processerit dixerit- | |
| que ipsos debere iudices de nomine cognoscere, ut cognoscunt de proprietate: sed contra | 5 |
| rescriptum est. Item quid dicemus? utrum ipsi iudices conuenient nomen exigentque id | 10.1 |
| quod debetur et in causa<m> iudicati conuertent, an uero uendent nomen, ut pignora corpo- | |
| ralia solent? et necesse est, ut quod eis facilius uideatur ad rem exsequendam, hoc fa- | |
| ciant. Sed et si pecunia penes argentarios sit, aeque capi solet. hoc amplius et si penes | 11.1 |
| alium quem, destinata tamen ei, qui condemnatus est, solet pignoris iure capi et conuerti | |
| in causam iudicati. Praeterea pecuniam quoque depositam nomine condemnati uel in ar- | 12.1 |
| cam reclusam solent capere, ut iudicato satisfiat. hoc amplius et si pupillaris pecunia in | |
| arcam reposita sit ad praediorum comparationem, et citra permissum praetoris ab eo, qui | |
| exsequitur iudicatum, solet capi et in causam iudicati conuerti. | |
| Ulpianus libro sexagensimo tertio ad edictum. Sunt qui in | 16.pr.1 |
| id quod facere possunt conueniuntur, id est non deducto aere alieno. et quidem sunt hi | |
| fere. qui pro socio conueniuntur (socium autem omnium bonorum accipiendum est): item | |
| parens: | |
| Idem libro decimo ad edictum. patronus patrona liberique eorum et parentes: | 17.pr.1 |
| item maritus de dote in id quod facere potest conuenitur: | |
| Idem libro sexagensimo sexto ad edictum. item miles, qui sub | 18.pr.1 |
| armata militia stipendia meruit, condemnatus eatenus, quatenus facere potest, cogitur | |
| soluere. | |
| Paulus libro sexto ad Plautium. Inter eos, quibus ex ea- | 19.pr.1 |
| dem causa debetur, occupantis melior condicio est nec deducitur, quod eiusdem condi- | |
| cionis hominibus debetur, sicuti fit in de peculio actione: nam et hic occupantis melior est | |
| causa. sed et si cum patre patronoue agetur, non est deducendum aes alienum, maxime | |
| quod eiusdem condicionis personis debebitur, ut liberis libertis. Is quoque, | 1.1 |
| qui ex causa donationis conuenitur, in quantum facere potest condemnatur et | |
| quidem is solus deducto aere alieno: et inter eos, quibus ex simili causa pecunia debetur, | |
| occupantis potior erit causa. immo nec totum quod habet extorquendum ei puto: sed et | |
| ipsius ratio habenda est, ne egeat. | 5 |
| Modestinus libro secundo differentiarum. Non tantum dotis nomine maritus | 20.pr.1 |
| in quantum facere possit condemnatur, sed ex aliis quoque contractibus ab uxore iudicio | |
| conuentus in quantum facere potest, condemnandus est ex diui Pii constitutione. quod et | |
| in persona mulieris aequa lance seruari aequitatis suggerit ratio. | |
| Paulus libro sexto ad Plautium. Sicut autem cum marito agitur, ita et cum | 21.pr.1 |
| socero, ut non ultra facultates damnetur. an si cum socero ex promissione dotis agatur, | |
| in id quod facere potest, damnandus sit? quod et id aequum esse uidetur: sed alio iure | |
| utimur, ut et Neratius scribit. | |
| Pomponius libro uicensimo primo ad Quintum Mucium. Sed hoc ita acci- | 22.pr.1 |
| piendum est, si a socero dos ex promissione petatur soluto matrimonio: uerum si manente | |
| matrimonio dos ab eo petatur, succurrendum utique est, ut ne maioris summae con- | |
| demnetur, quam quantum facere potest. Quod autem de sociis dictum | 1.1 |
| est, ut et hi in quantum facere possint condemnentur, causa cognita se facturum praetor | |
