| DE AQUA COTTIDIANA ET AESTIUA | |
| Ulpianus libro septuagensimo ad edictum. Ait praetor: 'Uti hoc anno aquam, | 43.20.1.pr.1 |
| qua de agitur, non ui non clam non precario ab illo duxisti, quo minus ita ducas, uim | |
| fieri ueto'. Hoc interdictum prohibitorium et interdum restitutorium est et pertinet | 1.1 |
| ad aquam cottidianam. Cottidiana autem aqua non illa est, quae cottidie ducitur, sed ea, | 2.1 |
| qua quis cottidie possit uti, si uellet: quamquam cottidianam interdum hieme ducere non | |
| expediat, etsi possit duci. Duo autem genera sunt aquarum: est cottidiana, est et aestiua. | 3.1 |
| cottidiana ab aestiua usu differt, non iure. cottidiana ea est, quae duci adsidue solet uel | |
| aestiuo tempore uel hiberno, etiamsi aliquando ducta non est: ea quoque dicitur cottidiana, | |
| cuius seruitus intermissione temporis diuisa est. aestiua autem ea est, qua aestate sola uti | |
| expedit, sicuti dicimus uestimenta aestiua, saltus aestiuos, castra aestiua, quibus inter- | 5 |
| dum etiam hieme, plerumque autem aestate utamur. ego puto probandum ex proposito | |
| utentis et ex natura locorum aquam aestiuam a cottidiana discerni: nam si sit ea aqua, | |
| quae perpetuo duci possit, ego tamen aestate sola ea utar, dicendum est hanc aquam esse | |
| aestiuam: rursum si ea sit aqua, quae non nisi aestate duci possit, aestiua dicetur: et si | |
| ea sint loca, quae natura non admittant aquam nisi aestate, dicendum erit recte aestiuam | 10 |
| dici. Quod autem scriptum est in interdicto: 'uti hoc anno aquam duxisti' hoc est: non | 4.1 |
| cottidie, sed hoc anno uel una die uel nocte. ergo cottidiana quidem aqua alia est, quae | |
| cottidie duci possit, uel hieme uel aestate, etsi aliquo momento temporis ducta sit, aestiua | |
| ea, quae cottidie quidem duci possit, uel sola aestate, ducatur autem aestate tantum, non | |
| et hieme, non quia non possit et hieme, sed quia non solet. Loquitur autem praetor in | 5.1 |
| hoc interdicto de ea aqua sola, quae perennis est: nulla enim alia aqua duci potest, nisi | |
| quae perennis est. Quamquam ad perennes aquas dixerimus hoc interdictum pertinere, | 6.1 |
| ad eas tamen perennes pertinet, quae duci possunt. ceterum sunt quaedam, quae, etsi | |
| perennes sunt, duci tamen non possunt, ut puta puteales et quae ita sunt summersae, ut | |
| defluere extra terram et usui esse non possint. sed huiusmodi aquis, quae duci non pos- | |
| sint, haustus seruitus imponi potest. Haec interdicta de aqua, item de fonte ad eam aquam | 7.1 |
| pertinere uidentur, quae a capite ducitur, non aliunde: harum enim aquarum etiam seruitus | |
| iure ciuili constitui potest. Caput aquae illud est, unde aqua nascitur: si ex fonte nascatur, | 8.1 |
| ipse fons: si ex flumine uel lacu, prima incilia uel principia fossarum, quibus <a>quae ex | |
| flumine uel ex lacu in primum riuum compelli solent. plane si aqua sudoribus manando | |
| in aliquem primum locum effluere atque ibi apparere incipit, eius hoc caput dicemus, ubi | |
| primum emergit. Et qualiter sit constitutum ius aquae, dicendum est hoc interdictum | 9.1 |
| locum habere. Sed etsi iure aqua non debetur alicui, si tamen iure ducere se putauit, | 10.1 |
| cum non in iure, sed in facto errauit, dicendum est eoque iure utimur, ut interdicto hoc | |
