| QUOD LEGATORUM | |
| Ulpianus libro sexagensimo septimo ad edictum. Hoc interdictum uolgo | 43.3.1.1.1 |
| 'quod legatorum' appellatur. Est autem et ipsum apiscendae possessionis et continet hanc | 2.1 |
| causam, ut, quod quis legatorum nomine non ex uoluntate heredis occupauit, id restituat | |
| heredi. etenim aequissimum praetori uisum est unumquemque non sibi ipsum ius dicere | |
| occupatis legatis, sed ab herede petere: redigit igitur ad heredes per hoc interdictum ea, | |
| quae legatorum nomine possidentur, ut perinde legatarii possint eum conuenire. | 5 |
| Hoc interdictum et heredem heredis bonorumque possessoris habere propter utilitatem | 3.1 |
| huius dicendum est, nec non ceteros quoque successores. Quia autem nonnumquam in- | 4.1 |
| certum est, utrum quis pro legato an pro herede uel pro possessore possideat, bellissime | |
| Arrianus scribit hereditatis petitionem instituendam et hoc interdictum reddendum, ut, | |
| siue quis pro herede uel pro possessore siue pro legato possideat, hoc interdicto teneatur, | |
| quemadmodum solemus facere, quotiens incertum est, quae potius actio teneat: nam duas | 5 |
| dictamus protestati ex altera nos uelle consequi quod nos contingit. Si quis | 5.1 |
| ex mortis causa donatione possideat, utique cessabit interdictum, quia portio legis Falci- | |
| diae apud heredem ipso iure remanet, etsi corporaliter res in solidum translatae sunt: | |
| Qui uero ex causa praeceptionis, utique tenetur hoc interdicto, sed pro ea scilicet parte, | 6.1 |
| quam iure legati habet, non etiam pro ea, quam quasi heres habet. idemque erit dicendum | |
| et si alio genere legati uni ex heredibus legatum sit: nam et hic dicendum est pro ea | |
| parte, qua heres est, cessare interdictum. Quod ait praetor 'aut dolo desiit | 7.1 |
| possidere', sic accipere debemus 'desiit facultatem habere restituendi'. Unde est quae- | 8.1 |
| situm, si usus fructus uel usus fuerit alicui relictus eumque occupauerit, an hoc interdicto | |
| restituere sit compellendus. mouet, quod neque usus fructus neque usus possidetur, sed | |
| magis tenetur: potest tamen defendi competere interdictum. idem dicendum est et in | |
| seruitute relicta. Quaesitum est, si quis legatorum seruandorum causa missus | 9.1 |
| sit in possessionem, an hoc interdicto teneatur ad restitutionem. mouet illud primum, | |
| quod non possidet is qui missus est in possessionem legatorum causa, sed potius custodit, | |
| deinde quod praetorem habet huius rei auctorem. tutius tamen erit dicendum hoc inter- | |
| dictum competere, maxime si satisdatum sit iam legatorum nomine nec recedat: tunc enim | 5 |
| etiam possidere uidetur. Legatorum nomine non tantum ipsum possidere dicemus cui le- | 10.1 |
| gatum est, uerum heredem quoque eius ceterosque successores. Quod ait praetor | 11.1 |
| 'uoluntate eius, ad quem ea res pertinet', ita erit interpretandum, ut, si post aditam here- | |
| ditatem uel bonorum possessionem adgnitam uoluntas accommodata est legatario, ut pos- | |
| sideret, interdictum cesset: quod si ante aditam hereditatem bonorumue possessionem ad- | |
| gnitam hoc factum est, rectius dicetur eam uoluntatem non nocere debere. Si duae res | 12.1 |
| legatae sint, altera ex uoluntate occupata, altera non ex uoluntate eueniet, ut altera re- | |
| uocari possit, altera non. idemque erit probandum et in una re, cuius pars ex uoluntate, | |
| altera pars non ex uoluntate occupata est: nam pars sola per interdictum auferetur. Illud | 13.1 |
| tenendum, siue a te siue ab eo, in cuius locum successisti, possideri aliquid coeptum est, | |
| interdicto huic locum fore. in locum successisse accipimus, siue per uniuersitatem siue in | |
| rem <sit> successum. Prodest autem possedisse, quotiens uoluntate eius, ad quem | 14.1 |
| ea res pertinet, possideri coeptum est: sed et si postea uoluntas accessit eius, ad quem | |
| ea res pertinebat, tamen prodesse possessori debere. unde si quis coepit quidem ex uo- | |
| luntate eius, ad quem ea res pertinet, possidere, postea uero uoluntas non perseuerat, | |
| nihil noc<e>t, quia semel possideri coepit ex uoluntate. Si alter ex heredibus iisue, ad quos | 15.1 |
| ea res pertinet, uoluerit rem a legatario possideri, alter non, ei, qui <n>oluit, interdictum | |
| competet: ei, qui uoluit, non competere palam est. Quod ait praetor 'nisi satisdatum sit', | 16.1 |
| accipere debemus 'si perseueret satisdatum', scilicet ut, si non perseueret cautum, mittatur | |
| in possessionem legatorum seruandorum causa. Satisdatum sic arbitror, si sic satisdatum | 17.1 |
| sit, ut legatario uel ipso iure adquisita sit idonea cautio uel per mandati actionem adquiri | |
| possit, et tunc interdicto locum fore. Si quarundam rerum nomine satisdatum sit, qua- | 18.1 |
| rundam non sit satisdatum, earum rerum nomine sine impedimento agi poterit, de quibus | |
| satisdatum est, ceterarum non poterit. | |
| Paulus libro sexagensimo tertio ad edictum. Diuersum est, si postea pars | 2.pr.1 |
| legato adcreuerit: nam hoc nomine tenentur fideiussores in totum Quod ait praetor | 1.1 |
| 'si per bonorum possessorem non stat, ut satisdetur', sic accipimus, si paratus sit satisdare: | |
| non ergo offerre debet satisdationem, sed petendi satis moram non facere. Ex hoc inter- | 2.1 |
| dicto qui non restituit, in id quod interest debet condemnari. Si legatarius repromissione | 3.1 |
| <con>tentus fuit, dandum est interdictum. idem dicendum est, si legatarius pignoribus noluit | |
| sibi caueri. Si per legatarium factum sit, quo minus satisdetur, licet cautum non sit, | 4.1 |
| tenetur interdicto. sed si forte factum sit per legatarium, quo minus satisdetur, eo autem | |
| tempore, quo editur interdictum, satis accipere paratus sit, non competit interdictum, nisi | |
| satisdatum sit. item si per bonorum possessorem stetit, quo minus satisdaret, sed modo | |
| paratus est cauere, tenet interdictum: illud enim tempus inspicitur, quo interdictum editur. | 5 |