| edicit. causae cognitio autem in hoc erit, ut neganti se socium esse aut ex doli clausula | |
| obligato non succurratur. | |
| Paulus libro sexto ad Plautium. Si cum procuratore mariti de | 23.pr.1 |
| dote actum fuerit, si quidem uiuo marito condemnatio fiet, in quantum facere potest fiet | |
| damnatio (nam et defensor mariti in id, quod ille facere potest, damnatur), mortuo uero | |
| marito in solidum. | |
| Pomponius libro quarto ex Plautio. Et si fideiussor acceptus sit rei uel | 24.pr.1 |
| actionis, non proderit, si persona, pro qua fideiussit, in quantum facere potest, condemnanda | |
| est. Si maritus soluendo non fuerit, licet ipsi marito prosit, quod facere non possit (id | 1.1 |
| enim personae mariti praestatur), heredi eius hoc non prodest. | |
| Paulus libro sexagensimo ad edictum. Sciendum est heredes earum perso- | 25.pr.1 |
| narum non in id, quod facere possunt, sed in integrum teneri. | |
| Ulpianus libro septuagensimo septimo ad edictum. Si conuenerit | 26.pr.1 |
| inter litigatores, quid pronuntietur, non ab re erit iudicem huiusmodi sententiam proferre. | |
| Modestinus libro primo responsorum. Praeses prouinciae usuras usurarum | 27.pr.1 |
| condemnauit contra leges et sacras constitutiones ideoque Lucius Titius contra prolatam | |
| sententiam iniustam praesidis appellauit: quaero, cum non secundum legem Titius pro- | |
| uocasset, an exigi possit pecunia secundum condemnationem. Modestinus respondit, si | |
| sententiae certa quantitas continetur, nihil proponi, cur iudicati agi non possit. | 5 |
| Idem libro duodecimo responsorum. Duo iudices dati diuersas sententias | 28.pr.1 |
| dederunt. Modestinus respondit utramque sententiam in pendenti esse, donec competens | |
| iudex unam earum confirmauerit. | |
| Idem libro septimo pandectarum. Tempus, quod datur iudicato, etiam here- | 29.pr.1 |
| dibus eius ceterisque qui in locum eius succedunt tribuitur (uidelicet quod ex tempore | |
| deest), quia causae magis quam personae beneficium praestituitur. | |
| Pomponius libro septimo uariarum lectionum. Cum ex causa donationis pro- | 30.pr.1 |
| missa pecunia est, si dubium sit, an ea res eo usque donatoris facultates exhaurire possit, | |
| ut uix quicquam ei in bonis relictum sit, actio in id quod facere possit danda est, ita ut | |
| et ipsi donatori aliquid sufficiens relinquatur. quod maxime inter liberos et parentes ob- | |
| seruandum est. | 5 |
| Callistratus libro secundo cognitionum. Debitoribus non tan- | 31.pr.1 |
| tum petentibus dies ad soluendum dandi sunt, sed et prorogandi, si res exigat: si qui | |
| tamen per contumaciam magis, quam quia non possint explicare pecuniam, differant solu- | |
| tionem, pignoribus captis compellendi sunt ad satisfaciendum ex forma, quam Cassio pro- | |
| consuli diuus Pius in haec uerba rescripsit: 'His, qui fatebuntur debere aut ex re iudicata | 5 |
| necesse habebunt reddere, tempus ad soluendum detur, quod sufficere pro facultate cuiusque | |
| uidebitur: eorum, qui intra diem uel ab initio datum uel ex ea causa postea prorogatum | |
| sibi non reddiderint, pignora capi eaque, si intra duos menses non soluerint, uendantur: | |
| si quid ex pretiis supersit, reddatur ei, cuius pignora uendita erant'. | |
| Idem libro tertio cognitionum. Cum prolatis constitutionibus contra eas pro- | 32.pr.1 |
| nuntiat iudex, eo quod non existimat causam, de qua iudicat, per eas iuuari, non uidetur | |
| contra constitutiones sententiam dedisse. ideoque ab eiusmodi sententia appellandum est: | |
