| DE SUPERFICIEBUS | |
| Ulpianus libro septuagensimo ad edictum. Ait praetor: 'Uti ex lege loca- | 43.18.1.pr.1 |
| tionis siue conductionis superficie, qua de agitur, nec ui nec clam nec precario alter ab | |
| altero fruemini, quo minus fruamini, uim fieri ueto. si qua alia actio de superficie postu- | |
| labitur, causa cognita dabo'. Qui superficiem in alieno solo habet, ciuili actione subnixus | 1.1 |
| est: nam si conduxit superficium, ex conducto, si emit, ex empto agere cum domino soli | |
| potest. enim si ipse eum prohibeat, quod interest agendo consequetur: sin autem ab alio | |
| prohibeatur, praestare ei actiones suas debet dominus et cedere. sed longe utile uisum | |
| est, quia et incertum erat, an locati existeret, et quia melius est possidere potius quam in | 5 |
| personam experiri, hoc interdictum proponere et quasi in rem actionem polliceri. Propo- | 2.1 |
| nitur autem interdictum duplex exemplo interdicti uti possidetis. tuetur itaque praetor eum, | |
| qui superficiem petit, ueluti <uti> possidetis interdicto, neque exigit ab eo, quam causam pos- | |
| sidendi habeat: unum tantum requirit, num forte ui clam precario <ab> aduersario possideat. | |
| omnia quoque, quae in uti possidetis interdicto seruantur, hic quoque seruabuntur. Quod | 3.1 |
| ait praetor 'si actio de superficie postulabitur, causa cognita dabo', sic intellegendum est, | |
| ut, si ad tempus quis superficiem conduxerit, negetur ei in rem actio. et sane causa | |
| cognita ei, qui non ad modicum tempus conduxit superficiem, in rem actio competet. | |
| Is autem, in cuius solo superficies est, utique non indiget utili actione, sed habet in rem, | 4.1 |
| qualem habet de solo. plane si aduersus superficiarium uelit uindicare, dicendum est ex- | |
| ceptione utendum in factum data: nam cui damus actionem, eidem et ex- | |
| ceptionem competere multo magis quis dixerit. Si soli possessori superficies euincatur, | 5.1 |
| aequissimum erit subuenire ei uel ex stipulatu de euictione uel certe ex empto actione. | |
| Quia autem etiam in rem actio de superficie dabitur, petitori quoque in superficiem dari | 6.1 |
| et quasi usum fructum siue usum quendam eius esse et constitui posse per utiles actiones | |
| credendum est. | |
| Sed et tradi posse intellegendum est, ut et legari et donari possit. | 7.1 |
| Et | 8.1 |
| si duobus sit communis, etiam utile communi diuidundo iudicium dabimus. Seruitutes | 9.1 |
| quoque praetorio iure constituentur et ipsae ad exemplum earum, quae ipso iure consti- | |
| tutae sunt, utilibus actionibus petentur: sed et interdictum de his utile competit. | |
| Gaius libro uicensimo quinto ad edictum prouinciale. Superficiarias aedes | 2.pr.1 |
| appellamus, quae in conducto solo positae sunt: quarum proprietas et ciuili et naturali | |
| iure eius est, cuius et solum. |