| DE UI ET DE UI ARMATA | |
| Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum. Praetor ait: | 43.16.1.pr.1 |
| 'Unde tu illum ui deiecisti aut familia tua deiecit, de eo quaeque ille tunc ibi habuit | |
| tantummodo intra annum, post annum de eo, quod ad eum qui ui deiecit peruenerit, iudi- | |
| cium dabo'. Hoc interdictum proponitur ei, qui ui deiectus est: etenim fuit aequis- | 1.1 |
| simum ui deiecto subuenire: propter quod ad reciperandam possessionem interdictum hoc | |
| proponitur. Ne quid autem per uim admittatur, etiam legibus Iuliis prospicitur publicorum | 2.1 |
| et priuatorum nec non et constitutionibus principum. Hoc interdictum non ad omnem uim | 3.1 |
| pertinet, uerum ad eos, qui de possessione deiciuntur. ad solam autem atrocem uim per- | |
| tinet hoc interdictum, et ad eos tantum, qui de solo deiciuntur, ut puta de fundo siue | |
| aedificio: ad alium autem non pertinet. Et si quis de area d<e>iectus sit, sine dubio inter- | 4.1 |
| dicto locus est: et generaliter ad omnes hoc pertinet interdictum, qui de re solo cohae- | |
| renti deiciuntur: qualisqualis enim fuerit locus, unde quis ui deiectus est, interdicto locus | |
| erit. Proinde et si superficiaria insula fuerit, qua quis deiectus est, apparet interdicto | 5.1 |
| fore locum. Illud utique in dubium non uenit interdictum hoc ad res mobiles non perti- | 6.1 |
| nere: nam ex causa furti uel ui bonorum raptorum actio competit: potest et ad exhiben- | |
| dum agi. plane si quae res sint in fundo uel in aedibus, unde quis deiectus est, etiam | |
| earum nomine interdictum competere non est ambigendum. Si quis de naue ui deiectus | 7.1 |
| est, hoc interdicto locus non est, argumento eius, qui de uehiculo detractus est, quem | |
| nemo dixit interdicto hoc uti posse. Plane si quis de ligneis aedibus deiectus fuerit, | 8.1 |
| nemo ambigit interdicto locum fore, quia qualequale sit quod solo cohaereat, inde qui ui | |
| deiectus est habet interdictum. De<i>citur is qui possidet, siue ciuiliter siue naturaliter pos- | 9.1 |
| sideat: nam et naturalis possessio ad hoc interdictum pertinet. Denique et si maritus | 10.1 |
| uxori donauit eaque deiecta sit, poterit interdicto uti: non tamen si colonus. Ait praetor: | 11.1 |
| 'deiecisti aut familia deiecit'. merito familiae mentio habita: nam cum 'deiecisti' uerbum | |
| refertur ad personam eius qui deiecit nec pertineat ad eum, cuius familia deiecit (nec enim | |
| ego uideor deiecisse, si familia mea deiecerit), consequens fuit addere 'aut familia tua | |
| deiecit'. Deiecisse autem etiam is uidetur, qui mandauit uel iussit, ut ali- | 12.1 |
| quis deiceretur: parui enim referre uisum est, suis manibus quis deiciat an uero per alium: | |
| quare et si familia mea ex uoluntate mea deiecerit, ego uideor deiecisse. Quotiens uerus | 13.1 |
| procurator dei<e>cerit, cum utrolibet eorum, id est siue domino siue procuratore, agi posse | |
| Sabinus ait et alterius nomine alteri eximi, sic tamen, si ab altero eorum litis aestimatio | |
| fuerit praestita (non enim excusatus est, qui iussu alicuius deiecit, non magis quam si | |
| iussu alicuius occidit): cum autem falsus est procurator, cum ipso tantum procuratore | 5 |
| interdici debere. Sabini sententia uera est. Sed et si quod alius deiecit, ratum habuero, | 14.1 |
| sunt qui putent secundum Sabinum et Cassium, qui ratihabitionem mandato comparant, | |
| me uideri deiecisse interdictoque isto teneri, et hoc uerum est: rectius enim dicitur | |
| in maleficio ratihabitionem mandato comparari. Quod igitur additur 'aut | 15.1 |
| familia tua deiecit', merito scriptum est in eum casum, in quem familia mea ui deiecit. | |
