| PRO EMPTORE | |
| Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. Possessor, qui litis aestimationem | 41.4.1.pr.1 |
| optulit, pro emptore incipit possidere. | |
| Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum. Pro emptore possidet, qui | 2.pr.1 |
| re uera emit, nec sufficit tantum in ea opinione esse eum, ut putet se pro emptore pos- | |
| sidere, sed debet etiam subesse causa emptionis. si tamen existimans me debere tibi | |
| ignoranti tradam, usucapies. quare ergo et si putem me uendidisse et tradam, non ca- | |
| pies us<u>? scilicet quia in ceteris contractibus sufficit traditionis tempus, sic denique si | 5 |
| sciens stipuler rem alienam, usucapiam, si, cum traditur mihi, existimem illius esse: at in | |
| emptione et illud tempus inspicitur, quo contrahitur: igitur et bona fide emisse debet et | |
| possessionem bona fide adeptus esse. Separata est causa possessionis et usucapionis: nam | 1.1 |
| uere dicitur quis emisse, sed mala fide: quemadmodum qui sciens alienam rem emit, pro | |
| emptore possidet, licet usu non capiat. Si sub condicione emptio facta sit, pendente | 2.1 |
| condicione emptor usu non capit. idemque est et si putet condicionem extitisse, quae | |
| nondum exstitit: similis est enim ei, qui putat se emisse. contra si exstitit et ignoret, | |
| potest dici secundum Sabinum, qui potius substantiam intuetur quam opinionem, usucapere | |
| eum. est tamen nonnulla diuersitas, quod ibi, cum rem putat alienam, quae sit uenditoris, | 5 |
| affectionem emptoris habeat, at cum nondum putat condicionem exstitisse, quasi nondum | |
| putat sibi emisse. quod apertius quaeri potest, si, cum defunctus emisset, heredi eius tra- | |
| datur, qui nesciat defunctum emisse, sed ex alia causa sibi tradi, an usucapio cesset. | |
| Sabinus, si sic empta sit, ut, nisi pecunia intra diem certum soluta esset, inempta res | 3.1 |
| fieret, non usucapturum nisi persoluta pecunia. sed uideamus, utrum condicio sit hoc an | |
| conuentio: si conuentio est, magis resoluetur quam implebitur. Si in diem addictio facta | 4.1 |
| sit, id est nisi si quis meliorem condicionem attulerit, perfectam esse emptionem et fructus | |
| emptoris effici et usucapionem procedere Iulianus putabat: alii et hanc sub condicione esse | |
| contractam, ille non contrahi, sed resolui dicebat, quae sententia uera est. Sed et illa | 5.1 |
| emptio pura est, ubi conuenit, ut, si displicuerit intra diem certum, inempta sit. Cum | 6.1 |
| Stichum emissem, Dama per ignorantiam mihi pro eo traditus est. Priscus ait usu me eum | |
| non capturum, quia id, quod emptum non sit, pro emptore usucapi non potest: sed si fun- | |
| dus emptus sit et ampliores fines possessi sint, totum longo tempore capi, quoniam uni- | |
| uersitas eius possideatur, non singulae partes. Eius bona emisti, apud quem mancipia de- | 7.1 |
| posita erant: Trebatius ait usu te non capturum, quia empta non sint. Tutor ex pupilli | 8.1 |
| auctione rem, quam eius putabat esse, emit. Seruius ait posse eum usucapere: in cuius | |
| opinione<m> decursum est eo, quod deterior causa pupilli non fit, si propius habeat empto- | |
| rem, et, si minoris emerit, tutelae iudicio tenebitur ac si alii minoris addixisset: idque et | |
| a diuo Traiano constitutum dicitur. Procuratorem quoque, qui ex auctione, quam man- | 9.1 |
| datu domini facit, emerit, plerique putant utilitatis causa pro emptore usucapturum. idem | |
| potest dici et si negotia domini gerens ignorantis emerit propter eandem utilitatem. Si | 10.1 |
