| NE QUID IN FLUMINE PUBLICO FIAT, QUO ALITER AQUA | |
| FLUAT, ATQUE UTI PRIORE AESTATE FLUXIT | |
| Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum. Ait praetor: 'In flumine publico inue | 43.13.1.pr.1 |
| ripa eius facere aut in id flumen ripamue eius immittere, quo aliter aqua fluat, quam | |
| priore aestate fluxit, ueto'. Hoc interdicto prospexit praetor, ne deriuationibus minus con- | 1.1 |
| cessis flumina excrescant uel mutatus alueus uicinis iniuriam aliquam adferat. Pertinet | 2.1 |
| autem ad flumina publica, siue nauigabilia sunt siue non sunt. Ait praetor: 'quo aliter | 3.1 |
| aqua fluat, quam priore aestate fluxit': non omnis ergo, qui immisit uel qui fecit, tenetur, | |
| sed qui faciendo uel immittendo efficit aliter, quam priore aestate fluxit, aquam fluere. | |
| quod autem ait 'aliter fluat', non ad quantitatem aquae fluentis pertinet, sed ad modum | |
| et ad rigorem cursus aquae referendum est. et generaliter dicendum est ita demum inter- | 5 |
| dicto quem teneri, si mutetur aquae cursus per hoc quod factum est, dum uel depressior | |
| uel artior fiat aqua ac per hoc rapidior fit cum incommodo accolentium: et si quod aliud | |
| uitii accolae ex facto eius qui conuenitur sentient, interdicto locus erit, Si quis ex riuo | 4.1 |
| tecto per apertum ducere uelit uel contra qui ante aperto duxit, nunc operto uelit, inter- | |
| dicto teneri placuit, si modo hoc factum eius incommodum circa colentibus adferat. Simili | 5.1 |
| modo et si incile ducat aut alio loco faciat aut si alueum fluminis mutet, hoc interdicto | |
| tenebitur. Sunt qui putent excipiendum hoc interdicto 'quod eius ripae muniendae causa | 6.1 |
| non fiet', scilicet ut, si quid fiat, quo aliter aqua fluat, si tamen muniendae ripae causa | |
| fiat, interdicto locus non sit. sed nec hoc quibusdam placet: neque enim ripae cum in- | |
| commodo accolentium muniendae sunt. hoc tamen iure utimur, ut praetor ex causa aesti- | |
| met, an hanc exceptionem dare debeat: plerumque enim utilitas suadet exceptionem istam | 5 |
| dari. Sed et si alia utilitas uertatur eius, qui quid in flumine publico fecit (pone enim | 7.1 |
| grande damnum flumen ei dare solitum, praedia eius depopulari), si forte aggeres uel | |
| quam aliam munitionem adhibuit, ut agrum suum tueretur eaque res cursum fluminis ad | |
| aliquid immutauit, cur ei non consulatur? plerosque scio prorsus flumina auertisse alueos- | |
| que mutasse, dum praediis suis consulunt. oportet enim in huiusmodi rebus utilitatem et | 5 |
| tutelam facientis spectari, sine iniuria utique accolarum. Is autem hoc interdicto tenetur, | 8.1 |
| qui aliter fecit fluere, quam priore aestate fluxit. et idcirco aiunt praetorem priorem aesta- | |
| tem comprehendisse, quia semper certior est naturalis cursus fluminum aestate potius | |
| quam hieme. nec ad instantem aestatem, sed ad priorem interdictum hoc refertur, quia | |
| illius aestatis fluxus indubitatior est. aestas ad aequinoctium autumnale refertur. et si | 5 |
| forte aestate interdicetur, proxima superior aestas erit intuenda: si uero hieme, tunc non | |
| proxima hieme aestas, sed superior erit inspicienda. Hoc interdictum cuiuis ex populo | 9.1 |
| competit, sed non aduersus omnes, uerum aduersus eum, qui deneget, ut aliter aqua | |
| flueret, cum ius non haberet. | |
| Hoc interdictum et in heredes competit. | 10.1 |
| Deinde ait prae- | 11.1 |
| tor: 'Quod in flumine publico ripaue eius factum siue quid in flumen ripamue eius im- | |
| missum habes, si ob id aliter aqua fluit atque uti priore aestate fluxit, restituas'. Hoc | 12.1 |
| interdictum restitutorium proponitur: superius enim prohibitorium est et pertinet ad ea, | |
| quae nondum facta sunt. si quid igitur iam factum e<s>t, per hoc interdictum restituetur: | |
| si quid ne fiat prospicitur, superiore interdicto erit utendum, et si quid post interdictum | |
| redditum fuerit factum, coercebitur. In hoc interdicto restitutorio non est iniquum, ut | 13.1 |
| Lab<e>o ait, uenire etiam, quod dolo factum est quo minus haberes. |