| uti possit: sufficit enim, si iure se ducere putauit nec ui nec clam nec precario duxit. | |
| Illud quaeritur, utrum ea tantum aqua his interdictis contineatur, quae ad agrum irrigan- | 11.1 |
| dum pertinet, an uero omnis, etiam ea, quae ad usum quoque et commodum nostrum. et | |
| hoc iure utimur, ut haec quoque contineatur propter quod etiam si in urbana praedia quis | |
| aquam ducere uelit, hoc interdictum locum habere potest. Praeterea Labeo scribit, etsi | 12.1 |
| quidam ductus aquarum non sit fundi, quia quocumque duci possint, tamen ad hoc inter- | |
| dictum pertinere. Idem Labeo scribit, etiamsi praetor hoc interdicto de aquis frigidis sen- | 13.1 |
| tiat, tamen de calidis aquis interdicta non esse deneganda: namque harum quoque aqua- | |
| rum usum esse necessarium: nonnumquam enim refrigeratae usum irrigandis agris prae- | |
| stant. his accedit, quod in quibusdam locis et cum calidae sunt, irrigandis tamen agris | |
| necessariae sunt, ut Hierapoli: constat enim apud Hierapolitanos in Asia agrum aqua calida | 5 |
| rigari. et quamuis ea sit aqua, quae ad rigandos non sit necessaria, tamen nemo ambiget | |
| his interdictis locum fore. Siue autem intra urbem sit aqua siue extra urbem, hoc inter- | 14.1 |
| dicto locus erit. Illud tamen hic intellegendum est eodem modo praetorem duci aquam | 15.1 |
| iussisse, quo ducta est hoc anno. proinde neque amplioris modi, neque alia permississe | |
| potest uideri. quare si alia aqua sit, quam quis uelit ducere, quam hoc anno duxit, uel | |
| eadem, per aliam tamen regionem uelit ducere, impune ei uis fiet. Illud Labeo | 16.1 |
| dicit omnes partes illius fundi, in quem loci aqua ducitur, eiusdem numero esse. ergo et | |
| si forte actor confinem agrum emerit et ex agro, in quem hoc anno aquam duxerit, postea | |
| fundi empti nomine uelit aquam ducere, ita demum eum recte hoc interdicto (ut de itinere | |
| actuque) uti putant, ut semel in suum ingressus inde egredi qua uelit possit, nisi ei noci- | 5 |
| tum sit, ex quo aquam ducit. Item quaeritur, si quis aquae, quam hoc anno ducebat, | 17.1 |
| aliam aquam admiscuerit, an impune prohibeatur. et extat Ofilii sententia existimantis | |
| recte eum prohiberi, sed eo loci, in quo primum aquam aliam in riuum admittit: et Ofilius | |
| in tota aqua recte eum prohiberi ait. ego Ofilio adsentio non posse diuidi, quia non potest | |
| ita in parte uis fieri, ut non in tota aqua fiat. Trebatius, cum amplior numerus pe- | 18.1 |
| coris ad aquam appelletur, quam debet appelli, posse uniuersum pecus impune prohiberi, | |
| quia iunctum pecus ei pecori, cui adpulsus debeatur, totum corrumpat pecoris adpulsum. | |
| Marcellus autem ait, si quis ius habens pecoris ad aquam appellendi plura pecora adpul- | |
| serit, non in omnibus pecoribus eum prohibendum: quod est uerum, quia pecora separari | 5 |
| possunt. Aristo putat eum demum interdictum hoc habere, qui se putat suo | 19.1 |
| iure uti, non eum, qui scit se nullum ius habere et utitur. Idem ait eum, qui hoc | 20.1 |
| anno aquam duxerit nec ui nec clam nec precario et eodem anno uitiose usus est, recte | |
| tamen hoc interdicto usurum: quod referri ad id tempus, quod sine uitio fuerit: esse enim | |
