| DE FLUMINIBUS. NE QUID IN FLUMINE PUBLICO RIPAUE | |
| EIUS FIAT, QUO PEIUS NAUIGETUR | |
| Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum. Ait praetor: 'Ne quid in | 43.12.1.pr.1 |
| flumine publico ripaue eius facias ne<ue> quid in flumine publico neue in ripa eius immittas, | |
| quo statio iterue nauigio deterior sit fiat'. Flumen a riuo magnitudine discernendum est | 1.1 |
| aut existimatione circumcolentium. Item fluminum quaedam sunt perennia, quaedam | 2.1 |
| torrentia. perenne est, quod semper fluat, ἀέναοϲ, torrens ὁ χειμάρρουϲ: si tamen aliqua | |
| aestate exaruerit, quod alioquin perenne fluebat, non ideo minus perenne est. Fluminum | 3.1 |
| quaedam publica sunt, quaedam non. publicum flumen esse Cassius definit. quod perenne | |
| sit: haec sententia Cassii, quam et Celsus probat, uidetur esse probabilis. Hoc interdictum | 4.1 |
| ad flumina publica pertinet: si autem flumen priuatum sit, cessabit interdictum: nihil enim | |
| differt a ceteris locis priuatis flumen priuatum. Ripa autem ita recte definietur | 5.1 |
| id, quod flumen continet naturalem rigorem cursus sui tenens: ceterum si quando uel im- | |
| bribus uel mari uel qua alia ratione ad tempus excreuit, ripas non mutat: nemo denique | |
| dixit Nilum, qui incremento suo Aegyptum operit, ripas suas mutare uel ampliare. nam | |
| cum ad perpetuam sui mensuram redierit, ripae aluei eius muniendae sunt. si tamen na- | 5 |
| turaliter creuerit, ut perpetuum incrementum nanctus sit, uel alio flumine admixto uel | |
| qua alia ratione, dubio procul dicendum est ripas quoque eum mutasse, quemadmodum si | |
| alueo mutato alia coepit currere. Si insula in publico flumine fuerit nata inque ea aliquid | 6.1 |
| fiat, non uidetur in publico fieri. illa enim insula aut occupantis est, si limitati agri fuerunt, | |
| aut eius cuius ripam contingit, aut, si in medio alueo nata est, eorum est qui prope utras- | |
| que ripas possident. Simili modo et si flumen alueum suum reliquit et alia fluere | 7.1 |
| coeperit, quidquid in ueteri alueo factum est, ad hoc interdictum non pertinet: non enim | |
| in flumine publico factum erit, quod est utriusque uicini aut, si limitatus est ager, occu- | |
| pantis alueus fiet: certe desinit esse publicus. ille etiam alueus, quem sibi flumen fecit, | |
| etsi priuatus ante fuit, incipit tamen esse publicus, quia impossibile est, ut alueus fluminis | 5 |
| publici non sit publicus. Si fossa manu facta sit, per quam fluit publicum flu- | 8.1 |
| men, nihilo minus publica fit: et ideo si quid ibi fiat, in flumine publico factum uidetur. | |
| Aliter atque si flumen aliquam terram inundauerit, non alueum sibi fecerit: tunc enim non | 9.1 |
| fit publicum, quod aqua opertum est. Item si amnis aliquid circumeat, sciendum est eius | 10.1 |
| manere cuius fuit: si quid igitur illic factum est, non est factum in publico flumine. nec | |
| pertinet ad hoc interdictum, si quid in priuato factum sit, ne quidem si in priuato flumine | |
| fiat: nam quod fit in priuato flumine, perinde est, atque si in alio priuato loco fiat. In | 11.1 |
| flumine publico factum accipere debemus, quidquid in aqua fiat: nam si quid extra factum | |
| sit, non est in flumine factum: et quod in ripa fiat, non uidetur in flumine factum. Non | 12.1 |
| autem omne, quod in flumine publico ripaue fit, coercet praetor, sed si quid fiat, quo de- | |
