| QUOD UI AUT CLAM | |
| Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum. Praetor ait: 'Quod ui aut clam | 43.24.1.pr.1 |
| factum est, qua de re agitur, id cum experiendi potestas est, restituas', Hoc | 1.1 |
| interdictum restitutorium est et per hoc occursum est calliditati eorum, qui ui aut clam | |
| quaedam moliuntur: iubentur enim ea restituere. Et parui refert, utrum ius habuerit | 2.1 |
| faciendi, an non: siue enim ius habuit siue non, tamen tenetur interdicto, propter quod | |
| ui aut clam fecit: tueri enim ius suum debuit, non iniuriam comminisci. Denique est | 3.1 |
| quaesitum, an hoc interdicto utenti exceptionem possit obicere: 'quod non iure meo rece- | |
| perim'. et magis est, ne possit: nam aduersus uim uel quod clam factum est nulla | |
| iusta exceptione se tueri potest. Hoc interdictum ad ea sola opera pertinet, quaecumque | 4.1 |
| in solo ui aut clam fiunt. Quid sit ui factum uel clam factum, uideamus. ui factum uideri | 5.1 |
| Quintus Mucius scripsit, si quis contra quam prohiberetur fecerit: et mihi uidetur plena | |
| esse Quinti Mucii definitio. Sed et si quis iactu uel minimi lapilli prohibitus facere per- | 6.1 |
| seuerauit facere, hunc quoque ui fecisse uideri Pedius et Pomponius scribunt, eoque iure | |
| utimur. Sed et si contra testationem denuntiationemque fecerit, idem esse Cascellius et | 7.1 |
| Trebatius putant: quod uerum est. Sed et Aristo ait eum quoque ui facere, qui, cum | 8.1 |
| sciret se prohib<itum iri>, per uim molitus est, ne prohiberi possit. Item Labeo dicit, si | 9.1 |
| quem facientem prohibuero isque destit<e>rit in praesentiarum rursusque postea facere coe- | |
| perit, ui eum uideri fecisse, nisi permissu meo facere coeperit uel qua alia iusta causa | |
| accedente. Si quis tamen inbecillitate impeditur uel etiam, ne offenderet uel te uel | 10.1 |
| eum, qui te magni f<a>ciebat, ideo non uenerit ad prohibendum, non uidebitur aduersarius | |
| ui fecisse: et ita Labeo scribit. Idem ait et si te uolentem ad prohibendum uenire deter- | 11.1 |
| ruerit aliquis (armis forte) sine ullo dolo malo meo ac propter hoc non ueneris, non uideri | |
| me uim fecisse, | |
| Uenuleius libro secundo interdictorum. ne in aliena potestate <sit> condicionem meam | 2.pr.1 |
| nihil delinquentis deteriorem facere. | |
| Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum. Prohibere autem non | 3.pr.1 |
| utique per semet ipsum necesse est, sed et si quis per seruum suum uel procuratorem | |
| prohibuerit, recte uidetur prohibuisse. idem etiam si mercennarius meus prohibuerit. | |
| nec quem moueat, quod per liberam personam actio adquiri non solet: nam prohibitio | |
| haec demonstrat ui te facere, quid mirum, cum et si clam tu me feceris, habeam actio- | 5 |
| nem? ergo facto magis tuo delinquentis quam alieno adquiritur mihi actio. Illud sciendum | 1.1 |
| est non omnibus momentis uim esse faciendam, sed semel inter initia facta perseuerat. | |
| Sed si permiserit, aduersus eum, qui utatur interdicto, exceptio erit necessaria. | 2.1 |
| Non tan- | 3.1 |
| tum autem si ego permisero, sed et si procurator meus uel tutor qui tutelam administrat | |
| uel curator pupilli furiosi siue adulescentis, dicendum erit exceptioni locum fore. Plane | 4.1 |
| si praeses uel curator rei publicae permiserit in publico facere, Nerua scribit exceptionem | |
| locum non habere, quia etsi ei locorum, inquit, publicorum procuratio data est, concessio | |
| tamen data non est. hoc ita uerum est, si non lex municipalis curatori rei publicae am- | |
| plius concedat. sed et si a principe uel ab eo, cui princeps hoc ius concedendi dederit | 5 |
| idem erit probandum. Si quis paratus sit se iudicio defendere aduersus eos, | 5.1 |
| qui interdicendum putant, ne opus fiat: an uideatur desinere ui facere? et magis est, ut | |
| desinat, si modo satis offerat et defendere paratus est, si quis agat: et ita Sabinus scribit. | |
