| DE CLOACIS | |
| Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum. Praetor ait: 'Quo minus | 43.23.1.pr.1 |
| illi cloacam quae ex aedibus eius in tuas pertinet, qua de agitur, purgare reficere liceat, | |
| uim fieri ueto. damni infecti, quod operis uitio factum sit, caueri iubebo'. Sub hoc | 1.1 |
| titulo duo interdicta praetor subiecit, unum prohibitorium, alterum restitutorium: et pri- | |
| mum prohibitorium. Curauit autem praetor per haec interdicta, ut cloacae et purgentur | 2.1 |
| et reficiantur, quorum utrumque et ad salubritatem ciuitatium et ad tutelam pertinet: | |
| nam et caelum pestilens et ruinas minantur immunditiae cloacarum, si non reficiantur. | |
| Hoc autem interdictum propositum est de cloacis priuatis: Publicae enim cloacae publicam | 3.1 |
| curam merentur. | |
| Cloaca autem est locus cauus, per quem colluuies quaedam fluat. | 4.1 |
| Hoc | 5.1 |
| interdictum, quod primum proponitur, prohibitorium est, quo prohibetur uicinus uim facere, | |
| quo minus cloaca purgetur et reficiatur. Cloacae appellatione et tubus et fistula conti- | 6.1 |
| netur. Quia autem cloacarum refectio et purgatio ad publicam utilitatem spectare uidetur, | 7.1 |
| idcirco placuit non esse in interdicto addendum 'quod non ui non clam non precario ab | |
| illo usus', ut, etiamsi quis talem usum habuerit, tamen non prohibeatur uolens cloacam | |
| reficere uel purgare. Deinde ait praetor 'quae ex aedibus eius in tuas pertinet'. aedes | 8.1 |
| hic accipere debes pro omni aedificio, hoc est ex aedificio eius in tuum aedificium. hoc | |
| amplius Labeo putabat hoc interdicto locum esse et si area ab utralibet parte aedium | |
| sit et si forte, inquit, cloaca ducta sit ex urbano aedifici<o> in proximum agrum. Idem | 9.1 |
| Labeo etiam eum, qui priuatam cloacam in publicam immittere uelit, tuendum, ne ei uis | |
| fiat. sed et si quis uelit talem cloacam facere, ut exitum habeat in publicam | |
| cloacam, non esse eum impediendum Pomponius scribit. Quod ait praetor 'pertinet' hoc | 10.1 |
| significat, quod ex aedibus eius in tuas pertinet, hoc est 'derigitur, extenditur, peruenit'. | |
| Et tam ad proximum uicinum hoc interdictum pertinet quam aduersus ulteriores, per | 11.1 |
| quorum aedes cloaca currit. Unde Fabius Mela scribit competere hoc interdictum, ut in | 12.1 |
| uicini aedes ueniat et rescindat pauimenta purgandae cloacae gratia. uerendum tamen | |
| esse Pomponius scribit, ne eo casu damni infecti stipulatio committatur. sed haec stipu- | |
| latio non committitur, si paratus sit restaurare id, quod ex necessitate reficiendae cloacae | |
| causa resciderat. Si quis purganti mihi cloacam uel reficienti opus nouum nuntiauerit, | 13.1 |
| rectissime dicetur contempta nuntiatione me posse reficere id quod institueram. Sed et | 14.1 |
| damni infecti cautionem pollicetur, si quid operis uitio factum est: nam sicuti reficere | |
| cloacas et purgare permittendum fuit, ita dicendum, ne damnum aedibus alienis detur. | |
| Deinde ait praetor: 'Quod in cloaca publica factum siue ea immissum habes, quo usus | 15.1 |
| eius deterior sit fiat, restitua<s>. item ne quid fiat immittaturue, interdicam'. Hoc inter- | 16.1 |
| dictum ad publicas cloacas pertinet, ne quid ad cloacam immittas neue facias, quo usus | |
| deterior sit neue fiat. | |
| Uenuleius libro primo interdictorum. Quamquam de reficienda cloaca, non etiam de | 2.pr.1 |
| noua facienda hoc interdicto comprehendatur, tamen aeque interdicendum Labeo ait, ne | |
| facienti cloacam uis fiat, quia eadem utilitas sit: praetorem enim sic interdixisse, ne uis | |
| fieret, quo minus cloacam in publico facere liceret: idque Ofilio et Trebatio placuisse. ipse | |
| dicendum ait, ut ne factam cloacam purgare et restituere permittendum sit per inter- | 5 |
| dictum, nouam uero facere is demum concedere debeat, cui uiarum publicarum cura sit. |