| alioquin rei iudicatae stabitur. | |
| Idem libro quinto cognitionum. Diuus Hadrianus, aditus per libellum a Iulio | 33.pr.1 |
| Tarentino et indicante eo falsis testimoniis, conspiratione aduersariorum testibus pecunia | |
| corruptis, religionem iudicis circumuentam esse, in integrum causam restituendam in haec | |
| uerba rescripsit: 'Exemplum libelli dati mihi a Iulio Tarentino mitti tibi iussi: tu, si tibi | |
| probauerit conspiratione aduersariorum et testibus pecunia corruptis oppressum se, et rem | 5 |
| seuere uindica et, si qua a iudice tam malo exemplo circumscript<o> iudicata sunt, in inte- | |
| grum restitue'. | |
| Licinnius Rufinus libro tertio decimo regularum. Si uictum uel stratum | 34.pr.1 |
| inferri quis iudicato non patiatur, utilis in eum poenalis actio danda est uel, ut quidam | |
| putant, iniuriarum cum eo agi poterit. | |
| Papirius Iustus constitutionum libro secundo. Imperatores Antoninus et | 35.pr.1 |
| Uerus rescripserunt, quamquam sub obtentu nouorum instrumentorum restitui negotia minime | |
| oporteat, tamen in negotio publico ex causa permittere se huiusmodi instrumentis uti. | |
| Paulus libro septimo decimo ad edictum. Pomponius libro trigensimo septimo | 36.pr.1 |
| ad edictum scribit, si uni ex pluribus iudicibus de liberali causa cognoscenti de re non | |
| liqueat, ceteri autem consentiant, si is iurauerit sibi non liquere, eo quiescente ceteros, qui | |
| consentiant, sententiam proferre, quia, etsi dissentiret, plurium sententi<a> optineret. | |
| Marcellus libro tertio digestorum. Tunc autem uniuersi iudices intelleguntur | 37.pr.1 |
| iudicare, cum omnes adsunt. | |
| Paulus libro septimo decimo ad edictum. Inter pares numero iudices si | 38.pr.1 |
| dissonae sententiae proferantur, <in> liberalibus quidem causis, secundum quod a diuo Pio | |
| constitutum est, pro libertate statutum optinet, in aliis autem causis pro reo. quod et in | |
| iudiciis publicis optinere oportet. Si diuersis summis condemnent iudices, minimam spectan- | 1.1 |
| dam esse Iulianus scribit. | |
| Celsus libro tertio digestorum. Duo ex tribus iudicibus uno ab- | 39.pr.1 |
| sente iudicare non possunt, quippe omnes iudicare iussi sunt. sed si adsit et contra sentiat, | |
| statur duorum sententiae: quid enim minus uerum est omnes iudicasse? | |
| Papinianus libro decimo responsorum. Commodis praemiorum, quae propter | 40.pr.1 |
| coronas sacras praestantur, condemnato placuit interdici et eam pecuniam iure pignoris in | |
| causam iudicati capi. | |
| Paulus libro quart<o> decimo quaestionum. Nesennius Apollinaris: si te do- | 41.pr.1 |
| naturum mihi delegauero creditori meo, an in solidum conueniendus sis? et si in solidum | |
| conueniendus, an diuersum putes, si non creditori meo, sed ei, cui donare uolebam, te | |
| delegauero? et quid de eo, qui pro muliere, cui donare uoleba<t>, marito eius dotem pro- | |
| miserit? respondit: nulla creditor exceptione summoueretur, licet is, qui ei delegatus est, | 5 |
| poterit uti aduersus eum, cuius nomine promisit: cui similis est maritus, maxime si con- | |
| stante matrimonio petat. et sicut heres donatoris in solidum condemnatur et ipse fide- | |
| iussor, quem in donando adhibuit, ita et ei, cui non donauit, in solidum condemnatur. | |
| Fundum quis donauit: si non restituat, ut quiuis possessor damnandus est: si autem fun- | 1.1 |
| dum restituit, fructuum nomine, si non eos consumpsit, in solidum condemnandus est: | |