| Sed et si quis damni infecti paratus sit cauere, cum propter hoc tantum esset prohibitus, | 6.1 |
| uel quia non defendebat uel damni infecti non repromittebat, consequens est dicere desi- | |
| nere eum ui facere. Clam facere uideri Cassius scribit eum, qui celauit aduersarium neque | 7.1 |
| ei denuntiauit, si modo timuit eius controuersiam aut debuit timere. Idem Aristo putat | 8.1 |
| eum quoque clam facere, qui celandi animo habet eum, quem prohibiturum se intellexerit | |
| et id existimat aut existimare debet se prohibitum iri. | |
| Uenuleius libro secundo interdictorum. Seruius etiam eum clam facere, qui | 4.pr.1 |
| existimare debeat sibi controuersiam futuram, quia non opinionem cuius et resupinam | |
| existimationem esse oporteat, ne melioris condicionis si<n>t stulti quam periti. | |
| Ulpianus libro septuagensimo ad edictum. Aut qui aliter fecit, quam de- | 5.pr.1 |
| nuntiauit: uel qui decepto facit eo, ad quem pertinuit non facere: uel consulto tum de- | |
| nuntiat aduersario, cum eum scit non posse prohibere: uel tam sero pronuntiat, ut u<en>ire | |
| prohibiturus, prius quam fiat, non possit. et haec ita Labeonem probare Aristo ait. Si | 1.1 |
| quis se denuntiauerit opus facturum, non semper non uidetur clam fecisse, si post denun- | |
| tiationem fecerit: debebit enim (et ita Labeo) et diem et horam denuntiatione conplecti | |
| et ubi et quod opus futurum sit: neque perfusorie aut obscure dicere aut denuntiare: | |
| neque tam artare aduersarium, ut intra diem occurrere ad prohibendum non possit. Et si | 2.1 |
| forte non sit, cui denuntietur, neque dolo malo factum sit ne sit, amicis denique aut pro- | |
| curatori aut ad domum denuntiandum est. Sed et Seruius recte ait sufficere feminae, | 3.1 |
| uiro notum facere opus se facturum: uel denique sciente eo facere: quamquam etiam | |
| illud sufficiat celandi animum non habere. Item ait, si quis in publico municipii uelit fa- | 4.1 |
| cere, sufficere ei, si curatori rei publicae denuntiet. Si quis, dum putat locum tuum esse, | 5.1 |
| qui est meus, celandi tui, non mei causa fecerit, mihi interdictum competere. Idem dicit | 6.1 |
| et si serui mei uel procuratoris celandi causa factum sit, mihi interdictum compe<te>re. Si | 7.1 |
| quis, cum non denuntiasset opus se facturum eique denuntiatum esset ne faceret, fecerit, | |
| utilius puto probandum ui eum fecisse. Haec uerba 'quod ui aut clam factum est' ait | 8.1 |
| Mucius ita esse 'quod tu aut tuorum quis aut tuo iussu factum est'. Labeo autem ait | 9.1 |
| plures personas contineri his uerbis. nam ecce primum heredes eorum, quos enumerat | |
| Mucius, contineri putat. Idem ait et aduersus procuratorem <tutorem curatorem> municipumue | 10.1 |
| syndicum alieno nomine interdici posse. Si quid seruus meus fecit, non ob id mecum actio | 11.1 |
| est, sed <si> id meo nomine aut suo fecit: nam si tuum seruum mercennarium habuero, | |
| quidquid ab eo factum fuerit meo nomine, ob id non tecum, sed mecum, cuius iussu aut | |
| nomine id opus a seruo tuo factum fuerit, agendum erit hoc interdicto. Similiter quod | 12.1 |
| iussu cuius factum erit, ob id non cum eo, sed cuius nomine iusserit, haec actio est. nam | |
| si procurator tutor curator duumuir municipii, quod eius nomine ageret, cuius negotium | |
| procuraret, fieri iusserit, ob id agendum erit cum eo, cuius nomine factum quid erit, non | |
| cum eo, qui ita iusserit. et si tibi mandauero, ut opus fieri iuberes et in ea re mihi pa- | 5 |
| rueris, mecum, inquit, non tecum erit actio. Et cum interdictum sic sit scriptum 'quod | 13.1 |
| ui aut clam factum est', non ita 'quod ui aut clam fecisti', latius porrigi quam ad has per- | |
| sonas, quas supra numerauimus, Labeo putat. Et hoc iure utimur, ut, siue ego fecissem | 14.1 |
| siue fieri iussi, interdicto quod ui aut clam tenear. | |