| uerum hoc anno non ui non clam non precario usum. Quaesitum est, si quis ante annum | 21.1 |
| aquam duxit, deinde sequenti tempore, hoc est intra annum, aqua influxerit ipsa sibi me | |
| non ducente, an hoc interdicto locus sit. et refert Seuerus Ualerius competere ei hoc | |
| interdictum, quasi duxisse uideatur, licet penitus prospicientibus non uidetur iste duxisse. | |
| Item quaesitum est, si quis, dum putat tertio quoque die habere se ius aquae ducendae, | 22.1 |
| duxerit una die, an recte et sine captione possessoris recte duxisse uideatur, ut hoc inter- | |
| dictum habeat: ait enim praetor: 'uti hoc anno aquam duxisti' id est alternis diebus. Illud | |
| autem nihil interest, utrum quinto die aqua debeatur an alternis diebus an cottidie ei, qui | |
| hoc interdicto uti uelit: nam cum sufficiat uel uno die hoc anno aquam duxisse, nihil re- | 5 |
| fert, qualem aquae ductum habens duxerit: dum, si quis, cum quinto quoque die uteretur, | |
| quasi alternis diebus ducens interdixerit, nihil ei prodesse uidetur. Praeterea illud scien- | 23.1 |
| dum est, si, cum aquam duxisses, aduersarius te prohibuerit, deinde tu interim ius aquae | |
| ducendae amiseris, in restitutionem hoc uenire, ut tibi praestetur per hoc interdictum quod | |
| amisisti: et hoc uerum puto. Si fundum, ad quem aquam ducebas, uendideris et tradi- | 24.1 |
| deris, nihilo minus interdictum tibi utile est. Competit hoc interdictum aduersus eum, qui | 25.1 |
| prohibet me aquam ducere, et nihil interest, utrum quis dominium fundi habeat an non. | |
| idcircoque is tenetur interdicto: nam et si seruitus coepit aduersus quemuis posse | |
| uindicari. Si inter riuales, id est qui per eundem riuum aquam ducunt, sit contentio de | 26.1 |
| aquae usu, utroque suum usum esse contendente, duplex interdictum utrique competit. | |
| Labeo putat per hoc interdictum prohiberi quem, ne quid in illo fundo faciat | 27.1 |
| fodiat serat succidat putet aedificet, quare ex re ea aqua, quam ille hoc anno per fundum | |
| tuum sine uitio duxit, inquinetur uitietur corrumpatur deteriorue fiat: et similiter de aestiua | |
| aqua debere interdici ait. Si quis hoc cesserit, ne liceat sibi aquam quaerere, ea cessio | 28.1 |
| ualet. Deinde ait praetor: 'Uti priore aestate aquam, qua de agitur, nec ui nec clam nec | 29.1 |
| precario ab illo duxisti, quo minus ita ducas, uim fieri ueto. inter heredes emptores et | |
| bonorum possessores interdicam'. | |
| Hoc interdictum de aqua aestiua proponitur. | 30.1 |
| Quia | 31.1 |
| autem diximus aestiuam aquam aliquo distare ab aqua cottidiana, sciendum est etiam inter- | |
| dictis distare, quod qui de aqua cottidiana interdicit, ita interdicit: 'uti hoc anno aquam | |
| duxisti', at qui de aestiua, sic: 'uti priore aestate', nec immerito: nam quia hieme non | |
| utitur, referre se non ad praesentem aestatem, sed ad priorem debuit. Aestatem incipere | 32.1 |
| (sic peritiores tradiderunt) ab aequinoctio uerno et finiri aequinoctio autumnali: et ita senis | |
| mensibus aestas atque hiems diuiditur. Priorem aestatem ex comparatione duarum aesta- | 33.1 |
| tium accipi. Propter hoc, si aestate interdicatur, nonnumquam annum et sex menses con- | 34.1 |
| tinere: quod ita contingit, si initio uerni aequinoctii ducta sit aqua et sequenti aestate | |