| potuit enim non periclitari, si statim restituisset: si dolo desiit possi- | |
| dere, in litem iurabitur et tanti sequetur condemnatio. In solidum condemnatus do- | 2.1 |
| nator actione iudicati, nisi in quantum facere potest, non tenetur beneficio constitutionis. | |
| Idem libro tertio responsorum. Paulus respondit rescindere quidem sententiam | 42.pr.1 |
| suam praecedentem praetorem non posse, reliqua autem, quae ad consequentiam quidem | |
| iam statutorum pertinent, priori tamen sententiae desunt, circa condemnandum reum uel | |
| absoluendum debere supplere, scilicet eodem die. | |
| Idem libro sexto decimo responsorum. Paulus respondit eos, qui una sen- | 43.pr.1 |
| tentia in unam quantitatem condemnati sunt, pro portione uirili ex causa iudicati conue- | |
| niri, et si ex sententia aduersus tres dicta Titius portionem sibi competentem exsoluit, ex | |
| persona ceterorum ex eadem sententia conueniri eum non posse. | |
| Scaeuola libro quinto responsorum. Ex contractu paterno actum est cum | 44.pr.1 |
| pupilla tutore auctore et condemnata est: postea tutores abstinuerunt eam bonis paternis | |
| et ita bona defuncti ad substitutum uel ad coheredes peruenerunt: quaeritur, an hi ex | |
| causa iudicati teneantur. rescripsit dandam in eos actionem, nisi culpa tutorum pupilla | |
| condemnata est. | 5 |
| Paulus libro primo sententiarum. Acta apud se habita, si partes consen- | 45.pr.1 |
| tiant et iudex hoc permiserit, potest iubere ea die circumduci, nisi uel negotium uel lis | |
| terminata est. De amplianda uel minuenda poena damnatorum post sententiam dictam | 1.1 |
| sine principali auctoritate nihil est statuendum. Contra indefensos minores tutorem uel | 2.1 |
| curatorem non habentes nulla sententia proferenda est. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. Actorum uerba emendare | 46.pr.1 |
| tenore sententiae perseuerante non est prohibitum. | |
| Paulus libro quinto sententiarum. De unoquoque negotio praesentibus | 47.pr.1 |
| omnibus, quos causa contingit, iudicari oportet: aliter enim iudicatum tantum inter prae- | |
| sentes tenet. Qui apud fiscum causam defendere saepius conuenti neglexerint, rebus iudi- | 1.1 |
| catis subiciendi sunt. quod eo apparet, si saepe conuenti praesentiam suam facere noluerint. | |
| Tryphoninus libro secundo disputationum. Decreta a praetoribus Latine interponi | 48.pr.1 |
| debent. | |
| Paulus libro secundo manualium. Et exheredatum uel eum, qui se paterna | 49.pr.1 |
| hereditate abstinuit, nec ex ipsius contractu nisi id quod facere potest condemnandum. | |
| quemadmodum autem facere posse credatur, uidendum est, utrum deducto omni aere | |
| alieno, ut is, qui ex donatione conuenitur, an ut maritus et patronus nullo deducto aere | |
| alieno. et indubitati iuris est ad similitudinem uiri et patroni eum detrahendum: pinguius | 5 |
| enim donatori succurrere debemus quam ei, qui uerum debitum persoluere compellitur, | |
| Tryphoninus libro duodecimo disputationum. ne liberalitate sua inops fieri | 50.pr.1 |
| periclitetur. | |
| Paulus libro secundo manualium. Si quis dolo fecerit, ut bona eius ueni- | 51.pr.1 |
| rent, in solidum tenetur. Si quis creditorem missum in possessionem rei seruandae causa | 1.1 |
| non admiserit, si uenditor praestiterit creditori, quanti eius interfuerit, quaesitum est an | |
| debitor liberetur. et puto improbum esse eum, qui uelit iterum consequi quod accepit. | |