| Paulus libro sexagensimo septimo ad edictum. Si ego tibi mandauero opus | 6.pr.1 |
| nouum facere, tu alii, non potest uideri meo iussu factum: teneberis ergo tu et ille: an et | |
| ego tenear, uideamus. et magis est et me, qui initium rei praestiterim, teneri: sed uno | |
| ex his satisfaciente ceteri liberantur. | |
| Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum. Si alius fecerit me | 7.pr.1 |
| inuito, tenebor ad hoc, ut patientiam praestem. Neratius quoque scribit eum, cuius seruus | 1.1 |
| ui aut clam fecit, aut sua impensa ex interdicto opus restituere debere aut patientiam re- | |
| stituendi praestare et seruum noxae dedere: plane si mortuo alienato<u>e seruo interdiceretur, | |
| patientiam dumtaxat praestare debere ait, ita ut et emptor eo interdicto possit conueniri, | |
| ut impensam praestet aut noxam det: dominoque operis sua impensa restituente aut damnato, | 5 |
| quia non restitueret, emptorem liberari. eadem et si contra dominus serui uel opus resti- | |
| tuisset uel litis aestimatione damnatus esset: quod si tantum noxae dedisset, aduersus do- | |
| minum operis utiliter interdici. Ait Iulianus: qui ante remissionem nuntiationis, contra | 2.1 |
| quam prohibitus fuerit, opus fecerit, duobus interdictis tenebitur, uno, quod ex operis noui | |
| nuntiatione competit, altero quod ui aut clam. remissione autem facta intellegendus non | |
| erit ui aut clam facere, quamuis prohibeatur: licere enim debet aedificare ei, qui satis- | |
| dederit, cum possessor hoc ipso constituatur: clamque facere nec ante remissionem nec | 5 |
| postea existimandus est, cum is, qui opus nouum nuntiat, non possit uideri celatus et pr<ae-> | |
| occupatus, antequam controuersiam faceret. Bellissime apud Iulianum quaeritur, an haec | 3.1 |
| exceptio noceat in hoc interdicto 'quod non tu ui aut clam feceris'. ut puta utor aduersus | |
| te interdicto quod u<i> aut clam, an possis obicere mihi eandem exceptionem: 'quod non tu | |
| ui aut clam fecisti'? et ait Iulianus aequissimum esse hanc exceptionem dare: nam si tu, | |
| inquit, aedificaueris ui aut clam, ego idem demolitus fuero ui aut clam et utaris aduersus | 5 |
| me interdicto, hanc exceptionem profuturam. quod non aliter procedere debet, nisi ex magna | |
| et satis necessaria causa: alioquin haec omnia officio iudicis celebrari oportet. Est et alia | 4.1 |
| exceptio, de qua Celsus dubitat, an sit obicienda: ut puta si incendii arcendi causa uicini | |
| aedes intercidi et quod ui aut clam mecum agatur aut damni iniuria. Gallus enim du- | |
| bitat, an e<xcip>i oporteret: 'quod incendii defendendi causa factum non sit'? Seruius autem | |
| ait, si id magistratus fecisset, dandam esse, priuato non esse idem concedendum: si tamen | 5 |
| quid ui aut clam factum sit neque ignis usque eo peruenisset, simpli litem aestimandam: | |
| si peruenisset, absolui eum oportere. idem ait esse, si damni iniuria actum foret, quoniam | |
| nullam iniuriam aut damnum dare uidetur aeque perituris aedibus. quod si nullo incendio | |
| id feceris, deinde postea incendium ortum fuerit, non idem erit dicendum, quia non ex | |
| post facto, sed ex praesenti statu, damnum factum sit nec ne, aestimari oportere Labeo | 10 |
| ait. Notauimus supra, quod, quamuis uerba interdicti late pateant, tamen ad ea sola opera | 5.1 |
| pertinere interdictum placere, quaecumque fiant in solo. eum enim, qui fructum tangit, | |
| non teneri interdicto quod ui aut clam: nullum enim opus in solo facit. at qui arbores | |
| succidit, utique tenebitur, et qui harundinem et qui salictum: terrae enim et quodammodo | |
| solo ipsi corrumpendo manus infert. idem et in uineis succisis. ceterum qui fructum aufert, | 5 |
| furti debet conueniri. itaque si quid operis in solo fiat, interdictum locum habet. in solo | |
| fieri accipimus et si quid circa arbores fiat, non si quid circa fructum arborum. Si quis | 6.1 |
