| PRO DOTE | |
| Ulpianus libro trigensimo primo ad Sabinum. Titulus est | 41.9.1.pr.1 |
| usucapionis et quidem iustissimus, qui appellatur pro dote, ut, qui in dotem rem accipiat, | |
| usucapere possit spatio sollemni, quo solent, qui pro emptore usucapiunt. Et nihil refert, | 1.1 |
| singulae res an pariter uniuersae <in> dotem darentur. Et primum de tempore uideamus, | 2.1 |
| quando pro dote quis usucapere possit, utrum post tempora nuptiarum an uero et ante | |
| nuptias. est quaestio uolgata, an sponsus possit (hoc est qui nondum maritus est) rem | |
| pro dote usucapere. et Iulianus inquit, si sponsa sponso ea mente tradiderit res, ut non | |
| ante eius fieri uellet, quam nuptiae secutae sint, us<u> quoque capio cessabit: si tamen non | 5 |
| euidenter id actum fuerit, credendum esse id agi Iulianus ait, ut statim res eius fiant et, | |
| si alienae sint, usucapi possint: quae sententia mihi probabilis uidetur. ante nuptias autem | |
| non pro dote usucapit, sed pro suo. Constante autem matrimonio pro dote usucapio inter | 3.1 |
| eos locum habet, inter quos est matrimonium: ceterum si cesset matrimonium, Cassius ait | |
| cessare usucapionem, quia e<t> dos nulla sit. Idem scribit et si putauit maritus esse | 4.1 |
| sibi matrimonium, cum non esset, usucapere eum non posse, quia nulla dos sit: quae sen- | |
| tentia habet rationem. | |
| Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum. Si aestimata res ante | 2.pr.1 |
| nuptias tradita sit, nec pro emptore nec pro suo ante nuptias usucapietur. | |
| Scaeuola libro uicensimo quinto digestorum. Duae filiae intestato patri he- | 3.pr.1 |
| redes exstiterunt et mancipia communia singulae in dotem dederunt et post aliquot annos | |
| morte patris familiae herciscundae iudicium inter eas dictatum est. quaesitum est, cum | |
| mariti bona fide mancipia in dotem accepta ut dotalia multis annis poss<e>derunt, an usu- | |
| cepisse uideantur, si qui accipiebant, dantis credidissent esse. respondit nihil proponi, cur | 5 |
| non usucepissent. |