| ceterum si iussit, ipse deiecit, nec grauari debet dominus qui non iussit, si seruorum | |
| suorum factum praestar<e>t, etsi non iussu eius deiecerunt: nam non grauabitur hoc no- | |
| mine, quippe cum aut peruenit ad eum aliquid et restitueret, aut non peruenit et ipsos | 5 |
| seruos maleficii causa noxae dedendo indemnis erit: quod enim noxae dedere compellitur, | |
| in damno <non> debet reputare, cum seruus hoc possit domini deteriorem condicionem facere. | |
| Familiae autem appellatio seruos continet: | 16.1 |
| Sed quaeritur, quem numerum seruorum con- | 17.1 |
| tineat, utrum plurium an uero et duum uel trium. sed uerius est in hoc interdicto, etiamsi | |
| unus seruus ui deiecerit, familiam uideri deiecisse. Familiae appellatione et eos, quos | 18.1 |
| loco seruorum habemus, contineri oportere dicendum est. Si quis tamen neget se seruum | 19.1 |
| uel familiam defendere, cogendus est pati hoc interdictum, ad hoc scilicet, ut quod ad | |
| eum peruenit restituat. Si filius familias uel mercennarius ui deiecerit, utile interdictum | 20.1 |
| competit. Si aduersus eum, qui in libertatem ex seruitute uel contra petitur, post inchoa- | 21.1 |
| tum liberale iudicium utar interdicto et liber iudicatus fuerit et apparuerit ignorante eo a | |
| seruis eius ui me deiectum, in possessionem restituar. Quod seruus uel procurator uel | 22.1 |
| colonus tenent, dominus uidetur possidere, et ideo his deiectis ipse deici de possessione | |
| uidetur, etiamsi ignoret eos deiectos, per quos possidebat. et si quis igitur alius, per | |
| quem possidebam, deiectus fuerit, mihi competere interdictum nemini dubium est. Inter- | 23.1 |
| dictum autem hoc nulli competit nisi ei, qui tunc cum de<i>ceretur possidebat, nec alius | |
| deici uisus est quam qui possidet. Siue autem corpore siue animo possidens quis deiectus | 24.1 |
| est, palam est eum ui deiectum uideri. idcircoque si quis de agro suo uel de domo pro- | |
| cessisset nemine suorum relicto, mox reuertens prohibitus sit ingredi uel ipsum praedium, | |
| uel si quis eum in medio itinere detinuerit et ipse possederit, ui deiectus uidetur: ade- | |
| misti enim ei possessionem, quam animo retinebat, etsi non corpore. Quod uolgo dicitur | 25.1 |
| aestiuorum hibernorumque saltuum nos possessiones animo retinere, id exempli causa di- | |
| dici Proculum dicere: nam ex omnibus praediis, ex quibus non hac mente recedemus, ut | |
| omississe possessionem uellemus, idem est. Eum, qui neque animo neque corpore possi- | 26.1 |
| debat, ingredi autem et incipere possidere prohibeatur, non uideri deiectum uerius est: | |
| deicitur enim qui amittit possessionem, non qui non accipitur. Uim ui repellere licere | 27.1 |
| Cassius scribit idque ius natura comparatur: apparet autem, inquit, ex eo arma armis | |
| repellere licere. Ui possidere eum definiendum est, qui expulso uetere possessore adqui- | 28.1 |
| sitam per uim possessionem optinet aut qui in hoc ipsum aptatus et praeparatus uenit | |
| ut contra bonos mores auxilio, ne prohiberi possit ingrediens in possessionem, facit. sed | |
| qui per uim possessionem suam retinuerit, Labeo ait non ui possidere. Idem Labeo ait | 29.1 |
| eum, qui metu turbae perterritus fugerit, <ui> uideri deiectum. sed Pomponius ait uim sine | |
| corporali ui locum non habere, e<r>go etiam eum, qui fugatus est superuenientibus quibus- | |
| dam, si illi ui occupauerunt possessionem, uideri ui deiectum. Qui a me ui possidebat, | 30.1 |
| si ab alio deiciatur, habet interdictum. Qui ui deiectus est, quidquid damni senserit ob | 31.1 |
| hoc quod deiectus est, reciperare debet: pristina enim causa restitui debet, quam habiturus | |
