| DE RIUIS | |
| Ulpianus libro septuagensimo ad edictum. Praetor ait: 'Riuos specus septa reficere | 43.21.1.pr.1 |
| purgare aquae ducendae causa quo minus liceat illi, dum ne aliter aquam ducat, quam | |
| uti priore aestate non ui non clam non precario a te duxit, uim fieri ueto'. Hoc inter- | 1.1 |
| dictum utilissimum est: nam nisi permittatur alicui reficere, alia ratione usu incommoda- | |
| bitur. Ait ergo praetor 'riuum specus'. riuus est locus per longitudinem depressus, quo | 2.1 |
| aqua decurrat, cui nomen est ἀπὸ τοῦ ῥεῖν. Specus autem est locus, ex quo despicitur: | 3.1 |
| inde spectacula sunt dicta. Septa sunt, quae ad incile opponuntur aquae deriuandae com- | 4.1 |
| pellendaeue ex flumine causa, siue ea lignea sunt siue lapidea siue qualibet alia materia | |
| sint, ad continendam transmittendamque aquam excogitata. Incile est autem locus de- | 5.1 |
| pressus ad latus fluminis, ex eo dictus, quod incidatur: inciditur enim uel lapis uel terra, | |
| unde primum aqua ex flumine agi possit. sed et fossae et putei hoc interdicto continentur. | |
| Deinde ait praetor 'reficere purgare'. reficere est quod corruptum est in pri- | 6.1 |
| stinum statum restaurare. uerbo reficiendi tegere substruere sarcire aedificare, item | |
| aduehere adportareque ea, quae ad eandem rem opus essent, continentur. Purgandi uer- | 7.1 |
| bum plerique quidem putant ad eum riuum pertinere, qui integer est: et palam est et ad | |
| eum pertinere, qui refectione indiget: plerumque enim ut refectione, et purgatione indig<e>t. | |
| 'Aquae', inquit, 'ducendae causa'. merito hoc additur, ut ei demum permittatur et reficere | 8.1 |
| et purgare riuum, qui <a>quae ducendae causa id fecit. Hoc interdictum competit etiam ei, | 9.1 |
| qui ius aquae ducendae non habet, si modo aut priore aestate aut eodem anno aquam | |
| duxerit, cum sufficiat non ui non clam non precario duxisse. Si quis terrenum | 10.1 |
| riuum signinum, id est lapide<u>m facere uelit, uideri eum non recte hoc interdicto uti: non | |
| enim reficit qui hoc facit: et ita Ofilio uidetur. Proinde et si per alium locum | 11.1 |
| uelit ducere, impune prohibetur: sed et si eundem riuum deprimat uel adtollat aut dilatet | |
| uel extendat uel operiat apertum uel contra. ego ceteros quidem impune prohiberi puto: | |
| at enim eum, qui operiat apertum uel contra, eum non puto prohibendum, nisi si quam | |
| maiorem utilitatem suam aduersarius ostendat. | 5 |
| Paulus libro sexagensimo sexto ad edictum. Labeo non posse ait ex aperto riuo ter- | 2.pr.1 |
| renum fieri, quia commodum domino soli auferetur appellendi pecus uel hauriendi aquam: | |
| quod sibi non placere Pomponius ait, quia id domino magis ex occasione quam ex iure | |
| conti<n>gere<t>, nisi si ab initio in imponenda seruitute id actum esset. | |
| Ulpianus libro septuagensimo ad edictum. Seruius autem scribit aliter duci aquam, | 3.pr.1 |
| quae ante per specus ducta est, si nunc per apertum ducatur: nam si operis aliquid faciat | |
| quis, quo magis aquam conseruet uel contineat, non impune prohiberi. ego et in specu | |
| contra, si non maior utilitas uersetur aduersarii. Seruius et Labeo scribunt, si riuum, qui | 1.1 |
| ab initio terrenus fuit, qui<a> aquam non continebat, cementicium uelit facere, audiendum | |
| esse: sed et si eum riuum, qui structilis fuit, postea terrenum faciat aut partem riui, aeque | |
| non esse prohibendum. mihi uidetur urguens et necessaria refectio esse admittenda. Si | 2.1 |
| quis nouum canalem uel fistulas in riuo uelit collocare, cum id numquam habuerit, utile | |
| ei hoc interdictum futurum Labeo ait. nos et hic opinamur utilitatem eius qui ducit sine | |
| incommoditate eius cuius ager est spectandam. Si aqua in unum lacum conducatur et | 3.1 |
| inde per plures ductus ducatur, hoc interdictum utile erit uolenti reficere ipsum lacum. | |
| Hoc interdictum ad omnes riuos pertinet, siue in publico siue in priuato sint constituti. | 4.1 |
| Sed et si calidae aquae riuus sit, de hoc reficiendo competit interdictum. | 5.1 |
| Aristo et de | 6.1 |
| cuniculo restituendo, per quem uapor trahitur, in balneariis uaporibus putat utilem actio- | |
| nem competere: et erit dicendum utile interdictum ex hac causa competere. Isdem autem | 7.1 |
| personis et in easdem interdictum hoc datur, quibus et in quas et de aqua interdicta red- | |
| duntur, quae supra sunt enumerata. Si quis riuum reficienti opus nouum nun- | 8.1 |
| tiat, belle dictum est posse contemni operis noui nuntiationem: cum enim praetor ei | |
| uim fieri uetet, absurdum est per operis noui nuntiationem eum impediri. plane per in | |
| rem actionem dicendum est posse: aduersus eum uindicari 'ius ei non esse' dubium non | |
| est. | 5 |
| De damno quoque inf<e>cto cauere eum debere minime dubitari oportet. | 9.1 |
| Si quis eum | 10.1 |
| exportare uehere, quae ref<e>ctioni necessaria sunt, prohibeat, hoc interdictum ei competere | |
| Ofilius putat, quod est uerum. | |
| Uenuleius libro primo interdictorum. De riuis reficiendis ita interdicetur, ut non quae- | 4.pr.1 |
| ratur, an aquam ducere actori liceret: non enim tam necessariam refectionem itinerum | |
| quam riuorum esse, quando non refectis riuis omnis usus aquae aufer<r>etur et homines siti | |
| necarentur. et sane aqua peruenire nisi refecto riuo non potest: at non refecto itinere | |
| difficultas tantum eundi agendique fieret, quae temporibus aestiuis leuior esset. | 5 |