| DE FONTE | |
| Ulpianus libro septuagensimo ad edictum. Praetor ait: 'Uti de eo fonte, | 43.22.1.pr.1 |
| quo de agitur, hoc anno aqu<a> nec ui nec clam nec precario ab illo usus es, quo minus | |
| ita utaris, uim fieri ueto. de lacu puteo piscina item interdicam'. hoc interdictum pro- | 1.1 |
| ponitur ei, qui fontana aqua uti prohibetur: seruitutes enim non tantum aquae ducendae | |
| esse solent, uerum etiam hauriendae, et sicut discretae sunt seruitutes ductus aquae e<t> | |
| haustus aquae, ita interdicta separatim redduntur. Hoc autem interdictum locum habet, | 2.1 |
| si quis uti prohibeatur aqua, hoc est siue haurire prohibeatur siue etiam pecus ad aquam | |
| appellere. Et eadem sunt hic dicenda, quae ad personam attinent, quaecumque in supe- | 3.1 |
| rioribus interdictis diximus. Hoc interdictum de cisterna non competit: nam cisterna | 4.1 |
| non habet perpetuam causam nec uiuam aquam. ex quo apparet in his omnibus exigen- | |
| dum, ut uiua aqua sit: cisternae autem imbribus concipiuntur. denique constat inter- | |
| dictum cessare, si lacus piscina puteus uiuam aquam non habeat. Plane si quis ire ad | 5.1 |
| haustum prohibeatur, aeque interdictum sufficiet. Deinde ait praetor: 'Quo minus fontem, | 6.1 |
| quo de agitur, purges reficias, ut aquam coercere utique ea possis, dum ne aliter utaris, | |
| atque uti hoc anno non ui non clam non precario ab illo usus es, uim fieri ueto'. Hoc | 7.1 |
| interdictum eandem habet utilitatem, quam habet interdictum de riuis reficiendis: nisi | |
| enim purgare et reficere fontem licuerit, nullus usus eius erit. Purgandus autem et refi- | 8.1 |
| ciendus est ad aquam coercendam, ut uti quis aqua possit, dummodo non aliter utatur, | |
| quam si<c> uti hoc anno usus est. Coercere aquam est continere sic, ne diffluat, ne dila- | 9.1 |
| batur, dummodo non permittatur cui nouas quaerere uel aperire: hic enim innouat aliquid | |
| praeter id, quam praecedenti anno usus est. Sed et de lacu puteo piscina reficiendis | 10.1 |
| purgandis interdictum competit. Et omnibus personis dabitur, quibus permittitur inter- | 11.1 |
| dictum de aqua aestiua. |