| DE LIBERIS EXHIBENDIS, ITEM DUCENDIS | |
| Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum. Ait praetor: 'Qui quaeue | 43.30.1.pr.1 |
| in potestate Lucii Titii est, si is eaue apud te est doloue malo tuo factum est, quo minus | |
| apud te esset, ita eum eamue exhibeas'. Hoc interdictum proponitur aduersus eum, quem | 1.1 |
| quis exhibere desiderat eum, quem in potestate sua esse dicit. et ex uerbis apparet ei, | |
| cuius in potestate est, hoc interdictum conpetere. In hoc interdicto praetor non admittit | 2.1 |
| causam, cur apud eum sit is, qui exhiberi debet, quemadmodum in superiore interdicto, | |
| sed omnimodo restituendum putauit, si in potestate est. Si uero mater sit, quae retinet, | 3.1 |
| apud quam interdum magis quam apud patrem morari filium debere (ex iustissima scilicet | |
| causa) et diuus Pius decreuit et a Marco et a Seuero rescriptum est, aeque subueniendum | |
| ei erit per exceptionem. Pari modo si iudicatum fuerit non esse eum in potestate, etsi | 4.1 |
| per iniuriam iudicatum sit, agenti hoc interdicto obicienda erit exceptio rei iudicatae, ne | |
| de hoc quaeratur, an sit in potestate, sed an sit iudicatum. Si quis filiam suam, quae | 5.1 |
| mihi nupta sit, uelit abducere uel exhiberi sibi desideret, an aduersus interdictum exceptio | |
| danda sit, si forte pater concordans matrimonium, forte et liberis subnixum, uelit dissol- | |
| uere? et certo iure utimur, ne bene concordantia matrimonia iure patriae potestatis tur- | |
| bentur. quod tamen sic erit adhibendum, ut patri persuadeatur, ne acerbe patriam pote- | 5 |
| statem exerceat. | |
| Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum. Immo magis de uxore ex- | 2.pr.1 |
| hibenda ac ducenda pater, etiam qui filiam in potestate habet, a marito recte conuenitur. | |
| Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum. Deinde ait praetor: 'Si | 3.pr.1 |
| Lucius Titius in potestate Lucii Titii est, quo minus eum Lucio Titio d<u>cere liceat, uim | |
| fieri ueto'. Superiora interdicta exhibitoria sunt, hoc est pertinent ad exhibitionem libe- | 1.1 |
| rorum ceterorumque, de quibus supra diximus: hoc autem interdictum pertinet ad ductio- | |
| nem, ut ducere quis possit eos, in quos habet ius ductionis. itaque prius interdictum, | |
| quod est de liberis exhibendis, praeparatorium est huius interdicti: quo magis enim quis | |
| duci possit, exhibendus fuit. Ex iisdem causis hoc interdictum tribuendum est, ex quibus | 2.1 |
| causis de exhibendis liberis competere diximus: itaque quaecumque ibi diximus, eadem | |
| hic quoque dicta accipienda sunt. Hoc autem interdictum competit non aduersus ipsum | 3.1 |
| filium, quem quis ducere uult, sed utique esse debet is qui eum interdicto defendat: | |
| ceterum cessat interdictum, et succedere poterit notio praetoris, ut apud eum disceptetur, | |
| utrum quis in potestate sit an non sit. Iulianus ait, quotiens id interdictum mouetur de | 4.1 |
| filio ducendo uel cognitio et is de quo agitur impubes est, alias differ<r>i oportere rem in | |
| tempus pubertatis, alias repraesentari: idque ex persona eorum, inter quos controuersia | |
| erit, et ex genere causae constituendum est. nam si is, qui se patrem dicit, auctoritatis | |
| prudentiae fidei exploratae esset, usque in diem litis impuberem apud se habebit: is | 5 |
| uero, qui controuersiam facit, humilis calumniator notae nequitiae, repraesentanda cognitio | |
| est. item si is, qui impuberem negat in aliena potestate esse, uir omnibus modis probatus, | |
| tutor uel testamento uel a praetore datus pupillum, quem in diem litis apud se habuit, | |
| tuetur, is uero, qui patrem se dicit, suspectus est quasi calumniator, differri litem non | |
| oportebit. si uero utraque persona suspecta est aut tamquam infirma aut tamquam turpis, | 10 |
| non erit alienum, inquit, disponi, apud quem interim puer educeretur et controuersiam in | |
| tempus pubertatis differri, ne per collusionem uel imperitiam alterutrius contendentium aut | |
| alienae potestati pater familias addicatur aut filius alienus patris familiae loco constituatur. | |
| Etiamsi maxime autem probet filium pater in sua potestate esse, tamen causa cognita | 5.1 |
| mater in retinendo eo potior erit, idque decretis diui Pii quibusdam continetur: optinuit | |
| enim mater ob nequitiam patris, ut sine deminutione patriae potestatis apud eam filius | |
| moretur. In hoc interdicto, donec res iudicetur, feminam, praetextatum eumque, qui | 6.1 |
| proxime praetextati aetatem accedet, interim apud matrem familias deponi praetor iubet. | |
| proxime aetatem praetextati accedere eum dicimus, qui puberem aetatem nunc ingressus | |
| est. cum audis matrem familias, accipe notae auctoritatis feminam. | |
| Africanus libro quarto quaestionum. Si eum, qui se patrem familias dicat, | 4.pr.1 |
| ego in mea potestate esse et iussu meo adisse hereditatem dicam, tam de hereditate agi | |
| oportere quam ad interdictum de filio ducendo iri debere ait. | |
| Uenuleius libro quarto interdictorum. Si filius sua sponte apud aliquem est, inutile | 5.pr.1 |
| hoc interdictum erit, quia filius magis apud se quam apud eum est, in quem interdicetur, | |
| cum liberam facultatem <abeu>ndi uel remanendi haberet: nisi si inter duos, qui se patres | |
| dicerent, controuersia esset et alter ab altero exhiberi eum desideraret. |