| LIBER QUADRAGESIMUS QUARTUS | |
| DE EXCEPTIONIBUS PRAESCRIPTIONIBUS ET PRAE- | |
| IUDICIIS | |
| Ulpianus libro quarto ad edictum. Agere etiam is uidetur, qui exceptione | 44.1.1.pr.1 |
| utitur: nam reus in exceptione actor est. | |
| Idem libro septuagensimo quarto ad edictum. Exceptio dicta est quasi quae- | 2.pr.1 |
| dam exclusio, quae opponi actioni cuiusque rei solet ad <ex>cludendum id, quod in inten- | |
| tionem condemnationemue deductum est. Replicationes nihil aliud sunt quam | 1.1 |
| exceptiones, et a parte actoris ueniunt: quae quidem ideo necessariae sunt, ut exceptiones | |
| excludant: semper enim replicatio idcirco obicitur, ut exceptionem oppugnet. Illud tenen- | 2.1 |
| dum est omnem exceptionem uel replicationem exclusoriam esse: exceptio actorem excludit, | |
| replicatio reum. Sed et contra replicationem solet dari triplicatio, et contra triplicationem | 3.1 |
| rursus et deinceps multiplicantur nomina, dum aut reus aut actor obicit. Sane sole- | 4.1 |
| mus dicere quasdam exceptiones esse dilatorias, quasdam peremptorias: ut puta dilatoria | |
| est exceptio, quae differt actionem, ueluti procuratoria exceptio dilatoria est: nam qui dicit | |
| non licere procuratorio nomine agi, non prorsus litem infitiatur, sed personam euitat. | |
| Gaius libro primo ad edictum prouinciale. Exceptiones aut perpetuae et per- | 3.pr.1 |
| emptoriae sunt aut temporales et dilatoriae. perpetuae atque peremptoriae sunt, quae | |
| semper locum habent nec euitari possunt, qualis est doli mali et rei iudicatae et si quid | |
| contra lege<m> senatusue consultum factum esse dicetur, item pacti conuenti perpetui, id est | |
| ne omnino pecunia petatur. temporales atque dilatoriae sunt, quae non semper locum ha- | 5 |
| bent, sed euitari possunt, qualis est pacti conuenti temporalis, id est ne forte intra quin- | |
| quennium ageretur: procuratoriae quoque exceptiones dilatoriae sunt, quae euitari possunt. | |
| Paulus libro uicensimo ad edictum. In pupillo, cui soluta est debita pecunia | 4.pr.1 |
| sine tutoris auctoritate, si quaeratur, an doli exceptione summoueri debeat, illud tempus | |
| inspicitur, an pecuniam uel ex ea aliquid habeat, quo petit. | |
| Idem libro octauo decimo ad edictum. Is, qui dicit se iurasse, potest et aliis | 5.pr.1 |
| exceptionibus uti cum exceptione iurisiurandi uel aliis solis: pluribus enim defensionibus | |
| uti permittitur. | |
| Idem libro septuagensimo primo ad edictum. Si rem legatam petat legatarius, | 6.pr.1 |
| de dolo testatoris excipitur: nam sicut heres, qui in uniuersum ius succedit, summouetur | |
| exceptione, ita et legatarius debet summoueri quasi unius rei successor. | |
| Idem libro tertio ad Plautium. Exceptiones, quae personae cuiusque cohae- | 7.pr.1 |
| rent, non transeunt ad alios, ueluti ea quam socius habet exceptionem 'quod facere pos- | |
| sit', uel parens patronusue, non competit fideiussori: sic mariti fideiussor post solutum | |
| matrimonium datus in solidum dotis nomine condemnatur. Rei autem cohaerentes ex- | 1.1 |
| ceptiones etiam fideiussoribus competunt, ut rei iudicatae, doli mali, iurisiurandi, quod metus | |
| causa factum est. igitur et si reus pactus sit in rem, omnimodo competit exceptio fide- | |
| iussori. intercessionis quoque exceptio, item quod libertatis onerandae causa petitur, etiam | |
| fideiussori competit. idem dicitur et si pro filio familias contra senatus consultum quis | 5 |
| fideiusserit, aut pro minore uiginti quinque annis circumscripto: quod si deceptus sit in | |
| re, tunc nec ipse ante habet auxilium, quam restitutus fuerit, nec fideiussori danda est | |
| exceptio. | |
| Idem libro quarto decimo ad Plautium. Nemo prohibetur pluribus exceptio- | 8.pr.1 |
| nibus uti, quamuis diuersae sunt. | |
| Marcellus libro tertio digestorum. Non utique existimatur confiteri de in- | 9.pr.1 |
| tentione aduersari<i i>s quocum agitur, quia exceptione utitur. | |
| Modestinus libro duodecimo responsorum. Modestinus respondit: res inter | 10.pr.1 |
| alios iudicata aliis non obest, nec si is, contra quem iudicatum est, heres exstiterit ei, | |
| contra quem nihil pronuntiatum est, hereditariam ei litem inferenti praescribi ex ea sen- | |
| tentia posse, quam proprio nomine disceptans, antequam heres exstiterit, excepit. | |
| Idem libro tertio decimo responsorum. Qui adgnitis instrumentis, quasi uera | 11.pr.1 |
