| DE PRECARIO | |
| Ulpianus libro primo institutionum. Precarium est, quod precibus petenti | 43.26.1.pr.1 |
| utendum conceditur tamdiu, quamdiu is qui concessit patitur. Quod genus liberali- | 1.1 |
| tatis ex iure gentium descendit. Et distat a donatione eo, quod qui donat, sic dat, ne | 2.1 |
| recipiat, at qui precario concedit, sic dat quasi tunc recepturus, cum sibi | |
| libuerit precarium soluere. Et est simile commodato: nam et qui commodat rem, sic com- | 3.1 |
| modat, ut non faciat rem accipientis, sed ut ei uti re commodata permittat. | |
| Idem libro septuagensimo primo ad edictum. Ait praetor: 'Quod precario ab illo habes | 2.pr.1 |
| aut dolo malo fecisti, ut desineres habere, qua de re agitur, id illi restituas'. Hoc inter- | 1.1 |
| dictum restitutorium est. Et naturalem habet in se aequitatem, namque precarium reuocare | 2.1 |
| uolenti competit: est enim natura aequum tamdiu te liberalitate mea uti, quamdiu ego | |
| uelim, et ut possim reuocare, cum mutauero uoluntatem. itaque cum quid precario roga- | |
| tum est, non solum hoc interdicto uti possumus, sed etiam praescriptis uerbis actione, quae | |
| ex bona fide oritur. Habere precario uidetur, qui possessionem uel corporis uel iuris | 3.1 |
| adeptus est ex hac solummodo causa, quod preces adhibuit et impetrauit, ut sibi possidere | |
| aut uti liceat: | |
| Gaius libro uicensimo quinto ad edictum prouinciale. ueluti si me precario rogaueris, | 3.pr.1 |
| ut per fundum meum ire uel agere tibi liceat uel ut in tectum uel in aream aedium <m>ea- | |
| rum stillicidium uel tignum in parietem immissum habeas. | |
| Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum. In rebus etiam mobilibus precarii | 4.pr.1 |
| rogatio constitit. Meminisse autem nos oportet eum, qui precario habet, etiam possidere. | 1.1 |
| Tenetur hoc interdicto non utique ille, qui precario rogauit, sed qui precario habet: etenim | 2.1 |
| fieri potest, ut quis non rogau<er>it, sed habeat precario. ut puta seruus meus rogauit: mihi | |
| adquisiit precarium: uel quis alius, qui iuri meo subiectus est. Item si rem meam pre- | 3.1 |
| cario rogauero, rogaui quidem precario, sed non habeo precario idcirco, quia receptum est | |
| rei suae precarium non esse. Item qui precario ad tempus rogauit, finito tempore, etiamsi | 4.1 |
| ad hoc temporis non rogauit, tamen precario possidere uidetur: intellegitur enim dominus, | |
| cum patitur eum qui precario rogauerit possidere, rursus precario concedere. | |
| Pomponius libro uicensimo nono ad Sabinum. Sed si manente adhuc pre- | 5.pr.1 |
| cario tu in ulterius tempus rogasti, prorogatur precarium: nam nec mutatur causa posses- | |
| sionis et non constituitur eo modo precarium, sed in longius tempus profertur. si uero | |
| praeterita die rogas, propius est, ut soluta iam causa precarii non redintegretur, sed noua | |
| constituatur. | 5 |
| Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum. Certe si interim dominus | 6.pr.1 |
| furere coeperit uel decesserit, fieri non posse Marcellus ait, ut precarium redintegretur, et | |
| hoc uerum est. Si procurator meus me mandante uel ratum habente precario rogauerit, | 1.1 |
| ego precario habere proprie dicor. Is qui rogauit, ut precario in fundo moretur, non pos- | 2.1 |
| sidet, sed possessio apud eum qui concessit remanet: nam et fructuarius, inquit, et co- | |
| lonus et inquilinus sunt in praedio et tamen non possident. Iulianus ait eum, qui ui | 3.1 |
| alterum deiecit et ab eodem precario rogauit, desinere ui possidere et incipere precario, | |
| neque existimare sibi ipsum causam possessionis mutare, cum uoluntate eius quem deiecit | |
| coeperit precario possidere: nam si ab eodem emisset, incipere etiam pro emptore posse | |
| dominium capere. Quaesitum est, si quis rem suam pignori mihi dederit et precario ro- | 4.1 |
| gauerit, an hoc interdictum locum habeat. quaestio in eo est, ut precarium consistere rei | |
| suae possit. mihi uidetur uerius precarium consistere in pignore, cum possessionis rogetur, | |
| non proprietatis, et est haec sententia etiam utilissima: cottidie enim precario rogantur | |
| creditores ab his, qui pignori dederunt, et deb<e>t consistere precarium. | 5 |
| Uenuleius libro tertio interdictorum. Sed et si eam rem, cuius possessionem | 7.pr.1 |