| aceruum stercoris circa agrum pinguem disiecerit, cum eo 'quod ui aut clam factum est' | |
| agi potest: et hoc uerum est, quia solo uitium adhibitum sit. Plane si quid agri colendi | 7.1 |
| causa factum sit, interdictum quod ui aut clam locum non habet, si melior causa facta sit | |
| agri, quamuis prohibitus quis ui uel clam fecerit. Praeterea si fossam feceris in silua | 8.1 |
| publica et bos meus in eam inciderit, agere possum hoc interdicto, quia in publico factum | |
| est. Si quis aedificium dem<o>litus fuerit, quamuis non usque ad solum, quin interdicto | 9.1 |
| teneatur, dubitari desiit. Proinde et si tegulas de aedificio sustulerit, magis est, ut inter- | 10.1 |
| dicto teneatur, | |
| Uenuleius libro secundo interdict<or>um. nam origo huius rei a solo proficiscitur. ce- | 8.pr.1 |
| terum per se tegulae non possidentur, sed cum uniuersitate aedificii, nec ad rem pertinet, | |
| adfixae sunt an tantum positae. | |
| Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum. Nam et si ramos quis de | 9.pr.1 |
| arboribus abstulerit, adhuc interdictum hoc admittimus. haec ita, si de aedificio tegulas | |
| sustulerit: ceterum si non de aedificio, sed seorsum positas, cessat hoc interdictum. Si | 1.1 |
| tamen sera uel clauis uel cancellus uel specu<la>rium sit ablatum, quod ui aut clam agi non | |
| poterit. Sed si quis aliquid aedibus adfixum euellerit, statuam forte uel quid aliud, quod | 2.1 |
| ui aut clam interdicto tenebitur. Si quis clam aut ui agrum intrauerit uel fossam fecerit, | 3.1 |
| hoc interdicto tenebitur. et si aceruum succenderit uel disperserit sic, ut non ad usum | |
| agri conuertat, interdicto locus non erit, | |
| Uenuleius libro secundo interdictorum. quia aceruus solo non cohaeret, sed terra | 10.pr.1 |
| sustinetur, aedificia autem solo cohaerent. | |
| Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum. Is qui in puteum uicini | 11.pr.1 |
| aliquid effuderit, ut hoc facto aquam corrumperet, ait Labeo interdicto quod ui aut clam | |
| eum teneri: portio enim agri uidetur aqua uiua, quemadmodum si quid operis in aqua | |
| fecisset. Quaesitum est, si statuam in municipio ex loco publico quis sustulerit uel ui uel | 1.1 |
| clam, an hoc interdicto teneatur. et exstat Cassii sententia eum, cuius statua in loco publico | |
| in municipio posita sit, quod ui aut clam agere posse, quia interfuerit eius eam non tolli: | |
| municipes autem etiam furti acturos, quia res eorum sit quasi publicata: si tamen deciderit, | |
| ipsi eam detrahunt: et haec sententia uera est. Si quis de monumento statuam sustulerit, | 2.1 |
| an ei, ad quem ius sepulchri pertineret, agere permittitur? et placet et in his interdicto | |
| locum esse. et sane dicendum est, si qua sepulchri ornandi causa adposita sint, sepulchri | |
| esse uideri, idem est, et si ostium auell<a>t uel effringat. Si quis in uineas meas uenerit | 3.1 |
| et inde ridicas abstulerit, hoc interdicto tenebitur. Quod ait praetor: 'quod ui aut clam | 4.1 |
| factum est', ad quod tempus referatur, uideamus, utrum ad praeteritum an ad praesens. | |
| quae species apud Iulianum exposita est: ait enim in hoc interdicto praesentis temporis | |
| significationem accipi debere. si tamen, inquit, ex opere damnum datum fuerit aut do- | |
| minus aut is, cuius fundo nocitum erit, sua impensa id sustulerit, utilius probari, quod | 5 |
| Iulianus temptat, ut et damnum sarciatur et impendia restituantur. Interdictum com- | 5.1 |
| plectitur id, quodcumque aut ui aut clam factum est. sed interdum euenit, ut quid et ui | |
| et clam fiat, partim et partim, in eodem opere. ut puta cum prohiberem, fundamenta po- | |
| suisti: postea cum conuenissem, ne reliquum opus fieret, absente et ignorante me reliquum | |
| opus perfecisti: uel contra fundamenta clam iecisti, deinde cetera prohibente me aedificasti. | 5 |
| hoc iure utimur, ut et si ui et clam factum sit, interdictum hoc sufficiat. Si tutoris iussu | 6.1 |