| Tryphoninus libro duodecimo disputationum. Si rerum amotarum cum uiro | 52.pr.1 |
| agatur, quamquam uideatur ea quoque actio praecedentis societatis uitae causam habuisse, | |
| in solidum condemnari debet, quoniam ex male contractu et delicto oritur. | |
| Hermogenianus libro primo iuris epitomarum. Contumacia eorum, qui ius dicenti non | 53.pr.1 |
| obtemperant, litis damno coercetur. Contumax est, qui tribus edictis propositis uel uno | 1.1 |
| pro tribus, quod uulgo peremptorium appellatur, litteris euocatus praesentiam sui facere | |
| contemnet. Poenam contumacis non patitur, quem aduersa ualetudo uel maioris causae | 2.1 |
| occupatio defendit. Contumaces non uidentur, nisi qui, cum oboedire deberent, non obse- | 3.1 |
| quuntur, id est qui ad iurisdictionem eius, cui negant obsequi, pertinent. | |
| Paulus libro primo sententiarum. Contra pupillum indefensum eumque, qui | 54.pr.1 |
| rei publicae causa abest, uel minorem uiginti quinque annis propositum peremptorium nihil | |
| momenti habet. Is, qui ad maius auditorium uocatus est, si litem inchoatam deseruit, | 1.1 |
| contumax non uidetur. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo primo ad Sabinum. Iudex posteaquam semel | 55.pr.1 |
| sententiam dixit, postea iudex esse desinit: et hoc iure utimur, ut iudex, qui semel uel | |
| pluris uel minoris condemnauit, amplius corrigere sententiam suam non possit: semel enim | |
| male seu bene officio functus est. | |
| Idem libro uicensimo septimo ad edictum. Post rem iudicatam uel iureiurando | 56.pr.1 |
| decisam uel confessionem in iure factam nihil quaeritur post orationem diui Marci, quia | |
| in iure confessi pro iudicatis habentur. | |
| Idem libro secundo disputationum. Quidam consulebat, an ualeret sententia | 57.pr.1 |
| a minore uiginti quinque annis iudice data. et aequissimum est tueri sententiam ab eo | |
| dictam, nisi minor decem et octo annis sit. certe si magistratum minor gerit, dicendum | |
| est iurisdictionem eius non improbari. et si forte ex consensu iudex minor datus sit scien- | |
| tibus his, qui in eum consentiebant, rectissime dicitur ualere sententiam. proinde si minor | 5 |
| praetor, si consul ius dixerit sententiamue protulerit, ualebit: princeps enim, qui ei ma- | |
| gistratum dedit, omnia gerere decreuit. | |
| Idem libro septimo disputationum. Si, cum nulla sententia praecessisset, | 58.pr.1 |
| capta sunt et distracta pignora, possunt reuocari. | |
| Idem libro quarto de omnibus tribunalibus. In summa sufficiet, si expres- | 59.pr.1 |
| serit iudex summam in sententia soluique iusserit uel praestari uel quo alio uerbo hoc | |
| significauerit. Amplius est rescriptum, etsi in sententia non sit summa adiecta, si tamen | 1.1 |
| is qui petit summam expresserit et iudex ait: 'solue, quod petitum est' uel 'quantum pe- | |
| titum est', ualere sententiam. Qui sortis quidem condemnationem faciunt, de usuris autem | 2.1 |
| ita pronuntiant 'usurae si quae competunt' uel 'quae competunt, ut praestentur', non recte | |
| pronuntiant: debent enim de usuris quoque cognoscere et certam facere condemnationem. | |
| Si quis ex edicto peremptorio post mortem sit condemnatus, non ualet sententia, quia | 3.1 |
| morte rei peremptorium soluitur. ideoque, ut in re integra, de causa notio praestabitur | |
| et quod optimum patuerit, statuetur. | |
| Iulianus libro quinto digestorum. Quaesitum est, cum alter ex litigatoribus | 60.pr.1 |
