| DE EFFRACTORIBUS ET EXPILATORIBUS | |
| Ulpianus libro octauo de officio proconsulis. De his, qui carcere effracto | 47.18.1.pr.1 |
| euaserunt, sumendum supplicium diui fratres Aemilio Tironi rescripserunt. Saturninus etiam | |
| probat in eos, qui de carcere eruperunt siue effractis foribus siue conspiratione cum ceteris, | |
| qui in eadem custodia erant, capite puniendos: quod si per neglegentiam custodum eua- | |
| serunt, leuius puniendos. Expilatores, qui sunt atrociores fures (hoc enim est | 1.1 |
| expilatores), in opus publicum uel perpetuum uel temporarium dari solent, honestiores autem | |
| ordine ad tempus moueri uel fines patriae iuberi excedere. quibus nulla specialis poena | |
| rescriptis principalibus inposita est: idcirco causa cognita liberum erit arbitrium statuendi | |
| ei qui cognoscit. Simili modo et sacculari et der<ec>tarii erunt puniendi, item effractores. | 2.1 |
| sed enim diuus Marcus effractorem equitem Romanum, qui effracto perforatoque p<a>riete | |
| pecuniam abstulerat, quinquennio abstinere iussit prouincia Africa, unde erat, et urbe et | |
| Italia. oportebit autem aeque et in effractores et in ceteros supra scriptos causa cognita | |
| statu<i>, prout admissum suggerit, dummodo ne quis in plebeio operis publici poenam uel | 5 |
| in honestiore relegationis excedat. | |
| Paulus libro singulari de officio praefecti uigilum. Inter effractores uarie | 2.pr.1 |
| animaduertitur. atrociores enim sunt nocturni effra<c>tores, et ideo hi fustibus caesi in me- | |
| tallum dari solent: diurni uero effractores post fustium castigationem in opus perpetuum | |
| uel temporarium dandi sunt. |