| aut curatoris factum sit, cum placeat, quod Cassius probat, ex dolo tutoris uel curatoris | |
| pupillum uel furiosum non teneri, eueniet, ut in ipsum tutorem curatoremque aut utilis | |
| actio competat aut etiam utile interdictum. certe ad patientiam tollendi operis utique tene- | |
| buntur pupillus et furiosus et ad noxam. An ignoscitur seruo, qui obtemperauit tutori | 7.1 |
| aut curatori? nam ad quaedam, quae non habent atrocitatem facinoris uel | |
| sceleris, ignoscitur seruis, si uel dominis uel his, qui uice dominorum sunt, obtempera- | |
| ueri<n>t. quod et in hoc casu admittendum est. Si postea, quam ui aut clam factum | 8.1 |
| est, uenierit fundus, an uenditor nihilo minus hoc interdicto experiri possit, uideamus. et | |
| extat sententia existimantium nihilo minus competere ei interdictum nec finiri uendition<e>: | |
| sed nec ex empto actione quicquam ei praestandum emptori ex eo opere, quod ante uen- | |
| ditionem factum est: satis enim esse, quod utique propter hoc opus uiliori praedium | 5 |
| distraxerit. certe etsi non uiliori uendidit, idem erit probandum. Plane si post uenditio- | 9.1 |
| nem fundi opus factum est, etsi ipse experiatur uenditor, quia nondum traditio facta est, | |
| tamen ex empto actione emptori tenebitur: omne enim et commodum et incommodum | |
| ad emptorem pertinere debet. Si fundus in diem addictus sit, cui competat interdictum? | 10.1 |
| et ait Iulianus interdictum quod ui aut clam ei competere, cuius | |
| interfuit opus non fieri: fundo enim in diem addicto et commodum et incommodum omn<e> | |
| ad emptorem, inquit, pertinet, antequam uenditio transferatur, et ideo, si quid tunc ui aut | |
| clam factum est, quamuis melior condicio allata fuerit, ipse utile interdictum habebit: sed | 5 |
| eam actionem sicut fructus medio tempore perceptos uenditi iudicio praestare cogendum | |
| ait. Aristo autem scribit non possessori esse denuntiandum: nam si quis, inquit, | 11.1 |
| fundum mihi uendiderit et necdum tradiderit et uicinus, cum opus facere uellet et sciret | |
| me emisse et in fundo morari, mihi denuntiauerit, esse eum tutum futurum, quod ad suspi- | |
| cionem clam facti operis pertinere<t>: quod sane uerum est. Ego, si post in diem addictio- | 12.1 |
| nem factam fundus precario traditus sit, putem emptorem interdictum quod ui aut clam | |
| habere. si uero aut nondum traditio facta est aut etiam facta est precarii rogatio, non | |
| puto dubitandum, quin uenditor interdictum habeat: ei enim competere debet, etsi res ipsius | |
| periculo non sit, nec multum facit, quod res emptoris periculo est: nam et statim post | 5 |
| uenditionem contractam periculum ad emptorem spectat et tamen antequam ulla traditio | |
| fiat, nemo dixit interdictum ei competere. si tamen precario sit in possessione, uideamus, | |
| ne, quia interest ipsius, qualiter qualiter possidet, iam interdicto uti possit. ergo et si con- | |
| duxit, multo magis: nam et colonum posse interdicto experiri in dubium non uenit. plane | |
| si postea, quam melior condicio allata est, aliquid operis ui aut clam factum sit, nec Iu- | 10 |
| lianus dubitaret interdictum uenditori competere: nam inter Cassium et Iulianum de illo, | |
| quod medio tempore accidit, quaestio est, non de eo opere, quod postea contigit. Si ita | 13.1 |
| praedium uenierit, ut, si displicuisset, inemptum esse<t>, facilius admittimus interdictum | |
| emptorem habere, si modo est in possessione: et si rescissio emptionis in alterius arbi- | |
| trium conferatur, idem erit probandum: idemque et si ita uenisset, ut, si aliquid euenisset, | |
| inemptum esset praedium: et si forte commissoria uenierit, idem dicendum est. Idem | 14.1 |
| Iulianus scribit interdictum hoc non solum domino praedii, sed etiam his, quorum interest | |
| opus factum non esse, competere. | |
| Uenuleius libro secundo interdictorum. Quamquam autem colonus et fructua- | 12.pr.1 |
