| DE REMISSIONIBUS | |
| Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum. Ait praetor: | 43.25.1.pr.1 |
| 'Quod ius sit illi prohibere, ne se inuito fiat, in eo nuntiatio teneat: ceterum nuntiationem | |
| missam facio'. | |
| Sub hoc titulo remissiones proponuntur. | 1.1 |
| Et uerba praetoris ostendunt re- | 2.1 |
| missionem ibi demum factam, ubi nuntiatio non tenet, et nuntiationem ibi demum uoluisse | |
| praetorem tenere, ubi ius est nuntianti prohibere, ne se inuito fiat. ceterum siue satisdatio | |
| interueniat siue non, remissio facta hoc tantum remittit, in quo non tenuit nuntiatio. plane | |
| si satisdatum est, exinde remissio facta est, non est necessaria remissio. Ius habet opus | 3.1 |
| nouum nuntiandi, qui aut dominium aut seruitutem habet. Item Iuliano placet fructuario | 4.1 |
| uindicandarum seruitutium ius esse: secundum quod opus nouum nuntiare poterit uicino | |
| et remissio utilis erit. ipsi autem domino praedii si nuntiauerit, re- | |
| missio inutilis erit: neque sicut aduersus uicinum, ita aduersus dominum agere potest ius | |
| ei non esse inuito se altius aedificare. sed si hoc facto usus fructus deterior fiat, petere | 5 |
| usum fructum debebit. idem Iulianus dicit de ceteris, quibus aliqua seruitus a uicino de- | |
| betur. Ei quoque, qui pignori fundum acceperit, scribit Iulianus non | 5.1 |
| esse iniquum detentionem seruitutis dari. |