| seruus tuus peculiari nomine emat rem, quam scit alienam, licet tu ignores alienam esse, | |
| tamen usu non capies. Celsus scribit, si seruus meus peculiari nomine apiscatur posses- | 11.1 |
| sionem, id etiam ignorantem me usucapere: quod si non peculiari nomine, non nisi scien- | |
| tem me: et si uitiose coeperit possidere, meam uitiosam esse possessionem. Pomponius | 12.1 |
| quoque in his, quae nomine domini possideantur, domini potius quam serui uoluntatem | |
| spectandam ait: quod si peculiari, tunc mentem serui quaerendam. et si seruus mala fide | |
| possideat e<a>que dominus nanctus sit, ut suo nomine possideat, adempto puta peculio, di- | |
| cendum est, ut eadem causa sit possessionis et ideo usucapio ei non magis procedat. Si | 13.1 |
| seruus bona fide emerit peculiari nomine, ego ubi primum cognoui sciam alienam, proces- | |
| suram usucapionem Celsus ait: initium enim possessionis sine uitio fuisse: sed si eo tem- | |
| pore quo emit, quamquam id bona fide faciat, ego alienam rem esse sciam, usu me non | |
| capturum. Et si quod non bona fide seruus meus emerit, in pactionem libertatis mihi | 14.1 |
| dederit, non ideo me magis usucapturum: durare enim primam causam possessionis idem | |
| Celsus ait. Si a pupillo emero sine tutoris auctoritate, quem puberem esse putem, dicimus | 15.1 |
| usucapionem sequi, ut hic plus sit in re quam in existimatione: quod si scias pupillum | |
| esse, putes tamen pupillis licere res suas sine tutoris auctoritate administrare, non capies | |
| usu, quia iuris error nulli prodest. Si a furioso, quem putem sanae mentis, emero, con- | 16.1 |
| stitit us<u>capere utilitatis causa me posse, quamuis nulla esset emptio et ideo neque de | |
| euictione actio nascitur mihi nec Publiciana competit nec accessio possessionis. Si eam | 17.1 |
| rem, quam pro emptore usucapiebas, scienti mihi alienam esse uendideris, non capiam usu. | |
| Etiam heredi ulteriori defuncti possessio proderit, quamuis medius heres possessionem eius | 18.1 |
| nanctus non sit. Si defunctus bona fide emerit, usucapietur res, quamuis heres scit alie- | 19.1 |
| nam esse. hoc et in bonorum possessore et in fideicommissariis, quibus ex Trebelliano | |
| restituitur hereditas, ceterisque praetoriis successoribus obseruatum est. Emptori tempus | 20.1 |
| uenditoris ad usucapionem procedit. Si rem alienam emero et, cum usucaperem, eandem | 21.1 |
| rem dominus a me petierit, non interpellari usucapionem meam litis contestatione. sed si | |
| litis aestimationem sufferre maluerim, ait Iulianus causam possessionis mutari ei, qui litis | |
| aestimationem sustulerit, idemque esse, si domin<u>s ei, qui rem emisset a non domino, do- | |
| nasset: eaque sententia uera est. | 5 |
| Ulpianus libro septuagensimo quinto ad edictum. Litis aestimatio similis est | 3.pr.1 |
| emptioni. | |
| Iauolenus libro secundo ex Plautio. Emptor fundi partem eius alienam <esse | 4.pr.1 |
| non> ignorauerat: responsum est nihil eum ex eo fundo longa possessione capturum. quod | |
| ita uerum esse existimo, si, quae pars aliena esset in eo fundo, emptor ignorauerat: quod | |
| si certum locum esse sciret, reliquas partes longa possessione capi posse non dubito. Idem | 1.1 |
| iuris est, si is, qui totum fundum emebat, pro indiuiso partem aliquam alienam esse scit: | |
| eam enim dumtaxat non capiet, ceterarum partium non impedietur longa possessione capio. | |
| Modestinus libro decimo pandectarum. Si rem, quam tibi | 5.pr.1 |