| febricitans discessisset et iudex absente eo pronuntiasset, an iure uideretur pronuntiasse. | |
| respondit: morbus sonticus etiam inuitis litigatoribus ac iudice diem differt. sonticus | |
| autem existimandus est, qui cuiusque rei agendae impedimento est. litiganti porro quid | |
| magis impedimento est, quam motus corporis contra naturam, quem febrem appellant? | 5 |
| igitur si rei iudicandae tempore alter ex litigatoribus febrem habuit, res non uidetur iudi- | |
| cata. potest tamen dici esse aliquam et febrium differentiam: nam si quis sanus alias ac | |
| robustus tempore iudicandi leuissima febre correptus fuerit, aut si quis tam ueterem quar- | |
| tanam habeat, ut in ea omnibus negotiis superesse soleat, poterit dici morbum sonticum | |
| non habere. | 10 |
| Idem libro quadragensimo quinto digestorum. In iudicati actione non prius | 61.pr.1 |
| ratio haberi debet eius, cui prior reus condemnatus fuerit. | |
| Alfenus Uarus libro sexto digestorum a Paulo epitomatorum. | 62.pr.1 |
| Cum quaerebatur, iudex, si perperam iudicasset, an posset eodem die iterum iudicare, re- | |
| spondit non posse. | |
| Macer libro secundo de appellationibus. Saepe constitutum est res inter | 63.pr.1 |
| alios iudicatas aliis non praeiudicare. quod tamen quandam distinctionem habet: nam sen- | |
| tentia inter alios dicta aliis quibusdam etiam scientibus obest, quibusdam uero, etiamsi | |
| contra ipsos iudicatum sit, nihil nocet. nam scientibus nihil praeiudicat, ueluti si ex duo- | |
| bus heredibus debitoris alter condemnatur: nam alteri integra defensio est, etiamsi cum | 5 |
| coherede suo agi scierit. item si ex duobus petitoribus alter uictus adquieuerit, alterius | |
| petitioni non praeiudicatur: idque ita rescriptum est. scientibus sententia, quae inter alios | |
| data est, obest, cum quis de ea re, cuius actio uel defensio primum sibi competit, se- | |
| quent<em> agere patiatur, ueluti si creditor experiri passus sit debitorem de proprietate | |
| pignoris, aut maritus socerum uel uxorem de proprietate rei in dote acceptae, aut pos- | 10 |
| sessor uenditorem de proprietate rei emptae: et haec ita ex multis constitutionibus intel- | |
| legenda sunt. cur autem his quidem scientia nocet, superioribus uero non nocet, illa ratio | |
| est, quod qui scit coheredem suum agere, prohibere eum, quo minus uti uelit propria | |
| actione uel defensione utatur, non potest: is uero, qui priorem dominum defendere causam | |
| patitur, ideo propter scientiam praescriptione rei quamuis inter alios iudicatae summouetur, | 15 |
| quia ex uoluntate eius de iure, quod ex persona agentis habuit, iudicatum est. nam et si | |
| libertus meus me interueniente seruus uel libertus alterius iudicetur, mihi praeiudicatur. | |
| diuersa causa est, si fundum a te Titius petierit, quem ego quoque, sed non ex persona | |
| Titii ad me pertinere dico: nam quamuis contra Titium me sciente iudicatum sit, nullum | |
| tamen praeiudicium patior, quia neque ex eo iure, quo Titius uictus est, uindico, neque | 20 |
| potui Titio intercedere, quo minus iure suo utatur, sicuti et de coherede supra diximus. | |
| Scaeuola libro uicensimo quinto digestorum. Ne- | 64.pr.1 |
| gotiorum gestorum condemnatus appellauit et diu negotium tractum est: quaesitum est ap- | |
| pellatione eius iniusta pronuntiata, an, quo tardius iudicatum sit, usurae pecuniae in con- | |
| demnatum deductae medii temporis debeantur. respondit secundum ea quae proponentur | |
| dandam utilem actionem. | 5 |