| DE MIGRANDO | |
| Ulpianus libro septuagensimo tertio ad edictum. Praetor ait: 'Si is homo, | 43.32.1.pr.1 |
| quo de agitur, non est ex his rebus, de quibus inter te et actorem conuenit, ut, quae | |
| in eam habitationem qua de agitur introducta importata ibi nata factaue essent, ea pignori | |
| tibi pro mercede eius habitationis essent, siue ex his rebus es<t> et ea merces tibi soluta | |
| eoue nomine satisfactum est aut per te stat, quo minus soluatur: ita, quo minus ei, qui | 5 |
| eum pignoris nomine induxit, inde abducere liceat, uim fieri ueto'. Hoc interdictum pro- | 1.1 |
| ponitur inquilino, qui soluta pensione uult migrare: nam colono non competit. Cui rei | 2.1 |
| etiam extra ordinem subueniri potest: ergo infrequens est hoc interdictum. Si tamen | 3.1 |
| gratuitam quis habitationem habeat, hoc interdictum utile ei competet. Si pensio nondum | 4.1 |
| debeatur, ait Labeo interdictum hoc cessare, nisi paratus sit eam pensionem soluere. | |
| proinde si semenstrem soluit, sexmenstris debeatur, inutiliter interdicet, nisi soluerit et | |
| sequentis sexmenstris, ita tamen, si conuentio specialis facta est in conductione domus, | |
| ut non liceat ante finitum annum uel certum tempus migrare. idem est et si quis in | 5 |
| plures annos conduxerit et nondum praeterierit tempus. nam cum in uniuersam conductio- | |
| nem pignora sunt obligata, consequens erit dicere interdicto locum <non> fore, nisi liberata | |
| fuerint. Illud notandum est praetorem hic non exegisse, ut in bonis fuerit conductoris, | 5.1 |
| nec ut esset pignori res illata, sed si pignoris nomine inducta sit. proinde et si aliena | |
| sint et s<i> talia, quae pignoris nomine teneri non potuerint, pignoris tamen nomine intro- | |
| ducta sint, interdicto hoc locus erit: quod si nec pignoris nomine inducta sint, nec retineri | |
| poter<u>nt a locatore. Hoc interdictum perpetuum est et in successores et successoribus | 6.1 |
| dabitur. | |
| Gaius libro uicesimo sexto ad edictum prouinciale. Hoc interdictum inqui- | 2.pr.1 |
| lino etiam de his rebus, quae non ipsius sint, sed forte commodatae ei uel locatae uel | |
| apud eum depositae sunt, utile esse non dubitatur. |