| pigneraui, subripuero eamque distraxero, de usucapione dubitatum est: et uerius est uti- | |
| liter cedere tempora usucapionis. | |
| Pomponius libro trigensimo secundo ad Sabinum. Qui, cum pro herede uel | 6.pr.1 |
| pro emptore usucaperet, precario rogauit, usucapere non potest: quid porro inter eas res | |
| interest, cum utrubique desinat ex prima causa possidere, qui precario uult habere? Si | 1.1 |
| ex decem seruis, quos emerim, aliquos putem alienos et qui sint sciam, reliquos usuca- | |
| piam: quod si ignorem, qui sint alieni, neminem usucapere possum. Post mortem eius, qui | 2.1 |
| hominem emerit, expleto tempore, quod defuisset ad usucapionem, quamuis eum hominem | |
| heres possidere non coepisset, fiet tamen eius: sed ita hoc, si nemo eum possedisset. | |
| Iulianus libro quadragensimo quarto digestorum. Qui fundum pro emptore | 7.pr.1 |
| possidebat, antequam diutinam possessionem impleret, decessit: serui, qui in possessionem | |
| relicti fuerant, discesserunt relinquendae eius gratia: quaesitum est, an nihilo minus heredi | |
| tempus longae possessionis procedere potest. respondit etiam discedentibus seruis hoc tem- | |
| pus heredi procedere. Si fundum Cornelianum pro emptore longa possessione | 1.1 |
| capiam et partem ex uicini fundo ei adiciam, utrum eam quoque partem reliquo tempore | |
| pro emptore capiam an integro statuto tempore? respondi: partes, quae emptioni fundi | |
| adiciuntur, propriam ac separatam condicionem habent, et ideo possessionem quoque earum | |
| separatim nancisci oportere et longam possessionem earum integro statuto tempore impleri. | 5 |
| Seruus meus Titio mandauit, ut fundum ei emeret, eique manumisso Titius possessionem | 2.1 |
| tradidit: quaesitum est, an longa possessione caperet. respondit, si seruus meus manda- | |
| uerit Titio, ut fundum emeret, et manumisso ei Titius fundum tradiderit, cum putare<t> pe- | |
| culium ei concessum esse uel etiam cum ignoraret peculium concessum non esse, nihilo | |
| minus seruum diutina possessione capere, quia aut scit seruus peculium sibi concessum | 5 |
| non esse aut scire debet et per hoc similis est ei, qui se creditorem esse simulat. quod | |
| si scierit Titius peculium manumisso concessum non esse, donare potius quam indebitum | |
| fundum soluere intellegendus est. Si tutor rem pupilli subripuerit et uendiderit, usucapio | 3.1 |
| non contingit, priusquam res in potestatem pupilli redeat: nam tutor in re pupilli tunc do- | |
| mini loco habetur, cum tutelam administrat, non cum pupillum spoliat. Qui bona fide alie- | 4.1 |
| num fundum emit et possessionem eius amisit, deinde eo tempore adprehendisset, quo scit | |
| rem alienam esse, non capiet longo tempore, quia initium secundae possessionis uitio non | |
| carebit, nec similis est ei, qui emptionis quidem tempore putat fundum uendentis esse, | |
| sed cum traditur, scit alienum esse: cum enim semel amissa fuerit possessio, initium rursus | 5 |
| reciperatae possessionis spectari oportet. quare si eo tempore redhibeatur homo, quo emptor | |
| scit alienum esse, usucapio non contingit, quamuis antequam uenderet, in ea causa fuerit, | |
| ut usucaperet. idem iuris est in eo, qui de fundo deiectus possessionem per interdictum | |
| reciperauit, sciens iam alienum esse. Qui sciens emit ab eo, quem praetor ut suspectum | 5.1 |
| heredem deminuere uetuit, usu non capiet. Procurator tuus si fundum, quem centum aureis | 6.1 |
