| DE RIPA MUNIENDA | |
| Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum. Praetor ait: 'Quo minus | 43.15.1.pr.1 |
| illi in flumine publico ripaue eius opus facere ripae agriue qui circa ripam est tuendi | |
| causa liceat, dum ne ob id nauigatio deterior fiat, si tibi damni infecti in annos decem | |
| uiri boni arbitratu uel cautum uel satisdatum est aut per illum non stat, quo minus uiri | |
| boni arbitratu caueatur uel satisdetur, uim fieri ueto'. Ripas fluminum publicorum reficere | 1.1 |
| munire utilissimum est. sicuti igitur de uia publica reficienda interdictum propositum est, | |
| ita etiam de ripa fluminis munienda proponendum fuit. Merito adicit 'dum ne ob id na- | 2.1 |
| uigatio deterior fiat': illa enim sola ref<e>ctio toleranda est, quae nauigio non est impedi- | |
| mento. Is autem, qui ripam uult munire, de damno futuro debet uel cauere uel satisdare | 3.1 |
| secundum qualitatem personae: et hoc interdicto expressum est, ut damni infecti in annos | |
| decem uiri boni arbitratu uel caueatur uel satisdetur. Dabitur autem satis uicinis: sed | 4.1 |
| et his, qui trans flumen possidebunt. Etenim curandum fuit, ut eis ante opus factum | 5.1 |
| caueretur: nam post opus factum persequendi hoc interdicto nulla facultas superest, etiamsi | |
| quid damni postea datum fuerit, sed lege Aquilia experiendum est. Illud notandum est, | 6.1 |
| quod ripae lacus fossae stagni muniendi nihil praetor hic cauit: sed idem erit obseruan- | |
| dum, quod in ripa fluminis munienda. |