| erat, si non fuisset deiectus. Si fundus, a quo ui expulsus sim, mihi restitutus esset, ce- | 32.1 |
| terae uero res, quae ui ablatae sunt, non restituantur, hic dicendum est interdictum nihilo | |
| minus tenere, quia uerum est ui esse deiectum. plane si quis uelit de possessione quidem | |
| rei soli per hoc interdictum experiri, de rebus uero mobilibus ad exhibendum actione, | |
| potest hoc suo arbitrio habere, et ita Iulianus scribit: idem scribit et si quis ui bonorum | 5 |
| raptorum de huiusmodi rebus uelit experiri. Quod autem ait praetor: 'quaeque ibi habuit', | 33.1 |
| sic accipimus, ut omnes res contineantur, non solum quae propriae ipsius fuerunt, uerum | |
| etiam si quae apud eum depositae uel ei commodatae uel pigneratae, quarumque usum | |
| uel usum fructum uel custodiam habuit, uel si quae ei locatae sunt: cum enim dicat | |
| praetor 'habuit', omnia haec habendi uerbo continentur. Rectissime autem praetor addidit | 34.1 |
| 'tunc ibi habuit'. 'tunc' sic accipimus 'cum deiceretur': et ideo et si quid postea desiit | |
| illic esse, dicendum erit in interdictum uenire. sic fit, ut, etiamsi homines uel pecora de- | |
| mortua sint post deiectionem, interdicto locus si<t>. Denique scribit Iulianus eum, qui ui | 35.1 |
| deiecit ex eo praedio, in quo homines fuerant, propius esse, ut etiam sine culpa eius | |
| mortuis hominibus aestimationem eorum per interdictum restituere debeat, sicuti fur ho- | |
| minis etiam mortuo eo tenetur. huic consequens esse ait, ut uillae quoque et aedium | |
| incendio consumptarum pretium restituere cogatur: ubi enim quis, inquit, deiecit, per eum | 5 |
| stetisse uidetur, quo minus restitueret. Idcirco constare ait eum, qui ui deiecit quique ui | 36.1 |
| sine dolo malo desierit possidere, interdicto teneri. 'Ibi' autem ait praetor, ut ne quis et | 37.1 |
| quae illic non habuit, complectatur. Sane quod ait praetor 'ibi', quomodo accipimus? | 38.1 |
| utrum in eo loco, unde quis ui deiectus est, an uero in omni possessione? et melius | |
| dicetur non ad angulum referendum uel locum, in quo fuerit, uerum etiam ad omnem | |
| partem possessionis, qua quis caruit, cum deicitur. Annus in hoc interdicto utilis est. | 39.1 |
| Ex die, quo quis deiectus est, fructuum ratio habetur, quamuis in ceteris interdictis | 40.1 |
| ex quo edita sunt, non retro, computantur. idem est et in rebus mobilibus, quae ibi | |
| erant: nam et e<a>rum fructus computandi sunt, ex quo quis ui deiectus est. Non solum | 41.1 |
| autem fructuum ratio in hoc interdicto habetur, uerum ceterarum etiam utilitatium habenda | |
| est: nam et Uiuianus refert in hoc interdicto omnia, quaecumque habiturus uel adsecu- | |
| turus erat is qui deiectus est, si ui deiectus non esset, restitui aut eorum litem a iudice | |
| aestimari debere eumque tantum consecuturum, quanti sua interesset se ui deiectum non | 5 |
| esse. | |
| Ex interdicto unde ui etiam is, qui non possidet, restituere cogetur. | 42.1 |
| Interdictum | 43.1 |
| hoc quia atrocitatem facinoris in se habet, quaesitum est, an liberto in patronum uel | |
| liberis aduersus parentes competit. et uerius est nec liberto in patronum nec in parentes | |
| liberis dandum esse meliusque erit in factum actionem his competere. aliter atque si ui | |
| armata usus sit aduersus libertum patronus uel aduersus liberos parens: nam hic inter- | 5 |
| dictum competit. | |
| Hoc interdictum et heredi et ceteris successoribus competit. | 44.1 |
| Non alii | 45.1 |
| autem, quam ei qui possidet, interdictum unde ui competere argumentum praebet, quod | |
| apud Uiuianum relatum est, si quis me ui dei<e>cerit, meos non deiecerit, non posse me | |