| uendere poterat, addixerit triginta aureis in hoc solum, ut te damno adficeret, ignorante | |
| emptore, dubitari non oportet, quin emptor longo tempore capiat: nam et cum sciens quis | |
| alienum fundum uendidit ignoranti, non interpellatur longa possessio. quod si emptor cum | |
| procuratore collusit et eum praemio corrupit, quo uilius mercaretur, non intellegetur bonae | 5 |
| fidei emptor nec longo tempore capiet: et si aduersus petentem dominum uti coeperit ex- | |
| ception<e> rei uoluntate eius uenditae, replicationem doli utilem futuram esse. Furtiua res | 7.1 |
| non intellegitur redisse in domini potestatem, quamuis possideret eam, si modo ignorauerit | |
| subreptam sibi esse: si igitur seruum, qui tibi subreptus erat, ignoranti tibi tuum esse | |
| pignori dedero et soluta pecunia eum Titio uendidero, Titius usucapere non poterit. Liber | 8.1 |
| homo, qui bona fide nobis seruit, isdem modis ex re nostra adquirit nobis, quibus per | |
| seruum nostrum adquirere solemus: quare sicut traditione, ita usucapione rem nostram | |
| faciemus interueniente libera persona, et si peculii nomine, quod nos sequi debet, emptio | |
| contracta fuerit, etiam ignorantes usucapiemus. | 5 |
| Idem libro secundo ex Minicio. Si quis, cum sciret uenditorem | 8.pr.1 |
| pecuniam statim consumpturum, seruos ab eo emisset, plerique responderunt eum nihilo | |
| minus bona fide emptorem esse, idque uerius est: quomodo enim mala fide emisse uidetur, | |
| qui a domino emit? nisi forte et is, qui a luxurioso et protinus scorto | |
| daturo pecuniam seruos emit, non usucapiet. | 5 |
| Idem libro tertio ad Urseium Ferocem. Qui ob pactionem libertatis ancillam | 9.pr.1 |
| furtiuam a seruo accepit, potest partum eius quasi emptor usucapere. | |
| Idem libro secundo ad Minicium. Seruus domino ancillam, quam subri- | 10.pr.1 |
| puerat, pro capite suo dedit: ea concepit: quaesitum est, an dominus eum partum usu- | |
| capere possit. respondit: hic dominus quasi emptor partum usucapere potest, namque | |
| res ei abest pro hac muliere et genere quodammodo uenditio inter seruum et dominum | |
| contracta est. | 5 |
| Africanus libro septimo quaestionum. Quod uolgo traditum est eum, qui | 11.pr.1 |
| existimat se quid emisse nec emerit, non posse pro emptore usucapere, hactenus uerum | |
| esse ait, si nullam iustam causam eius erroris emptor habeat: nam si forte seruus uel | |
| procurator, cui emendam rem mandasset, persuaserit ei se emisse atque ita tradiderit, | |
| magis esse, ut usucapio sequatur. | 5 |
| Papinianus libro decimo responsorum. Misso legatario in possessionem res | 12.pr.1 |
| pro emptore usucapiuntur salua praetorii pignoris causa. | |
| Scaeuola libro quinto responsorum. Alienam aream bona fide emit et ante | 13.pr.1 |
| impletam diutinam possessionem aedificare coepit: ei denuntiante domino soli intra tem- | |
| pora diutinae possessionis, perseuerauit: quaero, utrum interpellata sit an coepta durauerit. | |
| respondit secundum ea quae proponerentur non esse interpellatam. | |
| Scaeuola libro uicensimo quinto digestorum. Intestatae sororis hereditas | 14.pr.1 |
| obuenit duobus fratribus, quorum alter absens erat, alter praesens: praesens etiam absentis | |
| causam agebat, ex qua hereditate suo et fratris sui nomine fundum in solidum uendidit Lucio | |
| Titio bona fide ementi: quaesitum est, cum scierit partem fundi absentis esse, an totum | |
| fundum longa possessione ceperit. respondit, si credidisset mandatu fratris uenisse, per | 5 |
| longum tempus cepisse. |