DE ITINERE ACTUQUE PRIUATO
  Ulpianus libro septuagensimo ad edictum. Praetor ait: 'Quo itinere actuque priuato, 43.19.1.pr.1
quo de agitur, uel uia hoc anno nec ui nec clam nec precario ab illo usus e<s>, quo minus
ita utaris, uim fieri ueto'. Hoc interdictum prohibitorium est, pertinens ad tuendas rusti- 1.1
cas tantummodo seruitutes. Hoc interdicto praetor non inquirit, utrum habuit iure serui- 2.1
tutem impositam an non, sed hoc tantum, an itinere actuque hoc anno usus sit non ui non
clam non precario, et tuetur eum, licet eo tempore, quo interdictum redditur, usus non sit.
siue igitur habuit ius uiae siue non habuit, in ea condicione est, ut ad tuitionem prae-
toris pertineat, si modo anno usus est uel modico tempore, id est non minus quam tri- 5
ginta diebus. neque ad praesens tempus refertur usus, quia plerumque itineribus uel uia
non semper utimur, nisi cum usus exegerit ita. Annui temporis spatio conclusit usum. 3.1
annum ex die interdicti retrorsum computare debemus. Si quis hoc interdicto utatur, suf- 4.1
ficit alterutrum probare uel iter uel actum in usu habuisse. Iulianus ait, quoad usque in- 5.1
gressus est, eo usque ei interdictum competere: quod uerum est. Uiuia- 6.1
nus recte ait eum, qui propter incommoditatem riui aut propterea, quia uia publica inter-
rupta erat, per proximi uicini agrum iter fecerit, quamuis id frequenter fecit, non uideri
omnino usum, itaque inutile esse interdictum, non quasi precario usum, sed quasi nec usum.
ergo secundum <hoc> n<e>utro usus uidetur: multo enim minus illo usus est, per quem non 5
iuit propter incommoditatem riui aut propterea, quia uia praerupta erat. idem erit dicen-
dum et si non erat uia publica, sed iter priuatum: nam et hic eadem quaestio est. Is, 7.1
cuius colonus aut hospes aut quis alius iter ad fundum fecit, usus uidetur itinere uel actu
uel uia, et idcirco interdictum habebit: et haec ita Pedius scribit et adicit etiamsi igno-
rauit, cuius fundus esset, per quem iret, retinere eum seruitutem. Si quis autem, cum 8.1
putaret fundum ad se pertinere, suo nomine iter fecerit amicus meus, utique sibi, non
mihi interdictum adquisisse intellegitur. Si quis propter inundationem usus non sit itinere 9.1
actuque hoc anno, cum superiore usus sit, potest repetita die hoc interdicto uti per in in-
tegrum restitutionem ex illa parte 'si qua mi<hi iu>sta causa esse uidebitur'. sed et si per
uim hoc ei contigerit, in integrum eum restitui oportere Marcellus probat. praeterea et
aliis casibus interdictum repetita die competit, ex quibus in integrum quis restitutionem 5
impetrare solet. Praeterea sciendum est, si dilatione data aduersario futurum est, ut causa 10.1
interdicti mei deterior fiat, aequissimum esse repetita die reddi interdictum. Si tibi fun- 11.1
dum precario concessero, cui uia debebatur, deinde tu a domino fundi precario rogaueris,
ut ea uia ad eum fundum utaris: an noceat tibi exceptio, si aduersus eum uelis interdicere,
a quo precario uiam rogasti? et magis est, ut noceat, idque colligi potest ex eo, quod
Iulianus scribit in specie huiusmodi. quaerit enim, si ego tibi fundum precario dedero, cui 5
uia debebatur, et tu rogaueris precario, ut ea uia utaris: nihilo minus utile interdictum
mihi esse, quia, sicuti me precarium rei meae non tenet, ita nec per te precario possidere
intellegor: quotiens enim colonus meus aut is, cui precario fundum dedi, uia utitur, ego
ire intellegor, propter quod et recte dico me itinere usum. quae ratio, inquit, efficit, ut
et, si ego uiam precario rogauero et tibi fundum precario dedero, quamuis hac mente 10
ieris, quasi fundo meo deberetur, inutile esse<t> interdictum et precario eo itinere usus esse
uidear, non immerito: non enim opinio tua, sed mea quaerenda est. tu tamen, credo,
poteris interdicto uti, etsi de hoc nihil scribat Iulianus. Si quis supra dicto tempore anni 12.1
non ui non clam non precario itinere usus sit, uerum postea non sit usus, sed clam
precarioue, uidendum est, an ei noceat. et magis est, ut nihil ei noceat, quod attinet ad
interdictum:
  Paulus libro sexagensimo sexto ad edictum. nec enim corrumpi aut mutari, quod 2.pr.1
recte transactum est, superueniente delicto potest.
