| PRO SUO | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad edictum. Pro suo possessio talis est. cum | 41.10.1.pr.1 |
| dominium nobis adquiri putamus, et ex ea causa possidemus, ex qua adquiritur, et prae- | |
| terea pro suo: ut puta ex causa emptionis et pro emptore et pro suo possideo, item do- | |
| nata uel legata uel pro donato uel pro legato etiam pro suo possideo. Sed si res mihi | 1.1 |
| ex causa iusta puta emptionis tradita sit et usucapiam, incipio quidem et ante usucapio- | |
| nem pro meo possidere. sed an desinam ex causa emptionis post usucapionem, dubitatur: | |
| et Mauricianus dicitur existimasse non desinere. | |
| Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum. Est species possessionis, | 2.pr.1 |
| quae uocatur pro suo. hoc enim modo possidemus omnia, quae mari terra caelo capimus | |
| aut quae alluuione fluminum nostra fiunt. item quae ex rebus alieno nomine possessis | |
| nata possidemus, ueluti partum hereditariae aut emptae ancillae, pro nostro possidemus: | |
| similiter fructus rei emptae aut donatae aut quae in hereditate inuenta est. | 5 |
| Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum. Hominem, quem ex stipu- | 3.pr.1 |
| latione te mihi debere falso existimabas, tradidisti mihi: si scissem mihi nihil debere, usu | |
| eum non capiam: qu<od> si nescio, uerius est, ut usucapiam, quia ipsa traditio ex causa, | |
| quam ueram esse existimo, sufficit ad efficiendum, ut id quod mihi traditum est pro meo | |
| possideam. et ita Neratius scripsit idque uerum puto. | 5 |
| Idem libro trigensimo secundo ad Sabinum. Si ancillam | 4.pr.1 |
| furtiuam emisti fide bona ex ea natum et apud te conceptum est ita possedisti, ut intra | |
| constitutum usucapioni tempus cognosceres matrem eius furtiuam esse, Trebatius omni | |
| modo, quod ita possessum esset, usucaptum esse. ego sic puto distinguendum, ut, si ne- | |
| scieris intra statutum tempus, cuius id mancipium esset, aut si scieris neque potueris cer- | 5 |
| tiorem dominum facere, aut si potueris quoque et feceris certiorem, usucaperes: sin uero, | |
| cum scires et posses, non feceris certiorem, contra esse: tum enim clam possedisse uide- | |
| beris, neque idem et pro suo et clam possidere potest. Si pater cum filiis bona quae ha- | 1.1 |
| bebat partitus sit et ex ea causa post mortem patris ea teneant, quod inter eos conueniret, | |
| ut ea diuisio rata esset: usucapio his procedet pro suo in his rebus, quae aliena<e> in bonis | |
| patris inueniuntur. Quod legatum non sit, ab herede tamen perperam | 2.1 |
| traditum sit, placet a legatario usucapi, quia pro suo possidet. | |
| Neratius libro quinto membranarum. Usucapio rerum, etiam ex aliis causis concessa | 5.pr.1 |
| interim, propter ea, quae nostra existimantes possideremus, constituta est, ut aliquis litium | |
| finis esset. sed id, quod quis, cum suum esse existimaret, possederit, usucapiet, | |
| etiamsi falsa fuerit eius existimatio. quod tamen ita interpretandum est, ut probabilis error | |
| possidentis usucapioni non obstet, ueluti si ob id aliquid possideam, quod seruum meum | 5 |
| aut eius, cuius in locum hereditario iure successi, emisse id falso existimem, quia in alieni | |
| facti ignorantia tolerabilis error est. |