| DE UIA PUBLICA ET ITINERE PUBLICO REFICIENDO | |
| Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum. Praetor ait: 'Quo minus illi | 43.11.1.pr.1 |
| uiam publicam iterue publicum aperire reficere liceat, dum ne ea uia idue iter deterius | |
| fiat, uim fieri ueto'. Uiam aperire est ad ueterem altitudinem latitudinemque restituere. | 1.1 |
| sed et purgare refectionis portio est: purgar<e> autem proprie dicitur ad libramentum pro- | |
| prium redigere sublato eo quod super eam esse<t>. reficit enim et qui aperit et qui purgat | |
| et omnes omnino, qui in pristinum statum reducunt. Si quis in specie refectionis dete- | 2.1 |
| riorem uiam facit, impune uim patietur. propter quod neque latiorem neque longiorem | |
| neque altiorem neque humiliorem uiam sub nomine ref<e>ctionis is qui interdicit potest facere, | |
| uel in uiam terrenam glaream ini<ce>re aut sternere uiam lapide quae terrena sit, uel contra | |
| <la>pide stratam terrenam facere. Interdictum hoc perpetuo dabitur et omnibus et in omnes, | 3.1 |
| et habet condemnationem in id quod actoris intererit. | |
| Iauolenus libro decimo ex Cassio. Uiam publicam populus non utendo amit- | 2.pr.1 |
| tere non potest. | |
| Paulus libro primo sententiarum. Si in agrum uicini uiam | 3.pr.1 |
| publicam quis reiecerit, tantum in eum uiae receptae actio dabitur, quanti eius interest, | |
| cuius fundo iniuria irrogata est. Qui uiam publicam exarauerit, ad munitio- | 1.1 |
| nem eius solus compellitur. |