  Ulpianus libro septuagensimo ad edictum. Inde etiam illud Labeo scribit: 3.pr.1
si, cum a me recte uia utebaris, fundum uendidero, per quem utebaris, deinde emptor te
prohibuit: licet clam uidearis a<b> eo uti (nam qui prohibitus utitur, clam utitur), tamen
interdictum tibi competere intra annum, quia hoc anno non ui non clam non precario usus
es. Item sciendum est non tantum eum clam uia uti, qui ipse prohibitus utitur, uerum 1.1
eum quoque, per quem quis id ius retinebat, si eo prohibito, per quem retinebat, utatur.
plane si ignoraui prohibitum et perseuero uti, nihil mihi nocere dicendum est. Si quis ab 2.1
auctore meo ui aut clam aut precario usus est, recte a me uia uti prohibetur et inter-
dictum ei inutile est, quia a me uidetur ui uel clam uel precario possidere, qui ab auctore
meo uitiose possidet. nam et Pedius scribit, si ui aut clam aut precario ab eo sit usus,
in cuius locum hereditate uel emptione alioue quo iure successi, idem esse dicendum: 5
cum enim successerit quis in locum eorum, aequum non est nos noceri
hoc, quod aduersus eum non nocuit, in cuius locum successimus. In hoc interdicto 3.1
examinatur, quanti eius interesset uia non prohiberi siue itinere. Uti uidemur seruitutibus 4.1
etiam per seruos uel colonos uel amicos uel etiam hospites et fere per eos omnes, qui
nobis retinent seruitutes: sed enim per fructuarium quidem seruitus retinetur, per fructua-
rium autem interdictum hoc domino non competere Iulianus ait. Idem Iulianus scribit, si 5.1
meus usus fructus in fundo tuo, proprietas uero tua fuerit et uterque nostrum per uicini
fundum ierit, utile interdictum de itinere nos habere: et siue forte ab extraneo fructuarius
prohibeatur, siue etiam a domino, sed et si dominus a fructuario, competet: nam et si qui-
libet prohibeat ire, interdictum aduersus eum competit. Hoc interdictum et ei competit, 6.1
qui donationis causa fundi uacuam possessionem adeptus est. Si quis ex mandatu meo 7.1
fundum emerit, aequissimum est mihi hoc interdictum dari 'ut ille usus est' qui mandatu
meo emit. Sed et si quis usum fructum emit uel usum uel cui legatus est et traditus, 8.1
uti hoc interdicto poterit. Hoc amplius et is, cui dotis causa fundus traditus est, experiri 9.1
hoc interdicto poterit. Et generaliter ex omnibus causis, quae instar habent uenditionis 10.1
<uel> alterius contractus, dicendum est hoc interdicto locum fore. Ait praetor: 'Qu<o> itinere 11.1
actuque hoc anno non ui non clam non precario ab alio usus e<s>, quo minus id iter actum-
que, ut tibi ius esset, reficias, uim fieri ueto. qui hoc interdicto uti uolet, is aduersario
damni infecti, quod per eius uitium datum sit, caueat'. Utilitas suasit hoc quoque inter- 12.1
dictum proponere: namque consequens erat eum qui itinere utitur interdictum proponere,
ut refici iter possit: quemadmodum enim alias uti potest itinere uel actu commode, quam
si refecerit? corrupto enim itinere minus commode frui aut agi potest. Hoc autem a 13.1
superiori distat, quod illo quidem interdicto omnes uti possunt, qui hoc anno usi sunt: hoc
autem interdicto eum demum uti posse, qui hoc anno usus est et ius sibi esse reficiendi
