| UT IN FLUMINE PUBLICO NAUIGARE LICEAT | |
| Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum. Praetor ait: 'Quo minus illi in flumine | 43.14.1.pr.1 |
| publico nauem ratem agere quoue minus per ripam onerare exonerare liceat, uim fieri | |
| ueto. item ut per lacum fossam stagnum publicum nauigare liceat, interdicam'. Hoc inter- | 1.1 |
| dicto prospicitur, ne quis flumine publico nauigare prohibeatur: sicuti enim ei, qui uia | |
| publica uti prohibeatur, interdictum supra propositum est, ita hoc quoque proponendum | |
| praetor putauit. | |
| Si priuata sunt supra scripta, interdictum cessat. | 2.1 |
| Lacus est, quod per- | 3.1 |
| petuam habet aquam. Stagnum est, quod temporalem contineat aquam ibidem | 4.1 |
| stagnantem, quae quidem aqua plerumque hieme cogitur. Fossa est receptaculum aquae | 5.1 |
| manu facta. | |
| Possunt autem etiam haec esse publica. | 6.1 |
| Publicano plane, qui lacum uel | 7.1 |
| stagnum conduxit, si piscari prohibeatur, utile interdictum competere Sabinus consentit: et | |
| ita Labeo. ergo et si a municipibus conductum habeat, aequissimum erit ob uectigalis | |
| fauorem interdicto eum tueri. Si quis uelit interdictum tale mouere, ut locus deprimatur | 8.1 |
| pecoris appellendi gratia, non debet audiri: et ita Mela scribit. Idem ait tale interdictum | 9.1 |
| competere, ne cui uis fiat, quo minus pecus ad flumen publicum ripamue fluminis publici | |
| appell<a>tur. |