| terior statio et nauigatio fiat. ergo hoc interdictum ad ea tantum flumina publica pertinet, | |
| quae sunt nauigabilia, ad cetera non pertinet. sed Labeo scribit non esse iniquum etiam | |
| si quid in eo flumine, quod nauigabile non sit, fiat, ut exarescat uel aquae cursus impe- | 5 |
| diatur, utile interdictum competere 'ne uis ei fiat, quo minus id opus, quod in alueo flu- | |
| minis ripaue ita factum sit, ut iter cursus fluminis deterior sit fiat, tollere demoliri purgare | |
| restituere uiri boni arbitratu possit'. Stationem dicimus a stando: is igitur | 13.1 |
| locus demonstratur, ubicumque naues tuto stare possunt. Ait praetor: 'iterque nauigii | 14.1 |
| deterius fiat'. hoc pro nauigatione positum est: immo nauigium solemus dicere etiam ipsam | |
| nauem, iter ergo nauigio potest et sic accipi 'iter naui deterius fiat'. nauigii appellatione | |
| etiam rates continentur, quia plerumque et ratum usus necessarius est. si pedestre iter | |
| impediatur, non ideo minus iter nauigio deterius fit. Deterior statio itemque iter nauigio | 15.1 |
| fieri uidetur, si usus eius corrumpatur uel difficilior fiat aut minor uel rarior aut si in to- | |
| tum auferatur. proinde siue deriuetur aqua, ut exiguior facta minus sit nauigabilis, uel si | |
| dilatetur, aut diffusa breuem aquam faciat, uel contra sic coangustetur, et rapidius flumen | |
| faciat, uel si quid aliud fiat quod nauigationem incommodet difficilioremue faciat uel prorsus | 5 |
| impediat, interdicto locus erit. Labeo scribit non esse dandam exceptionem ei, qui inter- | 16.1 |
| dicto conuenitur: 'aut nisi ripae tuendae causa factum sit', sed ita excipiendum ait: 'extra | |
| quam si quid ita factum sit, uti de lege fieri licuit'. Si in mari aliquid fiat, Labeo com- | 17.1 |
| petere tale interdictum: 'ne quid in mari inue litore' 'quo portus, statio iterue nauigio de- | |
| terius fiat'. | |
| Sed et si in flumine publico, non tamen nauigabili fiat, idem putat. | 18.1 |
| Deinde | 19.1 |
| ait praetor: 'Quod in flumine publico ripaue eius fiat siue quid in id flumen ripamue | |
| eius immissum habes, quo statio iterue nauigio deterior sit fiat, restituas'. Superius inter- | 20.1 |
| dictum prohibitorium est, hoc restitutorium, ad eandem causam pertinens. Iubetur autem | 21.1 |
| is, qui factum uel immissum habet, restituere quod habet, si modo id quod habet statio- | |
| nem uel nauigium deterius faciat. Haec uerba 'factum habes' uel 'immissum habes' osten- | 22.1 |
| dunt non eum teneri, qui fecit uel immisit, sed qui factum immissum habet. denique | |
| Labeo scribit, si auctor tuus aquam deriuauerit, et hoc interdicto, si ea tu utaris. | |
| Pomponius libro trigensimo quarto ad Sabinum. Quominus ex publico flumine ducatur | 2.pr.1 |
| aqua, nihil impedit (nisi imperator aut senatus uetet), si modo ea aqua in usu publico | |
| non erit: sed si aut nauigabile est aut ex eo aliud nauigabile fit, non permittitur id facere. | |
| Paulus libro sexto decimo ad Sabinum. Flumina publica quae | 3.pr.1 |
| fluunt ripaeque eorum publicae sunt. Ripa ea putatur esse, quae plenissimum flumen | 1.1 |
| continet. Secundum ripas fluminum loca non omnia publica sunt, cum ripae cedant, ex | 2.1 |
| quo primum a plano uergere incipit usque ad aquam. | |
| Scaeuola libro quinto responsorum. Quaesitum est, an is, qui in utraque ripa fluminis | 4.pr.1 |
| publici domus habeat, pontem priuati iuris facere potest. respondit non posse. |