oporteat. ius autem esse uidetur ei, cui seruitus debetur. itaque qui hoc interdicto utitur,
duas res debet docere, et hoc anno se usum et ei seruitutem competere: ceterum si des<i>t 5
alterutrum, deficit interdictum, nec immerito. qui enim uult ire agere, tantisper, quoad de
seruitute constet, non de<bet de> iure suo docere: quid enim perdit, qui eum patitur hoc
facere, qui hoc anno fecit? enimuero qui uult reficere, aliquid noui facit neque debet ei
in alieno permitti id moliri, nisi uere habet seruitutem. Fieri autem potest, ut qui ius 14.1
eundi habeat et agendi, reficiendi ius non habeat, quia in seruitute constituenda cautum
sit, ne ei reficiendi ius sit, aut sic, ut, si uelit reficere, usque ad certum modum reficiendi
ius sit: merito ergo ad refectionem se praetor rettulit: 'ut tibi', inquit, 'ius est, reficias'.
'uti ius est' hoc est sic uti per seruitutem impositam licet. Reficere sic accipimus ad pristi- 15.1
nam formam iter et actum reducere, hoc est ne quis dilatet aut producat aut deprimat
aut exagger<et>: aliud est enim reficere, longe aliud facere. Apud Labeonem quaeritur, si 16.1
pontem quis nouum uelit facere uiae muniendae causa, an ei permittatur: et ait permit-
tendum, quasi pars sit refectionis huiusmodi munitio. et ego puto ueram Labeonis senten-
tiam, si modo sine hoc commeari non possit.
  Uenuleius libro primo interdictorum. Ueteres nominatim adiciebant, ut ea 4.pr.1
quoque, quae ad refectionem utilia essent, adportanti uis non fieret: quod superuacuum
est, quoniam qui adportari non patitur ea, sine quibus refici iter non possit, uim facere
uidetur, quo minus reficiatur. Si quis autem, cum posset compendiaria adportare, quae 1.1
refectioni necessaria sunt longiori itinere uelit adportare, ut deteriorem causam eundi fa-
ciat, impune ei uis fiet, quia ipse sibi impedimento sit, quo minus reficiat.
  Ulpianus libro uicensimo ad edictum. Apparet ergo eum, qui non patitur haec con- 5.pr.1
geri, uim facere, quo minus quis perficiat. Plane si quis, cum posset alia parte agri sine 1.1
incommodo domini fundi impensam adportare, id egit, ut alia parte adportet, impune ei
uim fieri recte placuit. Hoc interdictum non solum ipsi, uerum successoribus 2.1
quoque esse dandum non est ambigendum: emptori quoque dabitur et in emptorem. Si 3.1
quis seruitutem iure impositam non habeat, habeat autem uelut longae possessionis prae-
rogatiuam ex eo, quod diu usus est seruitute, interdicto hoc uti potest. Qui hoc inter- 4.1
dicto usurus est, de uitio operis cauere aduersario debet.
  Paulus libro sexagensimo sexto ad edictum. Sicut non nocet ei, qui sine 6.pr.1
uitio usus est, quod eodem anno uitiose usus est, ita emptori heredique non nocebit, quod
ipsi uitiose usi sunt, si testator uenditorue recte usi sunt.
  Celsus libro uicensimo quinto digestorum. Si per fundum tuum nec ui 7.pr.1
nec clam nec precario commeauit aliquis, non tamen tamquam id suo iure faceret, sed, si
prohiberetur, non facturus, inutile est ei interdictum de itinere actuque: nam ut hoc inter-
dictum competat, ius fundi possedisse oportet.