| DE RECEPTATORIBUS | |
| Marcianus libro secundo publicorum iudiciorum. Pessimum genus est re- | 47.16.1.pr.1 |
| ceptatorum, sine quibus nemo latere diu potest: et praecipitur, ut perinde puniantur atque | |
| latrones. in pari causa habendi sunt, qu<i>, cum adprehendere latrones possent, pecunia ac- | |
| cepta uel subreptorum parte d<i>miserunt. | |
| Paulus libro singulari de poenis paganorum. Eos, apud quos adfinis uel | 2.pr.1 |
| cognatus latro conseruatus est, neque absoluendos neque seuere admodum puniendos: non | |
| enim par est eorum delictum et eorum, qui nihil ad se pertinentes latrones recipiunt. |