| UTRUBI | |
| Ulpianus libro septuagensimo secundo ad edictum. Praetor ait: 'Utrubi | 43.31.1.pr.1 |
| hic homo, quo de agitur, maiore parte huiusce anni fuit, quo minus is eum ducat, uim | |
| fieri ueto'. Hoc interdictum de possessione rerum mobilium locum habet: sed optinuit | 1.1 |
| uim eius exaequatam fuisse uti possidetis interdicto, quod de re<bus> soli com- | |
| petit, ut is et in hoc interdicto uincat, qui nec ui nec clam nec precario, dum super hoc | |
| ab aduersario inquietatur, possessionem habet. |