| DE HOMINE LIBERO EXHIBENDO | |
| Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum. Ait praetor: 'Quem libe- | 43.29.1.pr.1 |
| rum dolo malo retines, exhibeas'. Hoc interdictum proponitur tuendae libertatis causa, | 1.1 |
| uidelicet ne homines liberi retineantur a quoquam: | |
| Uenuleius libro quarto interdictorum. (nihil enim multum a specie seruien- | 2.pr.1 |
| tium differunt, quibus facultas non datur recedendi): | |
| Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum. quod et lex Fabia pro- | 3.pr.1 |
| spexit. neque hoc interdictum aufert legis Fabiae exsecutionem: nam et hoc interdicto agi | |
| poterit et nihilo minus accussatio legis Fabiae institui: et uersa uice qui egit Fabia, poterit | |
| nihilo minus etiam hoc interdictum habere, praesertim cum alius interdictum, alius Fabiae | |
| actionem habere possit. Haec uerba 'quem liberum' ad omnem liberum pertinent, siue | 1.1 |
| pubes sit siue impubes, siue masculus siue femina, siue <unus siue> plures, siue sui iuris sit | |
| siue alieni: hoc enim tantum spectamus, an liber sit. Is tamen, qui in potestate habet, | 2.1 |
| hoc interdicto non tenebitur, quia dolo malo non uidetur habere qui suo iure utitur. Si | 3.1 |
| quis eum, quem ab hostibus redemit, retineat, in ea causa est, ut interdicto non teneatur: | |
| non enim dolo malo facit. plane si offertur pretium, interdictum locum habet. sed et si | |
| eum remisit pretio non accepto, dicendum est interdicto locum fore, si, posteaquam semel | |
| remisit, uelit retinere. Si eum quis retineat filium, quem non habet in potestate, plerum- | 4.1 |
| que sine dolo malo facere uidebitur: pietas enim genuina efficit sine dolo malo retineri, | |
| nisi si euidens dolus malus intercedat. proinde et si libertum suum uel alumnum uel noxae | |
| deditum adhuc impuberem, idem erit dicendum. et generaliter qui iustam causam habet | |
| hominis liberi apud se retinendi, non uidetur dolo malo facere. Si quis uolentem retineat, | 5.1 |
| non uidetur dolo malo retinere. sed quid si uolentem quidem retineat, non tamen sine | |
| calliditate circumuentum uel seductum uel sollicitatum, neque bona uel probabili ratione | |
| hoc facit? recte dicetur dolo malo retinere. Is, qui nescit apud se esse hominem liberum, | 6.1 |
| dolo malo caret: sed ubi certioratus retinet, dolo malo non caret. Plane si dubitat, utrum | 7.1 |
| liber an seruus sit, uel facit status controuersiam, recedendum erit ab hoc interdicto et | |
| agenda causa libertatis. etenim recte placuit tunc demum hoc interdictum locum habere, | |
| quotiens quis pro certo liber est: ceterum si quaeratur de statu, non oportet praeiudicium | |
| fieri alienae cognitioni. Ait praetor 'exhibeas'. exhibere est in publicum producere et ui- | 8.1 |
| dendi tangendique hominis facultatem praebere: proprie autem exhibere est extra secretum | |
| habere. Hoc interdictum omnibus competit: nemo enim prohibendus est libertati fauere. | 9.1 |
| Plane ex causa suspectae personae remouendae sunt, si forte talis persona sit, quam ueri- | 10.1 |
| simile est colludere uel calumniari. Sed et si mulier uel pupillus hoc interdictum deside- | 11.1 |
| re<n>t pro cognato uel parente uel adfine suo solliciti, dandum esse eis interdictum dicen- | |
| dum est: nam et publico iudicio reos facere possunt, dum suas suorumque iniurias exse- | |
| quuntur. Si tamen plures sunt, qui experiri uolent, eligendus est a praetore, ad quem | 12.1 |
| maxime res pertinet uel is qui idone<i>or est: et est optimum ex coniunctione, ex fide, ex | |
| dignitate actorem hoc interdicto eligendum. Si tamen, posteaquam hoc interdicto actum | 13.1 |
| est, alius hoc interdicto agere desideret, palam erit postea alii non facile dandum, nisi si | |
| de perfidia prioris potuerit aliquid dici. itaque causa cognita amplius quam semel inter- | |
| dictum hoc erit mouendum. nam nec in publicis iudiciis permittitur amplius agi quam | |
| semel actum est quam si praeuaricationis fuerit damnatus prior accusator. si tamen reus | 5 |
| condemnatus malit litis aestimationem sufferre quam hominem exhibere, non est iniquum | |
| saepius in eum interdicto experiri uel eidem sine exceptione uel alii. Hoc interdictum | 14.1 |
| et in absentem esse rogandum Labeo scribit, sed si non defendatur, in bona eius eundum | |
| ait. Hoc interdictum perpetuum est. | 15.1 |
| Uenuleius libro quarto interdictorum. Si quis liberum hominem ignorantem | 4.pr.1 |
| suum statum retineat, tamen si dolo malo retinet, cogitur exhibere. Trebatius quoque | 1.1 |
| ait non teneri eum, qui liberum hominem pro seruo bona fide emerit et retineat. Nullo | 2.1 |
| tempore dolo malo retineri homo liber debet, adeo ut quidam putauerint nec modicum | |
| tempus ad eum exhibendum dandum, quoniam praeteriti facti poena praestanda est. Cre- | 3.1 |
| ditori non competit interdictum, ut debitor exhiberetur: nec enim debitorem latitantem | |
| exhibere quisquam cogitur, sed in bona eius ex edicto praetoris itur. |