| UTI POSSIDETIS | |
| Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum. Ait praetor: 'Uti eas aedes, | 43.17.1.pr.1 |
| quibus de agitur, nec ui nec clam nec precario alter ab altero possidetis, quo minus ita | |
| possideatis, uim fieri ueto. de cloacis hoc interdictum non dabo. neque pluris, quam | |
| quanti res erit: intra annum, quo primum experiundi potestas fuerit, agere permittam'. | |
| Hoc interdictum de soli possessore scriptum est, quem potiorem praetor in soli possessione | 1.1 |
| habeat, et est prohibitorium ad retinendam possessionem. Huius autem interdicti propo- | 2.1 |
| nendi causa haec fuit, quod separata esse debet possessio a proprietate: fieri etenim potest, | |
| ut alter possessor sit, dominus non sit, alter dominus quidem sit, possessor uero non sit: | |
| fieri potest, ut et possessor idem et dominus sit. Inter litigatores ergo quotiens est pro- | 3.1 |
| prietatis controuersia, aut conuenit inter litigatores, uter possessor sit, uter petitor, aut non | |
| conuenit. si conuenit, absolutum est: ille possessoris commodo, quem conuenit possidere, | |
| ille petitoris onere fungetur. sed si inter ipsos contendatur, uter possideat, quia alteruter | |
| se magis possidere adfirmat, tunc, si res soli sit, in cuius possessione contenditur, ad hoc | 5 |
| interdictum remittentur. Est igitur hoc interdictum, quod uolgo uti possidetis appellatur, | 4.1 |
| retinendae possessionis (nam huius rei causa redditur, ne uis fiat ei qui possidet) et con- | |
| sequenter proponitur post interdictum unde ui. illud enim restitui<t> ui amissam possessio- | |
| nem, hoc interdictum tuetur, ne amittatur possessio, denique praetor possidenti uim fieri | |
| uetat: et illud quidem interdictum obpugnat possessorem, hoc tuetur. et ut Pedius ait, | 5 |
| omnis de possessione controuersia aut eo pertinet, ut, quod non possidemus, nobis resti- | |
| tuatur, aut ad hoc, ut retinere nobis liceat quod possidemus. restitutae possessionis ordo | |
| aut interdicto expeditur aut per actionem: retinendae itaque possessionis duplex uia est, | |
| aut exceptio aut interdictum. exceptio datur ex multis causis ei qui possidet. Perpetuo | 5.1 |
| autem hoc interdicto insunt haec: 'quod nec ui nec clam nec precario ab illo possides'. | |
| Interdictum autem possessorem praedii tuetur, quod est uti possidetis. actio enim num- | 6.1 |
| quam ultro possessori datur, quippe sufficit ei quod possideat. Hoc interdictum locum | 7.1 |
| habet, siue quis totum fundum possidere se dicat, siue pro certa parte, siue pro indiuiso | |
| possideat. Hoc interdictum in omnibus etiam possessionibus, quae sunt soli, sine dubio | 8.1 |
| locum habebit, dummodo possideri possit. Quod ait praetor in interdicto: 'nec ui nec clam | 9.1 |
| nec precario alter ab altero possidetis', hoc eo pertinet, ut, si quis possidet ui aut clam | |
| aut precario, si quidem ab alio, prosit ei possessio, si uero ab aduersario suo, non debeat | |
| eum propter hoc quod ab eo possidet uincere: has enim possessiones non debere proficere | |
| palam est. | 5 |
| Paulus libro sexagensimo quinto ad edictum. Iusta enim an iniusta aduer- | 2.pr.1 |
| sus ceteros possessio sit, in hoc interdicto nihil refert: qualiscumque enim possessor hoc | |
| ipso, quod possessor est, plus iuris habet quam ille qui non possidet. | |
| Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum. Si duo pos- | 3.pr.1 |
| sideant in solidum, uideamus, quid sit dicendum. quod qualiter procedat, tractemus, si quis | |
| proponeret possessionem iustam et iniustam. ego possideo ex iusta causa, tu ui aut clam: | |
