| EXPILATAE HEREDITATIS | |
| Marcianus libro tertio institutionum. Si quis alienam hereditatem expila- | 47.19.1.pr.1 |
| uerit, extra ordinem solet coerceri per accusationem expilatae hereditatis, sicut et oratione | |
| diui Marci cauetur. | |
| Ulpianus libro nono de officio proconsulis. Si expilatae hereditatis crimen | 2.pr.1 |
| intendatur, praes<e>s prouinciae cognitionem suam accommodare debet: cum enim furti agi | |
| non potest, solum superest auxilium praesidis. Apparet autem expilatae hereditatis crimen | 1.1 |
| eo casu intendi posse, quo casu furti agi non potest, scilicet ante aditam hereditatem, uel | |
| post aditam antequam res ab herede possessae sunt. nam in hunc casum furti actionem | |
| non competere palam est: quamuis ad exhibendum agi posse, si qui uindicaturus exhiberi | |
| desideret, palam sit. | 5 |
| Marcianus libro secundo publicorum iudiciorum. Diuus seuerus et Anto- | 3.pr.1 |
| ninus rescripserunt electionem esse, utrum quis uelit crimen expilatae hereditatis extra or- | |
| dinem apud praefectum urbi uel apud praesides agere an hereditatem a possessoribus iure | |
| ordinario uindicare. | |
| Paulus libro tertio responsorum. Res hereditarias omnium heredum fuisse | 4.pr.1 |
| communes, et ideo eum qui expilatae hereditatis crimen obicit et optinuit, etiam coheredi | |
| profuisse uideri. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. Uxor expilatae hereditatis | 5.pr.1 |
| crimine idcirco non accusatur, quia nec furti cum ea agitur. | |
| Paulus libro primo ad Neratium. Si rem hereditariam, ignorans in ea causa | 6.pr.1 |
| esse, subripuisti, furtum te facere respondit. Paulus: rei hereditariae furtum <non> fit sicut | |
| nec eius, quae sine domino est, et nihil mutat existimatio subrip<i>entis. |