| DE TABULIS EXHIBENDIS | |
| Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum. Praetor ait: 'Quas tabulas | 43.5.1.pr.1 |
| Lucius Titius ad causam testamenti sui pertinentes reliquisse dicetur, si hae penes te sunt | |
| aut dolo malo tuo factum est, ut desinerent esse, ita eas illi exhibeas. item si libellus | |
| aliudue quid relictum esse dicetur, decreto comprehendam'. Si quis forte confiteatur | 1.1 |
| penes se esse testamentum, iubendus est exhibere, et tempus ei dandum est, ut exhibeat, | |
| si non potest in praesentiarum exhibere. sed si neget se exhibere posse uel oportere, inter- | |
| dictum hoc competit. Hoc interdictum pertinet non tantum ad testamenti tabulas, uerum | 2.1 |
| ad omnia, quae ad causam testamenti pertinent: ut puta et ad codicillos pertinet. Siue | 3.1 |
| autem ualet testamentum siue non, uel quod ab initio inutiliter factum est, siue ruptum | |
| sit uel in quo alio uitio, sed etiam si falsum esse dicatur uel ab eo factum qui testamenti | |
| factionem non habuerit: dicendum est interdictum ualere. Siue supremae tabulae sint siue | 4.1 |
| non sint, sed priores, dicendum interdictum hoc locum habere. Itaque dicendum | 5.1 |
| est ad omnem omnino scripturam testamenti, siue perfectam siue imperfectam, interdictum | |
| hoc pertinere. Proinde et si plures tabulae sint testamenti, quia saepius fecerat, dicen- | 6.1 |
| dum est interdicto locum fore: est enim quod ad causam testamenti pertineat, quidquid | |
| quoquo tempore factum exhiberi debeat. Sed et si de statu disceptetur, si testator filius | 7.1 |
| familias uel seruus hoc fecisse dicatur, et hoc exhibebitur. Item si filius familias fecerit | 8.1 |
| testamentum, qui de castrensi peculio testabatur, habet locum interdictum. Idem est et si | 9.1 |
| is, qui testamentum fecit, apud hostes decessit. Hoc interdictum ad uiui tabulas non per- | 10.1 |
| tinet, quia uerba praetoris 'reliquerit' fecerunt mentionem. Sed et si deletum | 11.1 |
| sine dolo sit testamentum | |
| Paulus libro sexagensimo quarto ad edictum. uel totum uel pars eius, | 2.pr.1 |
| Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum. locum habet hoc interdictum. Si ta- | 3.1.1 |
| bulae in pluribus codicibus scriptae sint, omnes interdicto isto continentur, quia unum | |
| testamentum est. Si tabulae testamenti apud aliquem depositae sunt a Titio, | 2.1 |
| hoc interdicto agendum est et cum eo qui detinet et cum eo qui deposuit. Proinde et si | 3.1 |
| custodiam tabularum aedituus uel tabularius suscepit, dicendum est teneri eum interdicto. | |
| Si penes seruum tabulae fuerint, dominus interdicto tenebitur. | 4.1 |
| Si ipse testator, dum uiuit, | 5.1 |
| tabulas suas esse dicat et exhiberi desideret, interdictum hoc locum non habebit, sed ad | |
| exhibendum erit agendum, ut exhibitas uindicet. quod in omnibus, qui corpora sua esse | |
| dicunt instrumentorum, probandum est. Si quis dolo malo fecerit, quo minus penes eum | 6.1 |
| tabulae essent, nihilo minus hoc interdicto tenebitur, nec praeiudicatur aliquid legi Cor- | |
| neliae testamentariae, quasi dolo malo testamentum suppresserit. nemo enim ideo impune | |
| retinet tabulas, quod maius facinus admisit, cum exhibitis tabulis admissum eius magis | |
| manifestetur. et posse aliquem dolo malo facere, ut in eam legem non incidat, ut puta si | 5 |
| neque amouerit neque celauerit tabulas, sed idcirco alii tradiderit, ne eas interdicent<i> ex- | |
| hiberet, hoc est si non supprimendi animo uel consilio fecit, sed ne huic exhiberet. Hoc | 7.1 |
| interdictum exhibitorium est. Quid sit exhibere, uideamus. exhibere hoc est materiae ipsius | 8.1 |
| adprehendendae copiam facere. Exhibere autem apud praetorem oportet, ut ex auctoritate | 9.1 |
| eius signatores admoniti uenirent ad recognoscenda signa: et si forte non optemperent | |
| testes, Labeo scribit coerceri eos a praetore debere. Solent autem exhiberi tabulas deside- | 10.1 |
| rare omnes omnino, qui quid in testamento adscriptum habent. Condemnatio autem huius | 11.1 |
| iudicii quanti interfuit aestimari debet. Quare si heres scriptus hoc interdicto experiatur, | 12.1 |
| ad hereditatem referenda est aestimatio: Et si legatum sit, tantum uenit in aestimationem, | 13.1 |
| quantum sit in legato: Et si sub condicione legatum sit, quasi condicione existente sic | 14.1 |
| aestimandum est, nec compelli debebit ad cauendum, ut se restituturum caueat, quidquid | |
| consecutus est, si condicio defecerit, quia poena contumaciae praestatur ab eo qui non ex- | |
| hibet. Inde quaeritur, si hinc consecutus aestimationem legatarius postea legatum petat, | 15.1 |
| an sit audiendus. et putem, si heres idem praestitit, exceptione doli repellendum, si alius, | |
| repelli non oportere. et ideo et si heres sit, qui interdicto usus est aestimationem conse- | |
| cutus, eadem est distinctio. Interdictum hoc et post annum competere constat. sed et | 16.1 |
| heredi ceterisque successoribus competit. | |
| Paulus libro sexagensimo nono ad edictum. Si sint tabulae apud pupillum | 4.pr.1 |
| et dolo tutoris desierint esse, in ipsum tutorem competit interdictum: aequum enim est | |
| ipsum ex delicto suo teneri, non pupillum. | |
| Iauolenus libro tertio decimo ex Cassio. De tabulis proferendis interdictum | 5.pr.1 |
| competere non oportet, si hereditatis controuersia ex his pendet aut si ad publicam quae- | |
| stionem pertinet: itaque in aede sacra interim deponendae sunt aut apud uirum idoneum. |