| rius fructuum nomine in hoc interdictum admittantur, tamen et domino id competet, si | |
| quid praeterea eius intersit. | |
| Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum. Denique si arbores | 13.pr.1 |
| in fundo, cuius usus fructus ad Titium pertinet, ab extraneo uel a proprietario succisae | |
| fuerint, Titius et lege Aquilia et interdicto quod ui aut clam cum utroque eorum recte | |
| experietur. Labeo scribit, si filio prohibente opus factum sit, et te habere interdictum, ac | 1.1 |
| si te prohibente opus factum est, et filium tuum nihilo minus. Idem ait aduersus filium | 2.1 |
| familias in re peculiari neminem clam uideri fecisse: namque, si scit eum filium familias | |
| esse, non uidetur eius celandi gratia fecisse, quem certus est nullam secum actionem ha- | |
| bere. Si ex sociis communis fundi unus arbores succiderit, socius cum eo hoc interdicto | 3.1 |
| experiri potest, cum ei competat, cuius interest. Unde apud Seruium amplius relatum est, | 4.1 |
| <si> mihi concesseris, ut ex fundo tuo arbores caedam, deinde eas alius ui aut clam ceciderit, | |
| mihi hoc interdictum competere, quia ego sim cuius interest: quod facilius erit admitten- | |
| dum, si a te emi uel ex aliquo contractu hoc consecutus sim, ut mihi caedere lice<a>t. | |
| Quaesitum est, si, cum praedium interim nullius esse<t>, aliquid ui aut clam factum sit, an | 5.1 |
| postea dominio ad aliquem deuoluto interdicto locus sit: ut puta hereditas iacebat, postea | |
| adiit hereditatem Titius, an ei interdictum competat? et est apud Uiuianum saepissime | |
| relatum heredi competere hoc interdictum eius, quod ante aditam hereditatem factum sit, | |
| nec referre Labeo ait, quod non scierit, qui heredes futuri essent: hoc enim posse quem | 5 |
| causari etiam post aditam hereditatem. ne illud quidem obstare Labeo ait, quod eo tem- | |
| pore nemo dominus fuerit: nam et sepulchri nemo dominus fuit et tamen, si quid in eo | |
| fiat, experiri possum quod ui aut clam. accedit his, quod hereditas dominae locum optinet. | |
| et recte dicetur heredi quoque competere et ceteris successoribus, siue ante, quam succes- | |
| serit, siue postea aliquid sit ui aut clam admissum. Si colonus meus opus fecerit, si qui- | 6.1 |
| dem me uolente uel ratum habente, perinde est atque si procurator meus fecisset, in quo | |
| placet, siue ex uoluntate mea fecerit, teneri me, siue ratum habuero, quod procurator fecit. | |
| Iulianus ait: si colonus arborem, de qua controuersia erat, succiderat uel quid aliud opus | 7.1 |
| fecerit, si quidem iussu domini id factum sit, ambo tenebuntur, non ut patientiam prae- | |
| stent, sed ut impensam quoque ad restituendum praebeant: si autem dominus non iusserit, | |
| colonus quidem tenebitur, ut patientiam et impensam praestet, dominus uero nihil amplius | |
| quam patientiam praestare cogendus erit. | 5 |
| Iulianus libro sexagensimo octauo digestorum. Nam et si seruus meus | 14.pr.1 |
| ignorante me opus fecerit eumque uendidero uel manumisero, mecum in hoc solum agi | |
| poterit, ut patiar opus tolli, cum emptore autem serui, ut aut noxae dedat aut impensam, | |
| quae in restitutione facta fuerit, praestet: sed et cum ips<o> manumisso recte agi poterit. | |
| Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum. Semper aduersus posses- | 15.pr.1 |
| sorem operis hoc interdictum competit, idcircoque, si quilibet inscio uel etiam inuito me | |
| opus in fundo meo fecerit, interdicto locus erit. Is, cui fundum pastinandum locaueras, | 1.1 |
| lapides sustulit et in uicini proiecit praedium. ait Labeo te ui aut clam non teneri, nisi | |
| iussu tuo id factum sit: ego puto conductorem teneri, locatorem autem non alias, nisi aut | |
| patientiam praestare possit aut aliquam actionem habeat, quam praestet: ceterum teneri | |