| essent, soluit post sententiam iudicis, quaero, si postea cognita rei ueritate et repertis falsis | |
| instrumentis accusare uelit et probare falsa esse instrumenta, ex quibus conueniebatur, cum | |
| instrumentis subscripserat ex praecepto siue interlocutione iudicis, an praescriptio ei op- | |
| poni possit? cum et principalibus constitutionibus manifeste cauetur, etsi res iudicata esset | 5 |
| ex falsis instrumentis, si postea falsa inueniantur, nec rei iudicatae praescriptionem opponi. | |
| Modestinus respondit ob hoc, quod per errorem solutio facta est uel cautio de soluendo | |
| interposita proponitur ex his instrumentis, quae nunc falsa dicuntur, praescriptioni locum | |
| non esse. | |
| Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum. Generaliter in praeiudiciis is | 12.pr.1 |
| actoris partes sustinet, qui habet intentionem secundum id quod intendit. | |
| Iulianus libro quinquagensimo digestorum. Si post litem de hereditate con- | 13.pr.1 |
| testatam res singulae petantur, placet non obstare exceptionem 'quod praeiudicium heredi- | |
| tati non fiat': futuri enim iudicii, non facti nomine huiusmodi exceptiones comparatae sunt. | |
| Al<fe>nus Uarus libro secundo digestorum. Filius familias peculiarem ser- | 14.pr.1 |
| uum uendidit, pretium stipulatus est: is homo redhibitus et postea mortuus est. et pater | |
| eius pecuniam ab emptore petebat, quam filius stipulatus erat. placuit aequum esse in | |
| factum exceptionem eum obicere: 'quod pecunia ob hominem illum expromissa est, qui | |
| redhibitus est'. | 5 |
| Iulianus libro quarto ad Urseium Ferocem. Aduersus exceptionem iurisiu- | 15.pr.1 |
| randi replicatio doli mali non debet dari, cum praetor id agere debet, ne de iureiurando | |
| cuiusquam quaeratur. | |
| Africanus libro nono quaestionum. Fundum Titianum possides, de cuius | 16.pr.1 |
| proprietate inter me et te controuersia est, et dico praeterea uiam ad eum per fundum | |
| Sempronianum, quem tuum esse constat, deberi. si uiam petam, exceptionem 'quod prae- | |
| iudicium praedio non fiat' utilem tibi fore putauit, uidelicet quod non aliter uiam mihi | |
| deberi probaturus sim, quam prius probauerim fundum Titianum meum esse. | 5 |
| Paulus libro septuagensimo ad edictum. Sed si ante uiam, deinde fundum | 17.pr.1 |
| Titianum petat, quia et diuersa corpora sunt et causae restitutionum dispares, non nocebit | |
| exceptio. | |
| Africanus libro nono quaestionum. Fundi, quem tu proprium tuum esse | 18.pr.1 |
| dicis, partem a te peto et uolo simul iudicio quoque communi diuidundo agere sub eodem | |
| iudice: item si eius fundi, quem tu possideas et ego proprium meum esse dicam, fructus | |
| condicere tibi uelim: quaesitum est an exceptio 'quod praeiudicium fundo partiue eius non | |
| fiat' obstet an deneganda sit. et utrubique putat interuenire praetorem debere nec per- | 5 |
| mittere petitori, priusquam de proprietate constet, huiusmodi iudiciis experiri. | |
| Marcianus libro tertio decimo institutionum. Omnes exceptiones, quae reo | 19.pr.1 |
| competunt, fideiussori quoque etiam inuito reo competunt. | |
| Paulus libro singulari de conceptione formularum. Exceptiones opponuntur | 20.pr.1 |
| aut quia factum sit quod fieri oportet, aut quia factum sit quod fieri non oportuit, aut quia | |
| factum non sit quod fieri debuerat. quia factum est, quod fieri oportuit, datur exceptio | |
| rei uenditae et traditae et rei iudicatae: quia factum est, quod fieri non oportuit, datur ex- | |
| ceptio doli mali: quia non factum est, quod fieri debuit, ut bonorum possessionis non datae. | 5 |
| Neratius libro quarto membranarum. Rei maioris pecuniae praeiudicium | 21.pr.1 |
| fieri uidetur, cum ea quaestio in iudicium deducitur, quae uel tota uel ex aliqua parte | |
| communis est quaestioni de re maiori. | |
| Paulus libro singulari de uariis lectionibus. Exceptio est condicio, quae | 22.pr.1 |
| modo eximit reum damnatione, modo minuit damnationem. Replicatio est con- | 1.1 |
| traria exceptio, quasi exceptionis exceptio. | |
| Labeo libro sexto pithanon a Paulo epitomatorum. Paulus: si quis statuam | 23.pr.1 |
| in municipio ea mente posuit, ut ea municipii esset, et eam petere uult, excludi eum oportet | |
| praescriptione in factum data. | |
| Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum. Filius familias exceptionem | 24.pr.1 |
| iurisiurandi patri quaerit, si eum dare non oportere iurauerit. |