| hoc interdicto experiri, quia per eos retineo possessionem, qui deiecti non sunt. Idem | 46.1 |
| Uiuianus refert: seruos quosdam ui depulit, alios retinuit et uinxit aut etiam eis imperauit: | |
| ui te deiectum intellegi: desisse enim possidere, cum serui ab alio possideantur. et quod | |
| in parte seruorum dictum est, idem in omnibus dici ait, si forte nemo depulsus esset, sed | |
| possideri ab eo coepissent, qui ingressus in possessionem esset. Quid dicturi essemus, | 47.1 |
| tractat, si aliquo possidente ego quoque ingressus sum in possessionem et non deiciam | |
| possessorem, sed uinctum opus facere cogam: quatenus res, inquit, esset? ego uerius | |
| puto eum quoque deiectum uideri, qui illic uinctus est. Ex causa huius inter- | 48.1 |
| dicti in heredem et bonorum possessorem ceterosque successores in factum actio competit | |
| in id quod ad eos peruenit | |
| Paulus libro sexagensimo quinto ad edictum. doloue malo eorum factum | 2.pr.1 |
| est, quo minus perueniret. | |
| Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum. Quod est et si quis armis | 3.pr.1 |
| deiectus est, quia ex facinoribus defunctorum de eo, quod ad heredem peruenit, actio datur: | |
| sufficit enim non in lucro uersari eum heredem, non etiam damnum subire. Haec actio, | 1.1 |
| quae aduersus heredem ceterosque successores pertinet, perpetuo competit, quia in ea rei | |
| persecutio continetur. Armis deiectum quomodo accipimus? arma sunt omnia tela, hoc | 2.1 |
| est et fustes et lapides, non solum gladii hastae frameae, id est rhomphaeae. Plane et si | 3.1 |
| unus uel alter fustem uel gladium tenuit, armis deiectus possessor uidetur. Plus dicitur, | 4.1 |
| et si inermes uenerant, si in ipsa concertatione qui inermes uenerant eo processerunt, ut | |
| fustes aut lapides sumerent, uis erit armata. Qui armati uenerunt et si armis non sunt | 5.1 |
| usi ad deiciendum, sed deiecerunt, armata uis facta esse uidetur: sufficit enim terror ar- | |
| morum, ut uideantur armis deiecisse. Si quis autem uisis armatis, qui alibi tendebant, | 6.1 |
| metu hoc deterritus profugerit, non uidetur deiectus, quia non hoc animo fuerunt qui ar- | |
| mati erant, sed alio tendebant. Proinde et si, cum armatos audisset uenire, metu deces- | 7.1 |
| serit de possessione, siue uerum siue falsum audisset, dicendum est non esse eum armis | |
| deiectum, nisi possessio ab his fuerit occupata. Si autem, cum dominus ueniret in pos- | 8.1 |
| sessionem, armati eum prohibuerunt qui inuaserant possessionem, uideri eum armis de- | |
| iectum. Eum igitur, qui cum armis uenit, possumus armis repellere, sed hoc confestim, | 9.1 |
| non ex interuallo, dummodo sciamus non solum resistere permissum, ne deiciatur, sed et | |
| si deiectus quis fuerit, eundem deicere non ex interuallo, sed ex continenti. Cum procu- | 10.1 |
| rator armatus uenit, et ipse dominus armis deiecisse uidetur, siue mandauit siue, ut Iu- | |
| lianus ait, ratum habuit. Hoc et in familia dicendum est: nam cum familia sine me armata | 11.1 |
| uenit, ego non uideor uenisse, sed familia, nisi iussi uel ratum habui. Hoc interdictum | 12.1 |
| etiam aduersus eum proponitur, qui dolo malo fecit, quo quis armis deiceretur: et post | |
| annum reddetur in id, quod peruenit ad eum qui prohibuit unde ui. Interdictum neces- | 13.1 |
| sarium fuisse fructuario apparet 'si prohibeatur uti frui usu fructu fundi'. Uti frui autem | 14.1 |
| prohibuisse is uidetur, qui ui deiecit utentem et fruentem aut non admisit, cum ex fundo | |
| exisset non usus fructus deserendi causa. ceterum si quis ab initio uolentem incipere uti | |
