| PRO HEREDE UEL PRO POSSESSORE | |
| Pomponius libro trigensimo secundo ad Sabinum. Pro herede ex uiui bonis | 41.5.1.pr.1 |
| nihil usucapi potest, etiamsi possessor mortui rem fuisse existimauerit. | |
| Iulianus libro quadragensimo quarto digestorum. Qui legatorum seruando- | 2.pr.1 |
| rum causa in possessionem mittitur, non interpellat possessionem eius, qui pro herede usu- | |
| capit: custodiae enim causa rem tenet. quid ergo est? etiam impleta usucapione ius | |
| pignoris retinebit, ut non prius discedat, quam si solutum ei legatum fuerit aut eo nomine | |
| satisdatum. Quod uolgo respondetur causam possessionis neminem sibi mutare | 1.1 |
| posse, sic accipiendum est, ut possessio non solum ciuilis, sed etiam naturalis intellegatur. | |
| et propterea responsum est neque colonum neque eum, apud quem res deposita aut cui | |
| commodata est, lucri faciendi causa pro herede usucapere posse. Filium quoque dona- | 2.1 |
| tam rem a patre pro herede negauit usucapere Seruius, scilicet qui existimabat naturalem | |
| possessionem penes eum fuisse uiuo patre. cui consequens est, ut filius a patre heres in- | |
| stitutus res hereditarias a patre sibi donatas pro parte coheredum usucapere non possit. | |
| Pomponius libro uicensimo tertio ad Quintum Mucium. Plerique putauerunt, | 3.pr.1 |
| si heres sim et putem rem aliquam ex hereditate esse quae non sit, posse me usucapere. | |
| Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Constat eum, qui testa- | 4.pr.1 |
| menti factionem habet, pro herede usucapere posse. |