| per interdictum uti poss<i>d<e>tis retinere possim, quamuis futurum esset, ut tenear de pro- | |
| prietate, precario tibi concesserim, teneberis hoc interdicto. | |
| Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum. Quaesitum est, si Titius | 8.pr.1 |
| me rogauerit, ut re Sempronii utatur, deinde ego Sempronium rogauero, ut concederet, | |
| et ille, dum mihi uult praestitum, concesserit. Titius a me habet precario et ego cum | |
| eo agam interdicto de precario: Sempronius autem non aget cum eo, quia haec uerba | |
| 'ab illo precario habes' ostendunt ei demum competere interdictum, a quo quis precario | 5 |
| rogauit, non cuius res est. an tamen Sempronius mecum, quasi a me rogatus, interdictum | |
| habeat? et magis est, ne habeat, quia non habeo precario, cum non mihi, sed alii impe- | |
| traui. mandati tamen actionem potest aduersus me habere, quia me mandante dedit tibi: | |
| aut si quis dixerit non mandatu meo, sed magis mihi credentem hoc fecisse, dicendum | |
| est in factum dandam actionem et aduersus me. Quod a Titio precario quis rogauit, id | 1.1 |
| etiam ab herede eius precario habere uidetur: et ita et Sabinus et Celsus scribunt eoque | |
| iure utimur. ergo et a ceteris successoribus habere quis precario uidetur. idem et Labeo | |
| probat et adicit, etiamsi ignoret quis heredem, tamen uideri eum ab herede precario | |
| habere. Illud tamen uideamus quale sit, si a me precario rogaueris et ego eam rem alie- | 2.1 |
| nauero, an precarium duret re ad alium translata. et magis est, ut, si ille non reuocet, | |
| posse interdicere quasi ab illo precario habeas, non quasi a me: et si passus est aliquo | |
| tempore a se precario habere, recte interdicet, quasi a se precario habeas. Eum quoque | 3.1 |
| precario teneri uoluit praetor, qui dolo fecit, ut habere desineret. illud adnotatur, quod | |
| culpam non praestat is qui precario rogauit, sed solum dolum praestat, quamquam is, | |
| qui commodatum suscepit, non tantum dolum, sed etiam culpam praestat. nec immerito | |
| dolum solum praestat <is> qui precario rogauit, cum totum ex liberalitate descendat eius | 5 |
| qui precario concessit et satis sit, si dolus tantum praestetur. culpam tamen dolo proxi- | |
| mam contineri quis merito dixerit. Ex hoc interdicto restitui debet in pristinam causam: | 4.1 |
| quod si non fuerit factum, condemnatio in tantum fiet, quanti interfuit actoris ei rem re- | |
| stitui ex eo tempore, ex quo interdictum editum est: ergo et fructus ex die interdicti | |
| editi praestabuntur. Si seruitute usus non fuit is qui precario rogauit ac per hoc amissa | 5.1 |
| sit, uideamus, an interdicto teneatur. ego arbitror non alias, quam si dolo fecerit. Et | 6.1 |
| generaliter erit dicendum in restitutionem uenire dolum et culpam latam dumtaxat, cetera | |
| non uenire. plane post interdictum editum oportebit et dolum et culpam et omnem cau- | |
| sam uenire: nam ubi moram quis fecit precario, omnem causam debebit constituere. | |
| Interdictum hoc et post annum competere Labeo scribit eoque iure utimur: cum enim non- | 7.1 |
| numquam in longum tempus precarium concedatur, absurdum est dicere interdictum locum | |
| non habere post annum. Hoc interdicto heres eius qui precario rogauit tenetur quemad- | 8.1 |
| modum ipse, ut, siue habet siue dolo fecit quo minus haberet uel ad se perueniret, te- | |
| neatur: ex dolo autem defuncti hactenus, quatenus ad eum peruenit. | |
| Gaius libro uicensimo sexto ad edictum prouinciale. Precario possessio consisti potest | 9.pr.1 |
| uel inter praesentes uel inter absentes, ueluti per epistulam uel per nuntium. | |
| Pomponius libro quinto ex Plautio. Quamuis ancillam quis precario roga- | 10.pr.1 |
| uerit, id actum uidetur, ut etiam quod ex ancilla natum esset in eadem causa haberetur. | |
| Celsus libro septimo digestorum. Si debitor rem pigneratam precario ro- | 11.pr.1 |
| gauerit, soluta pecunia precarium soluitur: quippe id actum est, ut usque eo precarium | |
| teneret. | |
| Idem libro uicensimo quinto digestorum. Cum precario ali- | 12.pr.1 |
| quid datur, si conuenit, ut in kalendas Iulias precario possideat, numquid exceptione adiu- | |
| uandus est, ne ante ei possessio auferatur? sed nulla uis est huius conuentionis, ut rem | |
