| DE PRAEUARICATIONE | |
| Ulpianus libro sexto ad edictum praetoris. Praeuaricator est | 47.15.1.pr.1 |
| quasi uaricator, qui diuersam partem adiuuat prodita causa sua. quod nomen Labeo a | |
| uaria certatione tractum ait: nam qui praeuaricatur, ex utraque parte constitit, quin immo | |
| ex altera. Is autem praeuaricator proprie dicitur, qui publico iudicio accusauerit: | 1.1 |
| ceterum aduocatus non proprie praeuaricator dicitur. quid ergo de eo fiet? siue priuato iudi- | |
| cio siue publico praeuaricatus sit, hoc est prodiderit causam, hic <ex>tra ordinem solet puniri. | |
| Ulpianus libro non<o> de officio proconsulis. Sciendum, quod hodie is, <qui> | 2.pr.1 |
| praeuaricati sunt, poena iniungitur extraordinaria. | |
| Macer libro primo publicorum iudiciorum. Praeuaricationis iudicium aliud | 3.pr.1 |
| publicum, aliud moribus inductum est. Nam si reus accusatori publico iudicio ideo prae- | 1.1 |
| scribat, quod dicat se eodem crimine ab alio accusatum et absolutum, cauetur lege Iulia | |
| publicorum, ut non prius accusetur, quam de prioris accusatoris praeuaricatione constiterit | |
| et pronuntiatum fuerit. huius ergo praeuaricationis pronuntiatio publici iudicii intellegitur. | |
| Quod si aduocato praeuaricationis crimen intendatur, publicum iudicium non est: nec inter- | 2.1 |
| est, publico, an priuato iudicio praeuaricatus dicatur. Si ideo quis accusetur, | 3.1 |
| quod dicatur crimen iudicii publici destituisse, iudicium publicum non est, quia neque lege | |
| aliqua de hac re cautum est, neque per senatus consultum, quo poena quinque auri libra- | |
| rum in desistentem statuitur, publica accusatio inducta est. | |
| Idem libro secundo publicorum iudiciorum. Si is, de cuius calumnia agi | 4.pr.1 |
| prohibetur, praeuaricator in causa iudicii publici pronuntiatus sit, infamis erit. | |
| Uenuleius Saturninus libro secundo publicorum iudiciorum. Accusator in | 5.pr.1 |
| praeuaricatione conuictus postea ex lege non accusat. | |
| Paulus libro singulari de iudicis publicis. Ab imperatore nostro et patre | 6.pr.1 |
| eius rescriptum est, ut in criminibus, quae extra ordinem obiciuntur, praeuaricat<or>es ea- | |
| dem poena adficiantur, qua tenerentur, si ipsi in legem commississent, qua reus per prae- | |
| uaricationem absolutus est. | |
| Ulpianus libro quarto de censibus. In omnibus causis, prae- | 7.pr.1 |
| terquam in sanguine, qui delatorem corrupit, ex senatus consulto pro uicto habetur. |