| PRO DERELICTO | |
| Ulpianus libro duodecimo ad edictum. Si res pro derelicto ha- | 41.7.1.pr.1 |
| bita sit, statim nostra esse desinit et occupantis statim fit, quia isdem modis res desinunt | |
| esse nostrae, quibus adquiruntur. | |
| Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum. Pro derelicto rem a do- | 2.pr.1 |
| mino habitam si sciamus, possumus adquirere. Sed Proculus non desinere eam | 1.1 |
| rem domini esse, nisi ab alio possessa fuerit: Iulianus desinere quidem omittentis esse, non | |
| fieri autem alterius, nisi possessa fuerit, et recte. | |
| Modestinus libro sexto differentiarum. An pars pro derelicto haberi possit, | 3.pr.1 |
| quaeri solet. et quidem si in re communi socius partem suam reliquerit, eius esse desinit, | |
| ut hoc sit in parte, quod in toto: atquin totius rei dominus efficere non potest, ut partem | |
| retineat, partem pro derelicto habeat. | |
| Paulus libro quinto decimo ad Sabinum. Id, quod pro | 4.pr.1 |
| derelicto habitum est et haberi putamus, usucapere possumus, etiam si ignoramus, a quo | |
| derelictum sit. | |
| Pomponius libro trigensimo secundo ad Sabinum. Si id, quod pro derelicto | 5.pr.1 |
| habitum possidebas, ego sciens in ea causa esse abs te emerim, me usucapturum constat | |
| nec obstare, quod in bonis tuis non fuerit: nam et si tibi rem ab uxore donatam sciens | |
| emero, quia quasi uolente et concedente domino id faceres, idem iuris est. Id, quod quis | 1.1 |
| pro derelicto habuerit, continuo meum fit: sicuti cum quis aes sparserit | |
| aut aues amiserit, quamuis incertae personae uoluerit eas esse, tamen eius fierent, cui casus | |
| tulerit ea, quae, cum quis pro derelicto habeat, simul intellegitur uoluisse alicuius fieri. | |
| Iulianus libro tertio ad Urseium Ferocem. Nemo potest pro derelicto usu- | 6.pr.1 |
| capere, qui falso existimauerit rem pro derelicto habitam esse. | |
| Idem libro secundo ex Minicio. Si quis merces ex naue iactatas inuenisset, num ideo | 7.pr.1 |
| usucapere non possit, quia non uiderentur derelictae, quaeritur. sed ueris est eum pro | |
| derelicto usucapere non posse. | |
| Paulus libro octauo decimo responsorum. Sempronius Thetidi status quae- | 8.pr.1 |
| stionem facere temptabat, quasi de serua sua nata sit. qui iam testato conuentus a Pro- | |
| cula nutrice Thetidis in soluendis alimentis respondit non se habere, unde alimenta eiusdem | |
| exsoluat, sed debere eam patri suo restituere Lucio Titio: idque ex illa in testationem | |
| redegisset, ut postea nullam quaestionem pateretur ab eodem Sempronio, Lucius Titius | 5 |
| Seiae Proculae solutis alimentis puellam uindicta manumisit: quaero, an possit rescindi | |
| libertas Thetidis. Paulus respondit, quoniam dominus ancillae, ex qua Thetis nata est, The- | |
| tidem pro derelicto habuisse uidetur, potuisse eam a Lucio Titio ad libertatem perduci. |