| pridie aequinoctium autumnale interdicatur: et proinde, si hieme interdicatur, etiam in | |
| biennium haec res extendetur. Si quis hieme tantum aquam solitus fuit ducere, aestate | 35.1 |
| non fuit solitus, utile interdictum ei competit. Qui hac aestate duxit, non superiore, utile | 36.1 |
| interdictum habet. Ait praetor: 'inter heredes et emptores et bonorum possessores inter- | 37.1 |
| dicam'. haec uerba non solum ad aestiuam aquam, uerum etiam ad cottidianam quoque | |
| referenda esse sciendum est: nam sicuti de itinere actuque et successoribus dantur inter- | |
| dicta et emptori, ita haec quoque danda praetor putauit. Ait praetor: 'Quo ex castello | 38.1 |
| illi aquam ducere ab eo, cui eius rei ius fuit, permissum est, quo minus ita uti permis- | |
| sum est ducat, uim fieri ueto. quandoque de opere faciendo interdictum erit, damni in- | |
| fecti caueri iubebo'. Hoc interdictum necessario propositum est. namque superiora inter- | 39.1 |
| dicta ad eos pertinent, qui a capite ducunt uel imposita seruitute uel quia putant impo- | |
| sitam: aequissimum uisum est ei quoque, qui ex castello ducit, interdictum dari. id | |
| est ex eo receptaculo, quod aquam publicam suscipit. castellum accipe. Si ex castello | 40.1 |
| permissum est, dandum erit interdictum: Permittitur autem aquam ex castello uel ex | 41.1 |
| riuo uel ex quo alio loco publico ducere. Idque a principe conceditur: alii nulli competit | 42.1 |
| ius aquae dandae. Et datur interdum praediis, interdum personis. quod praediis datur, | 43.1 |
| persona extincta non extinguitur: quod datur personis, cum personis amittitur ideoque | |
| neque ad alium dominum praediorum neque ad heredem uel qualemcumque successorem | |
| transit. plane ei, ad quem dominium transit, impetrabile est: nam si docuerit praediis | |
| suis aquam debitam, etsi nomine eius fluxisse, a quo dominium ad se transiit, indubitate | 5 |
| impetrat ius aquae ducendae, nec est hoc beneficium, sed iniuria, si quis forte non im- | |
| petrauerit. Meminisse autem debemus in hoc interdicto totam quaestionem finiri adsigna- | 44.1 |
| tionis: non enim praeparat hoc interdictum causam, ut superiora interdicta, nec ad pos- | |
| sessionem temporariam pertinet, sed aut habet ius adsignatum sibi aut non habet, et in- | |
| terdictum totum finitur. | |
| Pomponius libro trigensimo secundo ad Sabinum. Si diurnarum aut noctur- | 2.pr.1 |
| narum horarum aquae ductum habeam, non possum alia hora ducere, quam qua ius ha- | |
| beam ducendi. | |
| Idem libro trigensimo quarto ad Sabinum. Hoc iure utimur, ut etiam non ad irrigan- | 3.pr.1 |
| dum, sed pecoris causa uel amoenitatis aqua duci possit. Ex flumine aquam ducere plu- | 1.1 |
| res possunt, ita tamen, ut uicinis non noceant, uel, si angustus amnis sit, etiam ei, qui in | |
| alia ripa sit. Si aquam ex flumine publico duxeris et flumen recesserit, non potes sub- | 2.1 |
| sequi flumen, quia ei loco seruitus imposita non sit, quamuis is locus meus sit, sed si | |
| alluuione paulatim accesserit fundo tuo, subsequi potes, quia locus totus | |
| fluminis seruiat | |
| ductioni. sed si circumfluere coeperit mutato alueo, non potes, quia medius locus non ser- | 5 |