| non oportere. Si in sepulchro alieno terra congesta fuerit iussu meo, agendum esse quod | 2.1 |
| ui aut clam mecum Labeo scribit. et si communi consilio plurium id factum sit, licere uel | |
| cum uno uel cum singulis experiri: opus enim, quod a pluribus pro indiuiso factum est, | |
| singulos in solidum obligare. si tamen proprio quis eorum consilio hoc fecerit, cum omni- | |
| bus esse agendum, scilicet in solidum: itaque alter conuentus alterum non liberabit, quin | 5 |
| immo perceptio ab altero: superiore etenim casu alterius conuentio alterum liberat. prae- | |
| terea sepulchri quoque uiolati agi potest. Hoc interdictum <in> heredem ceterosque succes- | 3.1 |
| sores datur in id quod ad eos peruenit. Et post annum non competit. annus autem ce- | 4.1 |
| dere incipit, ex quo id opus factum perfectum est aut fieri desiit, licet perfectum non sit: | |
| alioquin si a principio operis coepti annum quis numeret, necesse est cum his, qui opus | |
| tardissime facerent, saepius agi. Sed si is sit locus, in quo opus factum est, qui facile | 5.1 |
| non adiretur, ut puta in sepulchro ui aut clam factum est uel in abdito alio loco, sed et si | |
| sub terra fieret opus uel sub aqua, uel cloaca aliquid factum sit, etiam post annum causa | |
| cognita competit interdictum de eo quod factum est: nam causa cognita annuam exceptio- | |
| nem remittendam, hoc est magna et iusta causa ignorantiae interueniente. Si quis rei | 6.1 |
| publicae causa afuisset, deinde reuersus interdicto quod ui aut clam uti uellet, uerius est | |
| non excludi anno eum, sed reuersum annum habere. nam et si minor uiginti quinque annis | |
| rei publicae causa abesse coepisset, deinde maior effectus sit, dum abest rei publicae | |
| causa, futurum, ut ex quo redit annus ei computetur, non ex quo impleuit uicensimum | 5 |
| quintum annum: et ita diuus Pius et deinceps omnes principes rescripserunt. Hoc interdicto | 7.1 |
| tanti lis aestimatu<r>, quanti actoris interest id opus factum esse. officio | |
| autem iudicis ita oportere fieri restitutionem iudicandum est, ut in omni causa eadem con- | |
| dicio sit actoris, quae futura esset, si id opus, de quo actum est, neque ui neque clam | |
| factum esset. Ergo nonnumquam etiam dominii ratio habenda est, ut puta si propter | 8.1 |
| hoc opus, quod factum est, seruitutes amittantur aut usus fructus intereat. quod non tan- | |
| tum tunc eueniet, cum quis opus aedificauerit, uerum etiam si d<i>ruisse opus proponatur | |
| et deteriorem condicionem fecisse uel seruitutium uel usus fructus uel ipsius proprietatis. | |
| Sed quod interfuit, aut per iusiurandum, quod in litem actor iurauerit, | 9.1 |
| aut, si iurare non possit, iudicis officio aestimandum est. Eum autem, qui dolo malo | 10.1 |
| fecerit, quo minus possit restituere, perinde habendum, ac si posset. Culpam quoque in | 11.1 |
| hoc interdicto uenire erit probandum: quae tamen arbitrio iudicis aestimanda erit. Quia | 12.1 |
| autem hoc interdictum id quod interest continet, si quis alia actione fuerit consecutus id | |
| quod interfuit opus non esse factum, consequens erit dicere ex interdicto nihil eum con- | |
| sequi oportere. | |
| Paulus libro sexagensimo septimo ad edictum. Competit hoc interdictum | 16.pr.1 |
| etiam his, qui non possident, si modo eorum interest. Si quis ui aut clam arbores non | 1.1 |
| frugiferas ceciderit, ueluti cupressos, domino dumtaxat competit interdictum. sed si amoe- | |
| nitas quaedam ex huiusmodi arboribus praestetur, potest dici et fructuarii interesse propter | |
| uoluptatem et gestationem et esse huic interdicto locum. In summa qui ui aut clam fecit, | 2.1 |
| si possidet, patientiam et impensam tollendi operis: qui fecit nec possidet, impensam: qui | |
| possidet nec fecit, patientiam tantum debet. | |
| Idem libro sexagensimo nono ad edictum. Interdictum quod ui aut clam | 17.pr.1 |
| per quemuis domino adquiritur, licet per inquilinum. | |
