| NE UIS FIAT EI, QUI IN POSSESSIONEM MISSUS ERIT | |
| Ulpianus libro septuagensimo secundo ad edictum. Ait praetor: 'Si quis | 43.4.1.pr.1 |
| dolo malo fecerit, quo minus quis permissu meo eiusue, cuius ea iurisdictio fuit, in pos- | |
| sessionem bonorum sit, in eum in factum iudicium, quanti ea res fuit, ob quam in pos- | |
| sessionem missus erit, dabo'. Hoc edictum summa prouidentia praetor proposuit: frustra | 1.1 |
| enim in possessionem mitteret rei seruandae causa, nisi missos tueretur et prohibentes ue- | |
| nire in possessionem coerceret. Est autem generale hoc edictum: pertinet enim ad omnes, | 2.1 |
| qui in possessionem a praetore missi sunt: conuenit enim praetori omnes, quos ipse in | |
| possessionem misit, tueri. sed siue rei seruandae causa siue legatorum aut uentris nomine | |
| in possessionem missi fuerint, habent ex hoc edicto in factum actionem, siue doli siue | |
| aliter prohibuerint. Haec actio non tantum eum tenet, qui prohibuit quem uenire in pos- | 3.1 |
| sessionem, sed etiam eum, qui possessione pulsus est, cum uenisset in possessionem: nec | |
| exigitur, ut ui fecerit qui prohibuit. Si quis ideo possessione arcuerit, quia rem suam | 4.1 |
| putabat uel sibi nexam uel certe non esse debitoris, consequens est, ut hoc edicto non | |
| teneatur. Haec uerba 'quanti ea res erit, ob quam in possessionem missus erit' | 5.1 |
| continent utilitatem creditoris, ut quantum eius interest possessionem habere, tantum ei qui | |
| prohibuit condemnetur. proinde si ob falsum creditum uel ob falsam petitionem missus est | |
| in possessionem uel si exceptione summoueri potuit, nihil ei debet prodesse hoc edictum, | |
| quia propter nullam causam in possessionem missus est. Hoc edicto neque pupillum neque | 6.1 |
| furiosum teneri constat, quia affectu carent. sed pupillum eum debemus accipere, qui doli | |
| capax non est: ceterum si iam doli capax sit, contra erit dicendum. ergo et si tutor dolo | |
| fecerit, in pupillum dabimus actionem, si modo soluendo sit tutor: sed et ipsum tutorem | |
| posse conueniri Iulianus scribit. Si domini uel patris uoluntate prohibitus quis sit a pos- | 7.1 |
| sessione, in ipso<s> dabitur actio, quasi per alios hoc fecerint. Hanc actionem | 8.1 |
| excepta legatorum missione intra annum competere et non postea sciendum est, | |
| cum sit poenalis, nec in heredes similesque personas dabitur, nisi in id quod ad eas per- | |
| uenit: sed heredi similibusque personis dabitur. nam cum prohibitus quis est legatorum | |
| uel fideicommissorum causa possessionem adipisci, tunc actio et perpetua est et in here- | 5 |
| dem dabitur, quia est in potestate successorum euitare interdictum satisdatione oblata. | |
| Paulus libro quinquagensimo nono ad edictum. Suo quis an alieno nomine | 2.pr.1 |
| prohibitus sit, nihil interest: haec enim uerba 'quanti ea res est' referenda sunt ad perso- | |
| nam domini. Item tam is tenetur, qui suo nomine, quam qui alieno nomine prohibuit. | 1.1 |
| Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum. Si quis missus fuerit in pos- | 3.pr.1 |
| sessionem fideicommissi seruandi causa et non admittatur, potestate eius inducendus est | |
| in possessionem, qui eum misit, aut si quis uolet uti interdicto, consequens erit dicere in- | |
| terdictum locum habere. sed melius erit dicere extra ordinem ipsos iure suae potestatis | |
| exsequi oportere decretum suum, nonnumquam etiam per manum militarem. Constitutum | 1.1 |
| est ab Antonino, ut etiam in bona heredis quis admittatur certis modis. si quis igitur in | |
| his bonis non admittatur, dicendum est actionem hanc utilem competere: ceterum poterit | |
| uti et extraordinaria exsecutione. Praetor uentrem in possessionem mittit, et hoc inter- | 2.1 |
| dictum prohibitorium et restitutorium est. sed si mulier uelit in factum actione uti ad | |
| exemplum creditorum magis quam interdicto, posse eam experiri sciendum est. Si mulier | 3.1 |
| dicatur calumniae causa in possessionem uenisse, quod non sit praegnas uel non ex eo | |
| praegnas, uel si de statu mulieris aliquid dicatur: ex epistula diui Hadriani ad exemplum | |
| praesumptionis Carboniani edicti uentri praetor pollicetur possessionem. | |
| Idem libro sexagensimo nono ad edictum. Per interdictum etiam ei subuenit | 4.pr.1 |
| praetor, qui damni infecti ab eo in possessionem missus est, ne ei uis fiat. Poena autem | 1.1 |
| eius, qui non promittit uel satis non dat, haec est, ut in possessionem mittatur aduersarius. | |
| siue ergo promittat, siue per eum non fiat, quo minus promittat, non tenebit interdictum | |
| repulso per exceptionem eo qui experitur. Praetor in eum, qui neque cauit neque possi- | 2.1 |
| dere passus est eum qui missus est, iudicium pollicetur in tantum, quantum praestare eum | |
| oporteret, si de ea re cautum fuerat. Sed et ex alia causa hoc iudicium proposuit, si eo | 3.1 |
| tempore, quo in possessionem mitti desiderabat, praetoris adeundi potestas non fuerit, sci- | |
| licet ut, si, cum potestas praetoris adeundi non esset, damnum interim datum est, haberet | |
| iudicium qui damnum passus est. Item subiectum, si ex alia causa in possessionem missus | 4.1 |
| prohibitus esse dicetur, habere in factum actionem. |