| alienam domino inuito possidere liceat. Precario rogatio et ad heredem eius qui concessit | 1.1 |
| transit: ad heredem autem eius qui precario rogauit non transit, quippe ipsi dumtaxat, | |
| non etiam heredi concessa possessio est. | |
| Pomponius libro trigensimo tertio ad Quintum Mucium. Si seruus tuus tuo | 13.pr.1 |
| mandato precario rogauerit uel ratum habueris quod ille rogauit tuo nomine, teneberis, | |
| quasi precario habeas. sed si te ignorante suo nomine uel seruus uel filius rogauerit, non | |
| uideris tu precario habere, sed illi erit actio de peculio uel de in rem uerso. | |
| Paulus libro tertio decimo ad Sabinum. Interdictum de precariis merito | 14.pr.1 |
| introductum est, quia nulla eo nomine iuris ciuilis actio esset: magis enim ad donationes | |
| et beneficii causam, quam ad negotii contracti spectat precarii condicio. | |
| Pomponius libro uicensimo nono ad Sabinum. Et habet summam aequi- | 15.pr.1 |
| tatem, ut eatenus quisque nostro utatur, quatenus ei tribuere uelimus. Hospites et qui | 1.1 |
| gratuitam habitationem accipiunt non intelleguntur precario habitare. Precario habere | 2.1 |
| etiam ea quae in iure consistunt possumus, ut immissa uel protecta. Cum quis de re | 3.1 |
| sibi restituenda cautum habet, precarium interdictum ei non competit. Eum, qui precario | 4.1 |
| rogauerit, ut sibi possidere liceat, nancisci possessionem non est dubium: an is quoque | |
| possideat, qui rogatus sit, dubitatum est. placet autem penes utrumque esse eum hominem, | |
| qui precario datus esset, penes eum qui rogasset, quia posside<a>t corpore, penes domin<u>m, | |
| quia non discesserit animo possessione. Quo quis loco precario aut possideat aut coeperit | 5.1 |
| possidere, nihil refert, quod ad hoc interdictum pertinet. | |
| Idem libro trigensimo secundo ad Sabinum. Si adoptauero eum, qui precario | 16.pr.1 |
| rogauerit, ego quoque precario possidebo. | |
| Idem libro uicesimo tertio ad Sabinum. Qui precario fundum possidet, is | 17.pr.1 |
| interdicto uti possidetis aduersus omnes pr<ae>ter eum, quem rogauit, uti potest. | |
| Iulianus libro tertio decimo digestorum. Unusquisque potest rem suam, | 18.pr.1 |
| quamuis non possideat, precario dare ei qui possideat. | |
| Idem libro quadragensimo nono digestorum. <D>uo in so- | 19.pr.1 |
| lidum precario habere non magis possunt, quam duo in solidum ui possidere aut clam: | |
| nam neque iustae neque iniustae possessiones duae concurrere possunt. Qui seruum | 1.1 |
| meum precario rogat, uidetur a me precario habere, si hoc ratum habuero, et ideo precario | |
| interdicto mihi tenebitur. Cum quid precario rogatum est, non solum interdicto uti pos- | 2.1 |
| sumus, sed et incerti condictione, id est praescriptis uerbis. | |
| Ulpianus libro secundo responsorum. Ea, quae distracta sunt, ut precario | 20.pr.1 |
| penes emptorem essent, quoad pretium uniuersum persolueretur: si per emptorem stetit, | |
| quo minus persolueretur, uenditorem posse consequi. | |
| Uenuleius libro quarto actionum. Cum precario quis rogat, ut ipsi in eo | 21.pr.1 |
| fundo morari liceat, superuacuum est adici 'ipsi suisque': nam per ipsum suis quoque per- | |
| missum uti uidetur. | |
| Idem libro tertio interdictorum. Si is, qui pro possessore possideret, precario domi- | 22.pr.1 |
| num rogauerit, ut sibi retinere rem liceret, uel is, qui alienam rem emisset, dominum ro- | |
| gauerit: apparet eos precario possidere. nec existimandos mutare sibi causam possessionis, | |
| quibus a domino concedatur precario possidere: nam et si id quod possideas alium pre- | |
| cario rogaueris, uideri te desinere ex prima causa possidere et incipere ex precario habere: | 5 |
| et contra si possessorem precario rogauerit qui rem auocare ei posset, teneri eum precario, | |
| quoniam aliquid ad eum per hanc precarii rogationem peruenit, id est possessio, quae | |
| aliena sit. Si pupillus sine tutoris auctoritate precario rogauerit, Labeo ait habere eum | 1.1 |
| precariam possessionem et hoc interdicto teneri. nam quo magis naturaliter possideretur, | |
| nullum locum esse tutoris auctoritati: recteque dici 'quod precario habes', quia quod pos- | |
| sideat ex ea causa possideat, ex qua rogauerit: nihilque noui <per> praetorem constituendum, | |
| quoniam, siue habeat rem, officio iudicis teneretur, siue non habeat, non teneatur. | 5 |