| Celsus libro uicensimo quinto digestorum. Si inmaturam siluam <c>aeduam | 18.pr.1 |
| cecidit quis, interdicto quod ui aut clam tenetur: si maturam similiter caeduam neque | |
| damno dominus adfectus est, nihil praestabit. Non absurde responsum est: si magistratum | 1.1 |
| rogasses, ut aduersarium tuum adesse ad iudicium iuberet, ne opus nouum tibi nuntiaret, | |
| clam uideris opus fecisse, quod interim feceris. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo septimo ad edictum. Interdictum quod ui | 19.pr.1 |
| aut clam competere filio familias colono arboribus succ<i>sis Sabinus ait. | |
| Paulus libro tertio decimo ad Sabinum. Ui facit tam is qui prohibitus | 20.pr.1 |
| fecit quam is qui, quo minus prohibeatur, consecutus est periculo puta aduersario denuntia<to> | |
| aut ianua puta praeclusa. Prohibitus autem intellegitur quolibet prohibentis actu, id est | 1.1 |
| uel dicentis se prohibere uel manum opponentis lapillumue iactantis prohibendi gratia. | |
| Tamdiu autem ui facit prohibitus, quamdiu res in eodem statu permanebit: nam si postea | 2.1 |
| conuenerit cum aduersario, desinit ui facere. Item si prohibiti heres uel is, qui ab eo | 3.1 |
| emerit, ignorans causam praecedentem fecerit, dicendum esse Pomponius ait non incidere | |
| eum in interdictum. Quod in naue fit uel in alia qualibet re uel amplissima, mobili tamen, | 4.1 |
| non continetur hoc interdicto. Siue in priuato siue in publico opus fiat siue in loco sacro | 5.1 |
| siue in religioso, interdictum competit. | |
| Pomponius libro uicensimo nono ad Sabinum. Si opus, quod quis iussus est | 21.pr.1 |
| a iudice, qui ex hoc interdicto sumptus esset, restituere, alius quis ui aut clam sustulisset, | |
| nihilo minus idem ille omnimodo iubetur opus restituere. Si iussero seruum meum opus | 1.1 |
| facere, cum, quantum ad me pertinet, in clandestini suspicionem non ueniret, seruus | |
| autem meus putauerit, si rescisset aduersarius, prohibiturum eum, an tenear? et non puto, | |
| cum mea persona sit intuenda. In opere nouo tam soli quam caeli mensura facienda est. | 2.1 |
| Si quis propter opus factum ius aliquod praedii amisit, id restitui ex hoc interdicto debet. | 3.1 |
| Uenuleius libro secundo interdictorum. Si uitem meam ex fundo meo in fundum tuum | 22.pr.1 |
| deprehenderis eaque in fundo tuo coaluerit, utile est interdictum quod ui aut clam intra | |
| annum: sed si annus praeterierit, nullam remanere actionem radices, quae in fundo meo | |
| sint, tuas fieri, quia his accessiones sint. Si quis ui aut clam arauerit, puto eum teneri | 1.1 |
| hoc interdicto perinde atque si fossam fecisset: non enim ex qualitate operis huic inter- | |
| dicto locus est, sed ex opere facto, quod cohaeret solo. Si ad ianuam meam tabulas fixeris | 2.1 |
| et ego eas, priusquam tibi denuntiarem, refixero, deinde inuicem interdicto quod ui aut | |
| clam egerimus: nisi remittas mihi, ut absoluar, condemnandum te, quasi rem non restituas, | |
| quanti mea intersit, aut certe exceptionem mihi profuturam 'si non ui nec clam nec pre- | |
| cario feceris'. Si stercus per fundum meum tuleris, cum id te facere uetuissem, quam- | 3.1 |
| quam nihil damni feceris mihi nec fundi mei mutaueris, tamen teneri te quod ui aut clam | |
| Trebatius ait. Labeo contra, ne etiam is, qui dumtaxat iter per fundum meum fecerit aut | |
| auem egerit uenatusue fuerit sine ullo opere, hoc interdicto teneatur. Si quis proiectum | 4.1 |
| aut stillicidium in sepulchrum immiserit, etiamsi ipsum monumentum non tangeret, recte | |
| cum eo agi, quod in sepulchro ui aut clam factum sit, quia sepulchri sit non solum is | |
| locus, qui recipiat hum<a>tion<e>m, sed omne etiam supra id caelum: eoque nomine etiam se- | |
| pulchri uiolati agi posse. Si is, qui denuntiauerit se opus facturum, confestim opus fecerit, | 5.1 |
| clam fecisse non intellegitur: nam si post tempus, uidebitur clam fecisse. |