| uiat interruptaque sit seruitus. Aqua, quae in riuo nascitur, tacite lucri fit ab eo qui ducit. | 3.1 |
| Ductus aquae, cuius origo memoriam excessit, iure constituti loco habetur. | 4.1 |
| Is, | 5.1 |
| qui aquae cottidianae <ius> habet, uel fistulam in riuo ponere uel aliud quodlibet facere | |
| potest, dummodo ne fundum domino aut aquagium riualibus deterius faciat. Si aqua | 6.1 |
| ducatur, supra eam alia aqua per pontem, qui supra riuum factus sit, iure ducitur, dum | |
| inferiori riuo non noceatur. | |
| Iulianus libro quadragensimo primo digestorum. Lucio Titio ex fonte meo ut aquam | 4.pr.1 |
| duceret, cessi: quaesitum est, an et Maeuio cedere possim, ut per eundem aquae ductum | |
| aquam ducat: et si putaueris posse cedi per eundem aquae ductum duobus, quemadmodum | |
| uti debeant. respondit: sicut iter actus uia pluribus cedi uel simul uel separatim potest, | |
| ita aquae ducendae ius recte cedetur. sed si inter eos, quibus aqua cessa est, non con- | 5 |
| uenit, quemadmodum utantur, non erit iniquum utile iudicium reddi, sicut inter eos, ad quos | |
| usus fructus pertinet, utile communi diuidundo iudicium reddi plerisque placuit. | |
| Idem libro quarto ex Minicio. Cum constet non solum temporibus, sed etiam mensuris | 5.pr.1 |
| posse aquam diuidi, potest eodem tempore alius cottidianam, alius aestiuam aquam ducere, | |
| ita ut aestate diuidatur inter eos aqua, hieme solus ducat is qui cottidianae ius habeat. | |
| Inter duos, qui eodem riuo aquam certis horis separatim ducebant, conuenit, ut permutatis | 1.1 |
| inter se temporibus aqua uterentur: quaero, cum amplius tempore seruitutibus praefinito | |
| ita duxissent, ut neuter eorum suo tempore usus esset, num ius utendi amississent. ne- | |
| gauit amississe. | |
| Neratius libro tertio membranarum. De interdicto de aqua aestiua, item cottidiana | 6.pr.1 |
| quaerentes primum constituendum existimabamus, quae esset aqua aestiua, de qua pro- | |
| prium interdictum ad prioris ae<s>tatis tempus relatum reddi solet, hoc est aestiua aqua | |
| utrumne ex iure aestiuo dumtaxat tempore utendi diceretur, an ex mente propositoque | |
| ducentis, quod aestate eam ducendi consilium haberet, an ex natura ipsius aquae, quod | 5 |
| aestate tantum duci potest, an ex utilitate locorum, in quae duceretur. placebat igitur | |
| aquam ob has duas res, naturam suam utilitatemque locorum in quae deducitur, proprie | |
| appellari, ita ut, siue eius natura erit, ut nisi aestate duci non possit, etiamsi hieme quo- | |
| que desideraretur, siue omni tempore anni duci eam ipsius natura permitteret, si utilitas | |
| personis, in quam ducitur, aestate dumtaxat usum eius exigeret, aestiua recte diceretur. | 10 |
| Paulus libro quinto sententiarum. Si de uia itinere actu aquae ductu agatur, huius- | 7.pr.1 |
| modi cautio praestanda est, quamdiu quis de iure suo doceat, non se impediturum agen- | |
| tem et aquam ducentem et iter facientem. quod si neget ius esse aduersario agendi | |
| aquae ducend<ae>, cauere sine praeiudicio amittendae seruitutis debebit, donec quaestio | |
| finietur, non se usurum. | 5 |
| Scaeuola libro singulari ὅρων. Cui per fundum iter aquae debetur, quacumque uult | 8.pr.1 |
| in eo riuum licet faciat, dum ne aquae ductum interuerteret. |