| PRO LEGATO | |
| Ulpianus libro sexto disputationum. Legatorum nomine is uidetur possidere cui | 41.8.1.pr.1 |
| legatum est: pro legato enim possessio et usucapio nulli alii, quam cui legatum est, competit. | |
| Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum. Si possideam aliquam | 2.pr.1 |
| rem, quam putabam mihi legatam, cum non esset, pro legato non usucapiam: | |
| Papinianus libro uicensimo tertio quaestionum. non magis quam si quis | 3.pr.1 |
| emptum existimet, quod non emerit. | |
| Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum. Pro legato potest usu- | 4.pr.1 |
| capi, si res aliena legata sit aut testatoris quidem sit, sed adempta codicillis ignoratur: in | |
| horum enim persona subest iusta causa, quae sufficit ad usucapionem. idem potest dici | |
| et si in nomine erit dubitatio, ueluti si Titio legatum sit, cum sint duo Titii, ut alter | |
| eorum de se cogitatum existimauerit. | 5 |
| Iauolenus libro septimo ex Cassio. Ea res, quae legati nomine tradita est, | 5.pr.1 |
| quamuis dominus eius uiuat, legatorum tamen nomine usucapietur, | |
| Pomponius libro trigensimo secundo ad Sabinum. si is, cui tradita est, mor- | 6.pr.1 |
| tui esse existimauerit. | |
| Iauolenus libro septimo ex Cassio. Nemo potest legatorum nomine usuca- | 7.pr.1 |
| pere nisi is, cum quo testamenti factio est, quia ea possessio ex iure testamenti proficiscitur. | |
| Papinianus libro uicensimo tertio quaestionum. Si non traditam possessio- | 8.pr.1 |
| nem ingrediatur sine uitio legatarius, legatae rei usucapio competit. | |
| Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum. Pro legato usucapit, cui recte legatum | 9.pr.1 |
| relictum est: sed et si non iure legatum relinquatur uel legatum ademptum est, pro legato | |
| usucapi post magnas uarietates optinuit. |