| frui prohibuit, hoc interdictum locum non habet. quid ergo est? debet fructuarius usum | |
| fructum uindicare. Pertinet autem hoc interdictum ad eum, qui fundo uti frui prohibitus | 15.1 |
| est: sed pertinebit etiam ad eum, qui aedificiis uti frui prohibetur. consequenter autem | |
| dicemus ad res mobiles hoc interdictum non pertinere, si quis uti frui prohibitus est re | |
| mobili, nisi si rei soli accedebant res mobiles: si igitur ibi fuerunt, dicendum est etiam ad | |
| eas referri hoc interdictum debere. Item si non usus fructus, sed usus si relictus, com- | 16.1 |
| petit hoc interdictum. ex quacumque enim causa constitutus est usus fructus uel usus, | |
| hoc interdictum locum habebit. Qui usus fructus nomine qualiterqualiter fuit quasi in pos- | 17.1 |
| sessione, utetur hoc interdicto. sed si quis, posteaquam prohibitus est, capite minutus sit | |
| uel mortuus, recte dicitur heredibus et successoribus competere hoc interdictum, non ut in | |
| futurum constituatur usus fructus, sed ut praeterita causa et damnum praeteritum sarciatur. | |
| Heres quoque simili modo debebit in factum actionem suscipere in id quod ad se peruenit. | 18.1 |
| Idem libro decimo ad edictum. Si ui me deiecerit quis nomine municipum, | 4.pr.1 |
| in municipes mihi interdictum reddendum Pomponius scribit, si quid ad eos peruenit. | |
| Idem libro undecimo ad edictum. Si per uim tibi possessio- | 5.pr.1 |
| nem tradidero, dicit Pomponius unde ui interdictum cessare, quoniam non est deiectus, | |
| qui compulsus est in possessionem inducere. | |
| Paulus libro septimo decimo ad edictum. In interdicto unde ui tanti con- | 6.pr.1 |
| demnatio facienda est, quanti intersit possidere: et hoc iure nos uti Pomponius scribit, id | |
| est tanti rem uideri, quanti actoris intersit: quod alias minus esse, alias plus: nam saepe | |
| actoris pluris interesse hominem retinere, quam quanti is est, ueluti cum quaestionis ha- | |
| bendae aut rei probandae gratia aut hereditatis adeundae intersit eius eum possideri. | 5 |
| Idem libro uicensimo quarto ad edictum. Cum a te ui deiectus sim, si | 7.pr.1 |
| Titius eandem rem possidere coeperit, non possum cum alio quam tecum interdicto experiri. | |
| Idem libro quinquagensimo quarto ad edictum. Fulcinius dicebat ui possi- | 8.pr.1 |
| deri, quotiens uel non dominus, cum tamen possideret, ui deiectus est. | |
| Idem libro sexagensimo quinto ad edictum. Si plures heredes sunt, unus- | 9.pr.1 |
| quisque non in amplius, quam ad eum peruenerit, tenetur. qua de causa interdum in so- | |
| lidum tenebitur is ad quem totum peruenerit, quamuis ex parte heres sit. Deiectum ab | 1.1 |
| usu fructu in eandem causam praetor restitui iubet, id est in qua futurus esset, si deiectus | |
| non esset. itaque si tempore usus fructus finitus fuerit, postquam deiectus est a domino, | |
| nihilo minus cogendus erit restituere, id est usum fructum iterum constituere. | |
| Gaius libro secundo ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa. | 10.pr.1 |
| Si de fundo proprietarium et fructuarium praedo expulerit atque ob id fructuarius con- | |
| stituto tempore non usus perdiderit ius suum, nemo dubitat, quin dominus, siue experiatur | |
| cum fructuario aduersus praedonem siue non experiatur, retinere debeat reuersum ad se | |
| usum fructum et, quod fructuarius perdidit, id ad damnum eius pertineat, cuius facto periit. | 5 |
| Pomponius libro sexto ex Plautio. Uim facit, qui non sinit possidentem eo, | 11.pr.1 |
| quod possidebit, uti arbitrio suo, siue inserendo siue fodiendo siue arando siue quid aedi- | |
| ficando siue quid omnino faciendo, per quod liberam possessionem aduersarii non relinquit. | |
