| DE ARBORIBUS CAEDENDIS | |
| Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum. Ait praetor: 'Quae arbor | 43.27.1.pr.1 |
| ex aedibus tuis in aedes illius impendet, si per te stat, quo minus eam adimas, tunc, | |
| quo minus illi eam arborem adimere sibique habere liceat, uim fieri ueto'. Hoc inter- | 1.1 |
| dictum prohibitorium est. Si arbor aedibus alienis impendeat, utrum totam arborem iubeat | 2.1 |
| praetor adimi an uero id solum, quod superexcurrit, quaeritur. et Rutilius ait a stirpe | |
| exc<i>dendam idque plerisque uidetur uerius: et nisi adimet dominus arborem, Labeo ait | |
| permitti ei, cui arbor officeret, ut si uellet succideret eam lignaque tolleret. Arboris ap- | 3.1 |
| pellatione etiam uites continentur. Non solum autem domino aedium, sed etiam e<i> qui | 4.1 |
| usumfructum habet competit hoc interdictum, quia et ipsius interest arborem istam non | |
| impendere. Praeterea probandum est, si arbor communibus aedibus impendeat, singulos | 5.1 |
| dominos habere hoc interdictum et quidem in solidum, quia et seruitutium uindicationem | |
| singuli habeant. Ait praetor: 'si per te stat, quo minus eam adimas, quo minus illi eam | 6.1 |
| arborem adimere liceat, uim fieri ueto'. prius itaque tibi datur adimendi facultas: si tu | |
| non facias, tunc uicino prohibet uim fieri adimere uolenti. Deinde ait praetor: 'Quae | 7.1 |
| arbor ex agro tuo in agrum illius impendet, si per te stat, quo minus pedes quindecim | |
| a terra eam altius coerceas, tunc, quo minus illi ita coercere lignaque sibi habere liceat, | |
| uim fieri ueto'. Quod ait praetor, et lex duodecim tabularum efficere uoluit, ut quindecim | 8.1 |
| pedes altius rami arboris circumcidantur: et hoc idcirco effectum est, ne umbra arboris | |
| uicino praedio noceret. Differentia duorum capitum interdicti haec est: si quidem arbor | 9.1 |
| aedibus impendeat, succidi eam praecipitur, si uero agro impendeat, tantum usque ad | |
| quindecim pedes a terra coerceri. | |
| Pomponius libro trigensimo quarto ad Sabinum. Si arbor ex uicini fundo | 2.pr.1 |
| uento incl<i>nata in tuum fundum sit, ex lege duodecim tabularum de adimenda ea recte | |
| agere potes ius ei non esse ita arborem habere. |