| DE SALUIANO INTERDICTO | |
| Iulianus libro quadragensimo nono digestorum. Si colonus ancillam in | 43.33.1.pr.1 |
| fundo pignoris nomine duxerit et eam uendiderit, quod apud emptorem ex ea natum est, | |
| eius adprehendendi gratia utile interdictum reddi oportet. Si colonus res in fundum duo- | 1.1 |
| rum pignoris nomine intulerit, ita ut utrique in solidum obligatae essent, singuli aduersus | |
| extraneum Saluiano interdicto recte experientur: inter ipsos uero si reddatur hoc inter- | |
| dictum, possidentis condicio melior erit. at si id actum fuerit, ut pro partibus res obliga- | |
| retur, utilis actio et aduersus extraneos et inter ipsos dari debebit, per quam dimidias | 5 |
| partes possessionis singuli adprehendent. Idem seruari conueniet et si colonus rem, quam | 2.1 |
| cum alio communem habebat, pignoris nomine induxerit, scilicet ut pro parte dimidia | |
| pignoris persecutio detur. | |
| Ulpianus libro septuagensimo ad edictum. In Saluiano interdicto, si in | 2.pr.1 |
| fundum communem duorum pignera sint ab aliquo inuecta, possessor uincet et erit eis | |
| descendendum ad Seruianum iudicium. |