| PRO DONATO | |
| Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum. Pro donato is usucapit, | 41.6.1.pr.1 |
| cui donationis causa res tradita est: nec sufficit opinari, sed et donatum esse oportet. Si | 1.1 |
| pater filio quem in potestate habet donet, deinde decedat, filius pro donato non capiet usu, | |
| quoniam nulla donatio fuit. Si inter uirum et uxorem donatio facta sit, cessat usucapio. | 2.1 |
| item si uir uxori rem donauerit et diuortium intercesserit, cessare usucapionem Cassius | |
| respondit, quoniam non possit causam possessionis sibi ipsa mutare: alias ait post diuor- | |
| tium ita usucapturam, si eam maritus concesserit, quasi nunc donasse intellegatur. pos- | |
| sidere autem uxorem rem a uiro donatam Iulianus putat. | 5 |
| Marcellus libro uicensimo secundo digestorum. Si is, qui alienam rem | 2.pr.1 |
| donauerit, reuocare constituerit donationem, etiamsi iudicium ediderit remque coeperit uin- | |
| dicare, curret usucapio. | |
| Pomponius libro uigensimo quarto ad Quintum Mucium. Si uir uxori uel | 3.pr.1 |
| uxor uiro donauerit, si aliena res donata fuerit, uerum est, quod Trebatius putabat, si | |
| pauperior is qui donasset non fieret, usucapionem possidenti procedere. | |
| Idem libro trigensimo secundo ad Sabinum. Si pater filiae donauerit, quae | 4.pr.1 |
| in potestate eius erat, et eam exheredauerit: si id heres eius ratum habeat, exinde ea | |
| usucapiet donationem, qua ex die ratam heres donationem habuerit. | |
| Scaeuola libro quinto responsorum. Qui pro donato coeperat usucapere, | 5.pr.1 |
| manumittendo nihil egit, quia nec dominium nanctus fuerit: quaesitum est, an usucapere | |
| desierit. respondi eum de quo quaeritur omississe uideri possessionem et ideo usucapio- | |
| nem interruptam. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. Donationis causa facta uen- | 6.pr.1 |
| ditione non pro emptore, sed pro donato res tradita usucapitur. |