| si a me possides, superior sum interdicto, si uero non a me, neut<er> nostrum uincetur: nam | |
| et tu possides et ego. Hoc interdictum duplex est et hi, quibus competit, et actor<e>s et | 1.1 |
| rei sunt. Hoc interdictum sufficit ei, qui aedificare in suo prohibetur: etenim uideris mihi | 2.1 |
| possessionis controuersiam facere, qui prohibes me uti mea possessione. Cum inquilinus | 3.1 |
| dominum aedes reficere uolentem prohiberet, aeque competere interdictum uti possidetis | |
| placuit testarique dominum non prohibere inquilinum, ne habitaret, sed ne possideret. Item | 4.1 |
| uideamus, si auctor uicini tui ex fundo tuo uites in suas arbores transduxit, quid iuris sit. | |
| et ait Pomponius posse te ei denuntiare et uites praecidere, idque et Labeo scribit, aut | |
| uti eum debere interdicto uti possidetis de eo loco, quo radices continentur uitium: nam | |
| si tibi uim fecerit, quo minus eas uites uel praecidas uel transducas, uim tibi facere ui- | 5 |
| detur, quo minus possideas: etenim qui colere fundum prohibetur, possidere prohibetur, | |
| inquit Pomponius. Item uideamus, si proiectio supra uicini solum non iure haberi dicatur, | 5.1 |
| an interdictum uti possidetis sit utile alteri aduersus alterum. et est apud Cassium relatum | |
| utrique esse inutile, quia alter solum possidet, alter cum aedibus superficiem. Labeo quo- | 6.1 |
| que scribit: ex aedibus meis in aedes tuas proiectum habeo: interdicis mecum, si eum | |
| locum possideamus, qui proiecto tegetur. an, quo facilius possim retinere possessionem | |
| eius proiectionis, interdico tecum sic 'uti nunc possidetis eas aedes, ex quibus proiectus | |
| est'? Sed si supra aedes, quas possideo, cenaculum sit, in quo alius quasi dominus mo- | 7.1 |
| retur, interdicto uti possidetis me uti posse Labeo ait, non eum qui in cenaculo mo<re>tur: | |
| semper enim superficiem solo cedere. plane si cenaculum ex public<o> aditum habeat, ait | |
| Labeo uideri non ab eo aedes possideri, qui κρύπταϲ possideret, sed ab eo, cuius aedes | |
| supra κρύπταϲ essent. uerum est hoc in eo, qui aditum ex publico habuit: ceterum super- | 5 |
| ficiarii proprio interdicto et actionibus a praetore utetur. dominus autem soli tam aduersus | |
| alium quam aduersus superficiarium potior erit interdicto uti possidetis: sed praetor super- | |
| ficiarium tuebitur secundum legem locationis: et ita Pomponius quoque probat. Creditores | 8.1 |
| missos in possessionem rei seruandae causa interdicto uti possidetis uti non posse, et me- | |
| rito, quia non possident: idemque et in ceteris omnibus, qui custodiae causa missi sunt in | |
| possessionem, dicendum est. Si uicinus meus in parte <in pariete> meo tectoria habeat et in | 9.1 |
| parte sua, 'uti possidetis' mihi efficax est ut ea tollere compellatur. Non uideor ui possi- | 10.1 |
| dere, qui ab eo, quem scirem ui in possessionem esse, fundum accipiam. In hoc inter- | 11.1 |
| dicto condemnationis summa refertur ad rei ipsius aestimationem. 'quanti res est' sic ac- | |
| cipimus 'quanti uniuscuiusque interest possessionem retinere'. Seruii autem sententia est | |
| existimantis tanti possessionem aestimandam, quanti ipsa res est: sed hoc nequaquam opi- | |
| nandum est: longe enim aliud est rei pretium, aliud possessionis. | 5 |
| Idem libro septuagensimo ad edictum. In summa puto dicendum et inter | 4.pr.1 |
| fructuarios hoc interdictum reddendum: et si alter usum fructum, alter possessionem sibi | |
| defendat. idem erit probandum et si usus fructus quis sibi defendat possessionem, et | |
| ita Pomponius scribit. perinde et si alter usum, alter fructum sibi tueatur, et his inter- | |
| dictum erit dandum. | 5 |