| Marcellus libro nono decimo digestorum. Colonus eum, cui locator fun- | 12.pr.1 |
| dum uendiderat, cum is in possessionem missus esset, non admisit: deinde colonus ui ab | |
| alio deiectus est: quaerebatur, quis haberet interdictum unde ui. dixi nihil interesse, co- | |
| lonus dominum ingredi uolentem prohibuisset an emptorem, cui iussisset dominus tradi | |
| possessionem, non admisit. igitur interdictum unde ui colono competi<tu>rum ipsumque si- | 5 |
| mili interdicto locatori obstrictum fore, quem deiecisse tunc uideretur, cum emptori pos- | |
| sessionem non tradidit, nisi forte propter iustam et probabilem causam id fecisset. | |
| Ulpianus libro octauo ad Sabinum. Neque unde ui neque aliud interdictum | 13.pr.1 |
| famosum est. | |
| Pomponius libro uicensimo nono ad Sabinum. Sed si ui armata deiectus | 14.pr.1 |
| es, sicut ipsum fundum recipis, etiamsi ui aut clam aut precario eum possidere<s>, ita res | |
| quoque mobiles omnimodo recipies. | |
| Paulus libro tertio decimo ad Sabinum. Si ui me deieceris uel ui aut clam | 15.pr.1 |
| feceris, quamuis sine dolo et culpa amiseris possessionem, tamen damnandus es, quanti | |
| mea intersit, quia in eo ipso culpa tua praecessit, quod omnino ui deiecisti aut ui aut | |
| clam fecisti. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. In interdicto unde ui dicen- | 16.pr.1 |
| dum est, ut eius causa, quod ad patrem peruenit, ipse teneatur. | |
| Iulianus libro quadragensimo octauo digestorum. Qui possessionem ui | 17.pr.1 |
| ereptam ui in ipso congressu reciperat, in pristinam causam reuerti potius quam ui possi- | |
| dere intellegendus est: ideoque si te deiecero, ilico tu me, deinde ego te, unde ui inter- | |
| dictum tibi utile erit. | |
| Papinianus libro uicensimo sexto quaestionum. Cum fundum qui locauerat | 18.pr.1 |
| uendidisset, iussit emptorem in uacuam possessionem ire, quem colonus intrare prohibuit: | |
| postea emptor ui colonum expulit: de interdictis unde ui quaesitum est. placebat colonum | |
| interdicto uenditori teneri, quia nihil interesset, ipsum an alium ex uoluntate eius missum | |
| intrare prohibuerit: neque enim ante omissam possessionem uideri, quam si tradita fuisset | 5 |
| emptori, quia nemo eo animo esset, ut possessionem omitteret propter emptorem, quam | |
| emptor adeptus non fuisset. emptorem quoque, qui postea uim adhibuit, et ipsum inter- | |
| dicto colono teneri: non enim ab ipso, sed a uenditore per uim fundum esse possessum, | |
| cui possessio esset ablata. quaesitum est, an emptori succurri debeat, si uoluntate uen- | |
| ditoris colonum postea ui expulisset. dixi non esse iuuandum, qui mandatum illicitum | 10 |
| susceperit. Eum, qui fundum uindicauit ab eo, cum quo interdicto unde ui potuit experiri, | 1.1 |
| pendente iudicio nihilo minus interdicto recte agere placuit. | |
| Tryphoninus libro quinto decimo disputationum. Merito Iulianus respondit, | 19.pr.1 |
| si me de fundo ui deieceris, in quo res mouentes fuerunt, cum mihi interdicto unde ui | |
| restituere debeas non solum possessionem soli, sed et ea quae ibi fuerunt, quamquam ego | |
| moram fecero, quo minus interdicto te conuenirem, subtractis tamen mortalitate seruis aut | |
| pecoribus aliisue rebus casu intercidentibus tuum tamen onus nihilo minus in eis resti- | 5 |
| tuendis esse, quia ex ipso tempore delicti plus quam frustrator debitor constitutus e<s>. | |
| Labeo libro tertio pithanon a Paulo epitomatorum. Si colonus tuus ui de- | 20.pr.1 |
| iectus est, ages unde ui interdicto. idem si inquilinus tuus ui deiectus fuerit. Paulus: | |
| idem dici potest de coloni colono, item inquilino. |